Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3 6 De Occidentali Im perio.

properarunt. ex quibus praecipuς mira Eusebi j archiepiscopi apud Mediolanenses opera,atque industria praedicatur. Eodem anno XVII. Gl Maij Leo potisex litteris Marcianum Augustum rogauit, ut Eutychetem ex ijs locis,in quibus exul nefariam de Christo doctrinam tradebat, in remotiora, bc secretiora loca retruderet, quo minore Ecclesiam detrimento vexaret. Ubi vero Attila in Scythiam redijr,quietis, ocijq; impatiens noua moliri,sed occulta, ut ante,consilia coepit. nam palam Valentiniano, de Marciano Augultis minas intendit, occulte autem aduersias Sangibanum regem Alanorum arma parauit. quia, Theodorico, & Gundi dicario interemptis, & Valentiniano ad extremam prope desperationem adducto,ipsum incolumem se peresse, tanquam participem eiusdem culpae,dolebat. Itaque ad Uahntinianum milit,denuncians, se grauioribus Italiam incommodis affecturum,nisi Honoriam sororem cum parte regalis opulentiae ad se mitillet, ad Marcianum vero,se Illyricum nouo bello fatigaturum, nisi promissa a Theodosio ilipendia peribi uisset. de cum

haec minabundus iactaret, exercitum tamen ad diem conuenire iussum iterum in Galliam duxit, ut Alanos ad Ligerim conlidentes inuaderet. Qua re cognita, Thorisinundus rex Gotthorum, id ad se quoque pertinere existimans, qui proximas Alanis sedes haberet, paratis continuo rebus Alanorum sublidio venit, atque, altero cum eo edito proelio,Victum in Scythiam se referre coegit. Huius pugnae unus Iornandes est auctor. Aetium,quo minus Thorismundo auxilium tam asperis temporibus ferret, foedus cum Attila modo ictum, credo,continuit. Ob id Thoris mundas incensus, Aetio iam , Studioq; consulibus, quod dubiis sitis in rebus suisset ab Aetio destitutus, bellum Romanis in Gallia mouit, atque exercitum Arelate adduxit, &,cum adortus manu expugnare non potuisset, oblidionem admouit. Qua cognita, Aetius propere cum crius, qua in promptu habebat, accurrit, ac proelium acre commilit. neque tamen

Thorisinundum ab urbe depellere potuit. Quod viam maduertit Fe reolus, tum praetorio Galliarum praesectus, homo propter singularem

prudeliam,atque excellentem humanitatem inter paucos apud.Cotthos gratiosus, ad Thorismundum accessit, ac blande appellatum, ac conuiuio comiter exceptum ad eam relinquedam obsidionem induxit. Quod Sidonius sic in epiliolis rettulit: ferreolus qui Gallivi administrauit, tum cum maxime incolumes erant, Attilam Rheni hostem i Thori mumdum Rhodam hospitem, Aetium Ligerus liberatorem, sola d positionum salubritate toleravit. 2

propter prudentiam tantam currum eius prouinciales cum plausuurn maximo accen

tu pontaneis subiere conuicibus. quiasic habenas Galliarum tractauerat, Ut posse ser exhau lus tributario iugo releuaretur. Rex Gotthiaeferocissi vias agatu eiu

i flexus

362쪽

Liber Tertius decimus. ῖs

inflexus est . ad Arelatensium portu remouit comuuio, quem Aetius non potueras praeti. Attila inde domum reuersus summo sese octo tradidit. itaq;

post multas uxores ductas, ut moris erat illius gentis, puellam nomine Hildiconem, specie praestantem sibi matrimonio copulauit, ac nuptias magna hilaritate animi celebrauit. 'uo facto vino, ciboc, grauis an omnem libidinis intemperantiam se effudit. subinde fatigatione resolutum somnus adeo altus oppressit, ut cum sanguis e naribus manare coe pisset, ipse nihil sentiens faucibus, ac spiritu interclusis extinctus sit. poliridie mane illustri iam procedente sole cum ministri regem contra morem cubare viderent, mitius aliquid siisbicati cubiculum ingrediuntur, atque ipsum sine vulnere sanguine mersum, puellamq; demisso vultu sub velamine lacrymantem oniadunt. Quo dolore perculsi milites gentis ritu

crinium parte recisa ora vulneribus lacerarunt, amissum regem ingenti gemitu eiulatu'm deflentes. atque inde funus apparatu regio instruxerui. quippe in mediis campis,& intra tentorium seri cum cadauer posuerunt. lectissimi autem equites circumcursantes facta eius magnifica cantu lugubri cecinerunt,in hanc sententiam: Attila rex Hunnorum Mundaucci filius, fortissimarum gentium dominus. qui solus, primusq; Scythica,

