장음표시 사용
51쪽
deturbavit aeternis tenebris , qua morte,quae mors esse potest durior, damnavit λ sed nimis vagor a materia , meta
que proposita. In his bellis pro Romana
ecclesia , patres, fuit ne ulla occasio se titudinis , magnitudinisque animi ostendendae , quam non statim arripuerit ξmitto itinera , expeditionesque , & seni , & tot aegritudinibus enervato perniciosissimas : obsessus, aeger , & pendanimam agens, Vobis extrema quaeque sormidantibus, nihil timuit, nihil expavit . Fusis nostris copiis , tumultuante
populo , hostibus jam jam adventare
nunciatis, cum nullos duces haberemus, nullas copias, consilium publicum rugam quaereret, quae ipsa exitum habebat nullum , solus de tot millibus, qui tunc in hac urbe eramus & speravit, quae secuta sunt, & futura confidit, atque tunc maxime, cum illum de fuga agitare crederent omnes, de Italia
52쪽
liberanda, de nobilissimis familiis, quae in ea imperaverant restituendis , de fi nibus suae ditionis propagandis meditabatur ; quam, quoniam qualem acceperit commemoravimus, age nunc Vicissim , qualem nobis reliquerit, intueamur . Primum thesauros ingentes at- genti , auri, gemmarum tantam Vim ,
quantam post Johannem XXII. Romana ecclesia non habuit; imperium , quam tum nullus pontifex ullo unquam tempore possedit, ipsum autem pacatum , tranquillum, imperata facere gestiens . Auctoritatem tantam , . ut , qui antea contemptui eramus , post illum denique magni , formidolosique esse coeperimus . Quid illud , quale quantumque putandum , quod maximos reges, PS i tentissimas nationes, invictissimos populos sic amore conjunctos, fide obstrictos, foedere nexos, devotione huic imperio addictos, reliquit, ut non Or
53쪽
bis terrarum reliquus , non cunctae gentes conglobatae, movere jam loco , aut contundere posse judicentur: postremo quod unum omnium est maximum , &quo beneficium nullum mῖjus, . aut VOS sperare , aut ille praestare , aut haec sancta sedes accipere. potuisset, concilium vobis reliquit vigens, florens , regum , populorumque accessione frequens , ut & Romanae aulae emendandae , quae . nimis sane ab illa vel
sta vivendi ratione defluxit, & hujus imperii, per eum tanto sumptu, peric loque parti in perpetuum stabiliendi, &expeditionis contra immanissimos no . stti nominis hostes sumendae occasionem in manibus, potestateque vestra permiserit: Quibus in rebus persectis IULI Ponti Max. , quasi omnibus viri tum muneribus absolutis, immortalitate tibi parta, opera erga hoc imperium egregie , fBeliciterque navata, cum &
54쪽
tibi & Romanae ecclesiae satis diu vixisses, abisti, excessitit, evolasti, Belix tot virtutibus, implesti orbem terrarum nominis tui gloria, & tanto rerum successu, ut tua vota quantumlibet magna, inexhaustaque essent,Deus optimus maximus opere ipso , eventuque praeVertisse videatur. Hoc tamen passus incommodi , quod me laudatorem es sortitus, ineptum sane forsan semper, & imperitum , hoc tamen etiam tempore ramcum , infirmum lateribus, Voceque non valentem, qui dum cursim, raptimque tuas res gestas pexcurri, non modo illis splendorem ullum non attuli, sed tenebras potius offundo. Habe tamen tibi has lacrymas, testes grati animi mei, qui me amasti, plusquam credebam , honorasti, plusquam sperabam , singulariter dilexisti, de me optime existimasti,ditasti plusquam merebar : Non potui Oratione gratus judicari, at judicabor
55쪽
perpetua de te memoria , judicabor pietate in tuos , judicabor litterarum, monimentis, quae si nunc aures fortasse quorumdam aspernantur , sine paul lum temporis praetereat , sine hoc stu- .dium rerum novarum restigescat: probabuntur omnibus, ab omnibus cele
brabuntur , & quod potissimum est, vu
vent memoria , ac recordatione populorum omnium sempiterna : ABITE .