δρ Germanica regna obtinuit. atque utrumq; Imperium captis urbibus terruit,& ne praedae reliqua subiicerentur, placatus precibus annuum v ctigal accepit.cum 'haec omnia singulari felicitate gesserit,non vulnere hostium,non fraude suorum,sed gente incolumi inter gaudia laetus sine sensu doloris occubuit. Quibus carminibus abselutis strauam,quam vocabant, super tumulum eius magna comessatione concelebrarunt, ac luctum gaudio temperarunt. Inde silentio noctis cadauer sepulturae mandatum , idque auro argento, ferroq; munitum est. stilicet, ut ferro gentes edomitas,auro,argentoq; utrumque spoliatum Imperium indicaret. addidere inde arma hostibus adempta, ceteraq; pretiosa sortibus viris erepta insignia. Marcellinus Aetii impulsis Attilam a muliere confossum hoc anno notaui t, alii in priore rettulerunt. Thorisinundus etiam rex per eosdem dies est mortuus. nam Tolosae morbo oppressus, cum eius curandi gratia fanguinem mitteret, a cliente inimicos falso adesse nunciante,armis subtractis,occisus est, ita tamen, ut scabello arrepto, antequam opprimeretur,non nullos ex insidiatoribus strauerit. Eius mortui locum Theodoricus secundus frater obtinuit cuius mores egregios pluribus verbis Sidonius epistola secunda descripssit, qui hoc tempore florere cc pit. His funeribus regiis simul etia Pulcheriae Augustae obitus est adiunctiis. Eodem anno, filii Attilae de diuidendo inter se regno agere cum coepit seni,contentione orta eo descenderunt,ut populos subiectos in sor

363쪽

3s8 De Occidentali Imperio.

tem conficerent. Quod ubi Ardaricus rex Gepidarum audiit, indignum esse ratus, bellicosissimas gentes , tanquam viles pecudum greges, torti committi,contra eos exercitum duxit, ac desectione sua non popularess olum litos, sed alias etiam nationes ad libertatis studium excitauit. ac proelium in Pannonia iuxta flumen Netad aduersus Hunnos, de eorum amicos intuit. Ibi Eliace filio Attilae natu maximo cum triginta suorum millibus strato, reliqui fratres eius ad littus Pontici maris, ubi vetustas Gotthi sedes habuerant,abire compuli L Ita Hunni, quorum opes. terra capere non potuerat, tristi dissidio dili tacti subito conciderunt. Populi vero, qui illorum imperio obtemperauerant, sedes a Marciano, de Ualentiniano I mperatoribus impetrarunt,Gepidae quidem Daciam, & munera strenuis viris honoris caussa tribui solita; Oi rogo tibi vero Pania niam,quae Attilae fuerat, a Sirmio ad Uindi bonam; Sarmat , de quidam Hunni in Illyrico ad cailrum Martenam; Scyri, ikSatagarij Alani cum suo duce Candace,cuius notarius fuit auus Iordanis harum rei ii scriptoris,Scythiam minorem,& Moesiam inseriore accepere; Rugi vero, alii lquidam Scandiopolim. Interim Valentinianus, ubi ab inflantibus curis laxatus est animus, res duas omnium maxime improbatas, ac rei p. sibi ldemum perniciosissimas,est aggressus. quarum una fuit turpioris libidinis, altera stolidae cuiusdam temeritatis. Uxorem ille Petronii Maximi perdite depe4bat. erat autem Maximus senator,idemq; Patricius, nepos illius Maximi inuem Theodosius Gratiani ulciscendi causia sustulerat. Hanc igitur forma excellentem cum misere amare coepisset, blanditiis primum ad sui obsequium allicere nixus est . ubi vero pectus eius munitum pudicitia repperit, ad artem se contulit . quippe Maximum ad se accersivit, o de in)ustria ludere cum eo talis instituit, certoq; auro propinsito, annulo eius ludi victor potitus esst . quem statim Maximi nomine clam ad illius coniugem misit.eamq; iussu mariti,signo accepto, properare in Palatium ad salutandam Eudoxiam Augustam praecepit. Mulier, annulo mariti conspecto, nulla de re suspicans adiit, ac statim in gynec eum a paratis ad id mulieribus deducta est. Neque ita multo post Ualentinianus, Maximo relicto, libidine ardens accessit, atque amorem te- flatus, callissimae mulieri stuprum nefarium intulit, Sex. Tarquinium imitatus, qui violatione Lucretiae regnum ex urbe deiecit. Dimissa inde mulier,utanturiam violatae pudicitiae vindicaret, viro rem prodidit, irsum i, Ut qui tanto probro occasionem aperuisset, prope detestabunda increpuit ac mox rei indignitate per se satis accensium quibusdam quasi seriarum facibus ad tantam persequendam contumeliam incitauit. Maximust inde, cum se Valentiniano vitam eripere sine certo periculo non

poste,

364쪽

Liber Terreus decimus. 09

posse, vivente, Aerio animaduertei et, ipsum ante de medio sibi tollendum existimauit. Itaque rem aggressus, eunuchos regii corporis culi des spe,praemiisq; corruptos induxit, ut Valentiniano perstra scient, Aetium rebus geliis in statum nouas res in Gallia meditari. Quod cum princeps credidiiset,cbtinuis cogitare de illius delendi ratione nubtuit. cum autem in hanc curam animum intendisset, sorte ex amico quodam quaesiuit, num Aetii mortem utilem fore reip. iudicaret. cui ille, Minime v ro,inquit. immo si illum sus litteris, tu tibi dexteram manu altera desecabis. Qua voce haudquaquam deterritus, Aetium Romam accivit, & satellitibus in Palatio collocatis, ubi accessit, per eos incautum una cdm Boetio amico stadisii me trudidauit. Quo extincto, stimul omne occidentalis Imperii praelidium concidit. tanta fuerat in eo virtutis indoles,

tanta auctoritas,atque ad omnes res consulendas, atque agendas consilii

promptitudo, animi l alacritas. In eius locum substitutus est Ricimer Suelius,ut inquit Sidonius , iam alii Vandalum prodiderunt. qui genus maternum ad Valliam Gotthorum regem proximum reserebat. Valentiniano inde Augusto VlII,& Anthemio, qui postea Imperauit, consu-sulibus, Marcianus Kal. Augulii edictum edidit, ut qui Concilio Nicaeno, Conllantinopolitano, Ephelino,S: Chalcedonenti assensum abnuerent. Se cum Eutyche facientes Proterii episcopi Alexandrini consuetudinem deuitarent,i j omnibus poenis,quibus Apollinarillae haeretici, tenerentur . Cum duces Oilrogotthorum Ualemi rus, Theodemi rus, &Vindemirus intres diuersis in locis in Pannonia habitarent, filii Attilae eis irati,ut qui,tanquam mancipia,a legitimo domino profugissent, aduersus Valemirum,Theodomiro, & Vindemiro in sinentibus, contenderunt. quorum impetum tanta ille virtute sulti iniit, ut eos acie fatigatos pro istrauerit, & cum exigua suorum parte Scythiam petere trans Ilirum coegerit. Quo die Theodemirus tam insignis victoriae nuncium a fratre accepit,eodem illi natus est puer ex concubina,quem Theodoricum vocavit . qui postea regnum Gotthorum in Italiam introduxit. Maxilius cum ad perimendum Valentinianum, ut certo iam vitore desertu,

mimo esset erectus,oibiam,& Tranillam fidos quondam Aetij satellites, indignitate domitu necis iniecta, ac muneribus,&pecunia in praemium periculi ostentata inpulit, ut Ualentiniano parum ab eis cauenti manus asserrent. Nec consilium fefellit euentus XV Kal. Aprilis conuenerunt,atque hominem inermem,neque de eiustia odi insidiis cogitantem, in campo Martio pro tribunali concionantem nacti circunstete runt,& per Ocillam Aetii bucellarium ex aduersis uenientem gladio co-

foderunt, ac uita exuc sunt. in eo tumultu Heraclitas eunuchus cecidit,

365쪽

36o De Occidentali imperio.