56쪽
Duabus hisce orationibus Optabam summopere, ut eam praemittere quo
que possem , quam Phaedrus noster habuit de laudibus sancti Thomae Aquina- tis , cujus angelici adeo doctoris , ejusque scholae eximia praeconia ab ipso-met sanctissimo domino nostro PIO SEXTO PONT. OPT. MAX. audivi,
mus nuper, cum paucis abhinc mensibus summa facundia , exquisitaque doctrina adlocutus est patres suffragatores ordinis praedicatorum, antequam in majoribus comitiis ad supremum magisterium reverendissimum patrem Babihaxarem Quinones virum Zelo, scientia , consilio , aliisque virtutibus commendatissimum eveherent; quam Orationem Phaedrus ipse ait in epistola ad Nicolaum Liscium Volaterranum legum doctorem & Avinionensem vice- gerontem, amicos summa ope a se, ut in lucem darent, expetivisse. Cum in
57쪽
volumine Guarnacciano desideraretur , intentis oculis manuscriptos codices Ua
ticanos perquisivi, quippe qui spem mihi
illius maximam faciebant, sed diu vota mea frustrata dolui, forteque aut dudum periit, aut eruditorum , quos precibus adortus sum , indagationibus subducta, apud quempiam ignotum adhuc delitescit. Age Vero , vice ejus additamentum hocce , veluti coronidem huic opusculo impositam , non illubenter accipiat lector , epistolam nempe, qua Raphael Massaejus Volatetranus illustri genere
ortus, commentariorum Urbanorum saepius excusorum scriptor ea aetate
doctrinae , & eruditionis fama clarissimus , Mario fratri episcopo Aquinatium , deinde Cavallicensium Phaedri obitum significavit, arreptaque occasione iis monitis illam conspersit, quae Raphaelis egregios mores, piissimosque
58쪽
que christianae religionis sensus apertissime ostenderent. Ex hac epistola duos quoque deteges inbellii errores , alterum , quod Marium affinem tantum Raphaelis dixerit , cum germanus frater heic appelletur, ac reVera suerit, quemadmodum Benedictus Falconcinius episcopus Arretinus in ejusdem Raphaelis vita luculentissime testatur, alterum, quod die v. Novembris anni MDxvI. Jacobo Gherardio nonagenario in Aquinatensi episcopatu subrogatus sit, nam ex ipsa epistola constat, quod die XIX. Septembris ejusdem anni Marius ex canonico basilicae principis apostolorum ad sedem illam jam evectus fuerat.
59쪽
ΡΗ edri obitus , ut par est, coin munis . hic dolor fuit ; hic enim
evenire solet, ut defunctorum pia memoria vel inimicorum temperet acerbitatem , & quae in vivo bona sunt extimata, in extincto longe majora videantur . Patria namque magno plane laudatoque cive , nec minus accademia
Romana suo fere antistite orbata eth ;eO namque, desinentibus Maseis illis , atque Cortesiis , concursus fiebat. Vir profecto , cui naturae dotes , quantas nemini hoc tempore viderim , aut au diverim , cumulatim obvenerant; prae ter enim pronuntiationem, quae primus ejus honor suerat, ingenium innum
60쪽
rato quodammodo habebat, ita ut omnia , quae tentaret, ei magnopere suc
cederent, unde gratia illi principum fa
cile inierat, & ex paupere dives Velocitet est factus, denique fortunam , ut homo Volaterranus, secundam usque ad extremum, ut vidimus habuit. Atque utinam haec dona coelestia coeteris artibus, in quibus vera est laus, ac Beli citas conjunxisset: nihil eo beatius. Imter haec te video quasi mancum remansisse. Omnes enim, qui vos norunt, Valde pares in omnibus faciebant; se tuna , patria, studium, voluntas, vitae cursus, α institutum , mirum quantum convenerant, quin mater saepe dixit se putare pro uno geminos edidisse ; alter alterum admirabatur, oblectabat, imitabatur, nollem tamen in vitae brevita-ete . Igitur, frater , tam cari sodalis admonitus exitu te hortor ita vivere, ut