cum pro domini salute suum caput osterret,fidemq; in extremo etiam casu praeliare contenderet. Tota inde non solum regia,sed etiam urbe tanti facinoris magnitudine consternata,nemo extitit,qui se Maximi conatibus aduersarium exhibuerit . Obiit Valentinianus anno Imperii sui tricesimo, aetatis vero tricesimo quinto. Eo Imperante, Occidentale Imperium,quod desidere sub Honorio coeperat, labi, ut dixi ab initio, coepit. Vnus tamen Attila ad terrorem hominum natus modo fortiter acie victus, modo assiicto exercitu cum pace dimissias, perennem ipsi apud posteros conciliare beneuolentiam potuit.

CARO LI sIGONII HISTORIARUM

DE IMPERIO OCCIDENTALI

Liber Quartusdecim US.

Maximus Secundus Imperator.

. . : ALENTINIANVM inde Imperatores illi per tempora exceperunt, quibus dominantibus foeda, ac

miserabilis ipsa demum occidentalis Imperi j labes et subsequuta. Hi stant enim, qui ipsas pror'sias Occidentis prouincias amiserunt; hi sinat, qui

Romam iterum, atque iterum a bat baris captam, atque incensam viderunt 8, hi, qui Italiae domin tione exuti nomen, gloriamq; Romanam sunditus euerterunt ; hi denique,qui clarissimum Imperii Romani lumen, atque an ueteratam populis nobilissimae gentis auctoritatem penitus extinxerunt. Nam,barbaris iam late omnia ditione, libidineq; tenentibus,non sbium antiqua Imperii maiestas, sed vetus etiam litterarum, atque ingenii dignitas omnino euanuit. neque enim in tanto bellorum ardore, ac quotidiana seruitutis, necismi formidine pristinis doctrinae, atque eloquentiae itudiis vacare hominibus licuit. Itaque foecunda illa eruditorum , dis ei torumq;Virorum propago,quae usque ad primam Gotthoru in Italiam impressione cu maxima omniu admiratione floruerat,tetro ipso barbariae transitu,tanqua infesto rapidi cuiusdam aquilonis impetu, prorsus exaruit. Quamobre non erit mirandum, si nos etiam quae sequuntur, veteribus eo magis rerum destituti scriptoribus parcius,ac tanquam earia, quas de scribemus,cladiu atrocitare perculsi, quodamodo laguidius attingemus

366쪽

Liber Quartusdecimus. i5s

t VALENTINIANO Imperatore perempto, Maximus non selum dolori suo se iniuria ulciscenda satisfecisse, sed etiam occasionem ad Imperium occupandum sibi aperuille putauit. neque enim Valentiniani proles virilis ulla extabat,cui iure hereditario id falligium deberetur, & ipse satis se paratum non solum ad inuadendum, sed etiam ad tuendum tantum dominatum arbitrabatur. Itaque eademmet hora , qua Ualentinia. nus occiliis est,ex campo digressus,furore,ac scelere ardens, cum magna armatorum satellitum manu in Palatium iniit, atque Eudoxiam Augustam adeptus per vim,vxore paullo ante amissa, ubi matrimonio sociauit. quo facto, parati ad id,promissis muneribus, milites ipsum Imperatorem acclamantes leuarunt. Augustalibus inde insignibus exorna tus totum se tradidit fluctuatiti Imperio componendo. Hic, ut inquit Sidonius,praesectitra praetoriana , Parricii dignitate, ac consulatu semel, atque iterum fianctus fuerat,ac moribus, pecunia,litteris, patrimoniis, occlientelis ita floruerat, ut nemo illo in urbe conspectior, nemo in rep. beatior putaretur. postquam autem Augustus appellatus , ac per eam caussam Palatinis inclusin liminibus fuit, ante lucem vehementer ingemuit, quod voti compos factus sui fuisse . Vsqueadeo ut Imperi j pondus peroliis saepe dixerit: Felicem iii Damocles, qui regni necessitatem non uno longius prandio pernilisti. ineque 4d iniuria Imam uno tempore dc palam,& occulte nefarias Impetio, & capiti suo comparatas insidias sensitbi Etenim, nuncio in Galliamde Valentiniani caede perlato, barbari omnes male iampridem erga remp. adimati repete ad alma sunt conciti. siquidem dc Saxones piratς tractum Aremoricum infestum habere coeperunt,de Fraiacvitquel Alcimni repatrio Rhenanas prouincias diuexarunt,& Gotthi subita desectione arma ceperunt. Quod Si

donius his verbis in Auito expressit: sol L inuuin m Aremoricus piratam Saxe rastra ebui , O. -

Francus autem Hildericus re fest,qui,teste in Annalibus Iomande,hoc amo Meroueo patri vita functo silccessiti. ac patrii regni prolatandi libidine stimulatus per hane occasionem Germaniam primam, & Belgicam secundam inuasit. quatum in una .continebantur Mago iacum, Argentoratum, emetes, de Vangiones, in alteravero R hemi, Suessi nes, Catalauni, Veromandui, Attrebates, Camaracenses, Tornacenses,

367쪽

r . De Occidentali imperio.

Silvaneia Bellovac Ambiani,Morini,& Bononienses. Haec veru damna ubi Maximus trepido nuncio deserente accepit, subim Auitu ui M.

uernum , de quo stipra dictim est, magistrum utriusque militiae legit eumq; turbatis rebus Galliae pro sita cons utere prudentia iussit. quem honorem ut ab Auito susceptum certus in Gallia rumor increbuit, omnis statim Alemanorum, Saxonums motus obtorpuit. Quare Auitus Gotthorum sedandos motus conuersus,Messianum, qui animos eorum exploraret, praemisit,ac mox ipse non armatus,sed legatus, processit. dc Tolosam una cum rege Theodorico iniuit . 2 Dum haec autem aguntur,

Maximus nouo alio, & magis tetro scelere est appetitus. quod non ipsi solum,sed urbi etiam Romanae praesen ,ao memorabile exitium attulit. Is prima nocte cum Eudoxia cubans,illud in sermone imprudenter iniecerat, se nimio illius amore ineensum viro eius Ualentiniano insidias te- tedisse eam vox altius,quam opus suis let,in pectus Eudoxiae penetrarat. itaque mulier siue propriaecontumeliae impotens, siue alienae ultionem iniuriae appetens,statim animum ad perniciem Maximi appulit.ac mox, aliis auxiliis desperatis,occultu nuncium ad Censericum regem in Africa cum litteria e muneribus anaptissimis misu,magnopere obtestans,ut ac se,ciuitatemq; Romanam lasesta Maximi tyrannide liberandam, ac si. mul ad Valentiniani mariti necem iniustissimam vindicandam accediret. id enim ipsum is seri, amicitiaeq; debere, quo nuper se cum eo per

Honoricii filium obstidea vinxisset iras litteris acceptis Gensericus ero, tus,optata potius, qu. in speratam sione ultro oblatam arripuit, ac subito spe ingentis, atque opimaepraedae ille mclassem ad expeditionem

Romanam instruxit, ac trecentis, millibus Vanda orum, Maurorumq;

impositis, cursum Romam versus prope fatale intendit . ut quod Alaricus si mis votis exteritum, ac maximis viribus. tentatum vix extorsit,

id ipse ultro quasi i sortuna porrectum, acciperet, idest, νι Romam a principio originis suae ab hostili clade prope intactam secunda irruptione affligeret, ac Vandalicae feritatis. ,estigia ad omnem posteritatis memoriam in ipso quoque Iuli Ni ij dotrucilio impressi relinqueret. Itaque dum Maximus aulam i atque Imperium inter saeuos militum, popularium, foederatorumq; tumultus nihil ex Africa aduersi metuens regit, ecce de improvise pridie Idus. Iunias, nec opi nantibus omnibus, Gensericus, classum valido milite , tque omni bellico apparatu resertam ad littora Romana appellit, atque exercitum ad omnem vinis oppugnationem instructissimum repente expinnit, atque explicatis ordinibui ducere ad moenia eius insimul. Qua cognita, tantus euestino ciuitatem pavori inua V ut eodem mini

mento

368쪽

Liber Quartusdecimus. 363

inenco urbs capta omnibus videretur. Itaque populares iuxta,ac nobiles

de ilia salute soliciti urbe se tumultuose proripuerunt, atque in montes, sylutas, ut tutiores futuri latebris, profugerunt. Qua trepidatione animaduei sa, Maximus & ipse formidine anxius,ac prope ab omnibus auxiliis dei titutus,ex urbe excessit,ses ceteris non tam foedae,quam periculinse fugae s urn praebuit. Fugientem autem, ac solum ubi senatores quidam inimici eius viderunt, veteres subito ossensionum acerbitates animo reuocarunt, atque iracudia incitati per occasionem lapidibus incesserui, ac mox tractu, accraturn q, per Vrsum Romanum militem in Tiberim proiecerunt. Quae postquam Gensericus accepit, poli triduum urbem ne cellario praesidio vacuam, nemine retillanae,iniuit. Cum in his anguiliis res esset,Leo pontifex pri itinae haudquaquam virtutis,ac pietatis Oblitus, iterum ad patriae, Ecclesiim; salutem, quantum apud barbarum hostem siue gratia,siue auctoritate valeret, in extremo experiri periculo voluit. itaque ficra procerum caterua stipatus Genserico ad urbem aduentanti sese obuium tulit, atque ipsum in limine portae adeptus,per omnia Chri itianae religionis sacra quibus ille magna ex parte esset addictus , orauit, tei ciuitati vellet parcere, cui nuper inimicissimus, ac saeuissimus Omnium Attila pepercisset, cum ab ea adeunda ardentem animi sui impetu temperasset. Non flexere sanctissimi antistitis preces legem Christianii, quae paganum infregerant. nam urbem ingrussus, non tam profanas domos, quam sacra templa,contra quam Eudoxiae ipsi vocanti promiserat,

libidini,auaritiae s militari permisit. Ita Roma post annum quadrages.

mum tertium,quam a Gotthis capta, ac spoliata fuerat, iterum a Vandalis occupata, ac foedissima populatione vallata est. neque enim priuatas, ac profanas sbium opes abegerunt, sed sacram etiam suppellectilem Glido auro, atque argento, & lapidibus pretiosis ad auguliorum templorum ornamenta coniuntem, cui pepercerat Alaricus, eii puerunt. inter quae aurea,atque argentea magni ponderis vasa , quae Titus Hieroselymis quondam attulerat, asportata. quin etiam omnia Augusta' illa ornamenta si qua erant antiquae urbis decora, ablata. ex quibus Ioui&Capitolini tegularum ex aere auratarum pars dimidia, ac ita tua pilaxaeque,quae egregii operis erant,auectae. Iam vero hominum innum:

rabilis multitudo captiua facta. neque enim ciues solum passim in seruitutem abstracti sunt, sed ipsa etiam Augusta Eudoxia, huius me in rabilis cladis auctor cum duabus filiabus Eudocia , Placidia φ abdincta . Ex iis , qui urbe cesserunt, alii alio incolumitatis caussa dilapuiunt. ex quibus Olybrius vir nobilitate insignis, cui Placidia desponsa erar, Constantinopolan abiit , atque inde poli aliquot annos ad

369쪽

364 De Occidentali imperio.

accipiendum Imperium rediit. Euagrius urbem non solum direpti ne , sed etiam incendio deformatam scribit. Itaque Varronis conprobata tum demum sententia est, qui ex Vectit auctoritate prodidit, quando conditori urbis Romulo duodecim vultures augurium effecissent, ipsam ad mille ducentos annos mansuram neque ita multo post ruituram . si quidem hic millesimus ducentesimus annus urbis conditae numeratur. His actis, Gensericus, modo militari populationi imposito, potiquartum decimum denique diem urbe excessit , ac Romanam praedam in naues impositam in Africam de potiauit . quarum quae statuas deuehebat, aduersa tempellate vexata interiit. reliqua: in lumes portus Africae renuerunt. Cum autem opes infinitas, ac populum ingentem in Africam devexisset, praedam inter Vandalos,& Mauros, Victore t ste, ita diuisit, ut maritos ab uxoribus, liberos i parentibus ad cumulandam miserae captiuitatis acerbitatem magna inclementia separaret. Quod ubi Deogratias Carthaginis episcopus paullo ante precibus Valentiniani creari ab eo permisitis audiuit, vehemepti dolore solicitatus vasa sacra emenda,ingenuos redimendos, parentibus liberos, viris uxores restituendas curauit. atque eis basilicas duas Faulli,& Vari j cum lectulis,& liramentis ad cubandum attribuit. aegrbiis si quae necessaria erant, ministrauit, medicis cibisq;, ac medicamentis opportunis exhibitis. verum& haec subsidia post bienni j spatium episcopi mors immatura subduxit. Eudocia puella a Genserico nuptui Transam undo filio data . Hac tam

in ligni clade accepta, quae uberes etiam Italiae uniuers, lacrymas cli,cuerat, Romani postquam hostem e finibus excessisse,ac, conscensis nauibus, peruenisse in Africam didicerunt, alacribus, ut in tantis calamitat,bius, animis patriam receperunt, praeter eos, quos hostilis libido captiuos abduxerat, quia pecuniae ad se redimedos facultas desuerat. ac mox saeuis urbis vulneribus mederi, quς populatio, ac famina intulerant, in litterunt. in primis autem Leo pontifex, summa homo solertia, ac pietate ornatus omnia Titulorum vasa ad vium rei diuinae spectantia ex argento resecit. praeterea livdrias binas argenteas basilica: Conflanti nianae, binas basilicae S. Petii , binas basilicae S. Pauli, quas Constantinus

Magnus quondam obtulerat, renouauit. atqueci idem. cameras etiam

aut addidit, aut ornauit, aut instaurauit. reliqui veris, ut quisque pintuit, priuata aedificiorum iac supellecti lis damna tesarcire conati sunt, lapidibus etiam,cum alia deestent, ex vetustis nobilium operum monumetis, quibus urbs adhuc,vel invita barbaria, honestabariir,aslumptis. atque huic quide studio si hoc,& sequetibus deinceps annis est inserui tu . Nindu Auitus Tolosae positus imposita sibi a Maximo legarione colacerat,

t cum

370쪽

Liber Quartusdecimus. 36s

cum interempti Imperatoris, Romael captae foeda in Galliam fama pedilata est. Tum vero Theodoricus rex, Gotthorum consilio aduocato, Auito potestatem dicendi fecit . qui ita disserere coepit: maluisse sep triis in agris stipendiis emeritis, & honoribus decursis gaudentem reliquum vitae spatium in quiete, oeios traducere. verum postquam Maximus Augustus ignarum s atque absentem ad militaria munia reu casset, prompto id officium animo recepisse, ut legatus ad ipsum adiret, petitum , ut foedus a patre sito ictum confirmaret . quod nimirum puter eius,si superstes esse iampridem concesisset, ut qui quondam sua sequutus cons ilia a Narbonensi obsidione se remouisset. Cui rex ex phtrum auctoritate respondit: absurde illum facere,qui illud rogaret,quod imperare pro suo iure posset, ac se paternae comitatis inuidia oneraret, qui asse nihil unquam pollulandum putasset. Pacem, quam petis, inquit,'ultro dabo atque ad aboledam eam, quam Alaricus Roma capienda contraxit,inuidiam arma pro Romanis sumam. si modo ego te ad nomen Augulli recipiendum inducam. Quod tibi magnopere siladeo faciendum. Etenim regnum non praeripis illi, re quisquam Latias Auginuspostidet arces .

uae et acat aula ina est.

Atque his dictis quae spopondit data dextera confirmauit. Prosecto inde in Arvernos Auito cives his cognitis gaudio alacres occurrerunt, atque ignaro tribunal constrauerunt, Se conuocata nobilitate ipsum ad Augullatia sumenda insignia cohortati fiant. satis meritorum in eo dicentci haerere,in quo virtutis plurimum eluceret. rogare, ut difficillimo Galliae tempore tribunal ascendat, qnae hac opinione imbuta sit, se illo principe libertatem,dignitatemq; veterem posse recuperare. Ita suborta omnium acclamatione dies ad deferenda insignia delimatur.

Auitus Imperator.

POST diem vero tertium proceres Galliae citis euocati nunciis,cum in consilium conuenis lent, Auitum militibus circunsulis Aggere composito statuunt ac torque coronam cap msi maestum,dona ui insign/ regi μ' ..... r ac mox secundis clamoribus Augustu, atque Imperii vindicem eme, iterumq; appellant.is dies VI Idus Iulias seit. Auitus inde, ut erat summa rerum gerendarum solertia praeditus,istatim senatu Romanu de dignitatis suς prouectione cismonefecit,seq; ad iura ex aequo moderanda,&rep.

virious

SEARCH

MENU NAVIGATION