Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

.: Liber Non us decimus. y37

estir cum eis mandatis, ut bellum , quod adhuc negligentius erat gelium, omni ope conficeret, & Gotthos Italia pelleret . quare magnas sibi

virorum morti pecuniarumq; copias compararat, atque in eam expeditionem animum, atque alacritatem ingentem acti ebat. in ad eum exercitum,quem adducebat ex Illyrico ille etiam accedebai,cui Germanus praefuerat &quem Ioannes regebat, de quem Alboinus Longoba dus extadere summittebat, praeter Herulorum, atque Hunnorum in-

sentem manum. multis alij liberalitate Narsetis eximia ad illum sequecuari erant inducti. ubi vero in Uenetiam venit,ad Francorum duces misit, Vt sibi per ea loca transitum darent. quod illi se concessuros negarunt,in speciem iactantes,quisd Longobardos Gotthis in fellos secum adduceret. Ea de re haerente consilio Narses Italos praesentes, quid opus facto citer, consuluit cui illi responderunt, nisi Franci ea transitum prς-beant, que Rauennam, neque Veronam posse contendere. nam satis cortinare, Teiam, virum acrem, cum delecto Gotthorum robore Ver nam obtinere, ut quoad posset, ipsum transitum prohiberet. Et quidem Teias, ubi Verota peruenerat, aditibus uniuersis obitructis, loca omnia circa Padum imperuia secerat, ac sic se ipsum compararat, ut invasurus statim Romanum esset,si Arte transitum pertenta isset. Hoc autem To-tilas ita statuerat satis certus, Romanos per Ionici sinus littora iter facere non posse, fluminibus ea tempestate exundantibus,nec traiectionent patientibus,neque Narserem eam copiam nauium habere, qua totu simul exercimm transmittere in Italiam posset, &, si per vices exposuisset, eos facile se a reliquis seiunctos posse delere Tum Ioannes Vitaliani filius rogionis eius peritus admonuit, ut cum uniuerso exercitu secundum aestuarium iter faceret, cum in sua fide essent, qui maritimam oram incolorent, & aliquot naves se stibsequi iuberet, leborumq; vim maxima, qua occurrentia flumina pontibus iternere, ac statim transmittere polliet. Huius igitur sequutus consilium Narses, cum omnibus copiis Rauennam peruenit. in transitu vero ad insulam, quae erat in aestuario, nomine Ri-uoaltum adiit, atque ibi Deum precatus, duo templa se facturum, si se huius victoriae fecisset compotem, vovit. Rauennam vero ubi l es uenit, cum duo Mediolani creati episcopi seditionem in urbe cierent,licet Fracis omnia tenentibus,utrumque adesse Rauennam iussit. ibi cum per nouem dies maneret, ab Varila Gottho, qui Arimini praeerat, litterae ad Valerianum venere, quibus denunciabat Romanis, ut aliquando tandeaequo se campo Gotthis ostenderent, neque se spe longiore suspensos tenerent, illud spectaculum summo animi studio expectantes. Barbari irrita insolentia Narses, Iullino Rauennae in custodia relicto,cum uniuerso

exercitu

542쪽

s38 De Occidentali Imperio.

exercitu Ariminum ire contendit. Quo ubi venit, pontem intercisum,& Gotthos ex altera parte ad resiliendum paratos inuenit. Verum, cum quidam ex iis,qui Narsetem sequebantur,in holles protinus sagittam iecisset, & equitem quendam interemisset, tantum Gotthis terrore incussit,ut trepida fuga intra urbem se receperint. inde,cum alia porta alii r centes exissent, Heruli se obiicientes primo congressu Vsdrilam prae,ctum occiderunt, Ic caput ad Narsetem rettulerunt. Narses, Vsdrila caeso,exercitum,flumine ponte constrato, Arimino non tentato, prouexit. neque enim praesidiis expugnandis tempus terere, ac consilia suscepta interpellare volebat, de Flaminiam versus ad laeuam iter sexit. nam ad dextram Petra erat ab hostibus occupata, quae omnia ea loca Romanis infesta reddiderat. Totilas certior de iis, quae in Venetia acciderant, factus Teiam, & eius copias expectando Romanorum in locis quietus se continebat. ubi vero quae expectabantur,aduenere,cum reliquo exercitu idoneum in locum hostibus occurs trus contendit . quo in itinere cum Vs drilae casum cognouisset, dc Romanos Ariminum praeterijste audisset, Tusciam omnem hos conquirendo emensius ad Apenninum peruenit.

atque ad Taginam vicum castra secit. Quo eodem haud ita multo post Narses aduenit,ac non longe stadiis centum in ipsa planicie constitit ei loco propinqua, in quo Camillus quondam Gallos occidione occiderat,

ita ut adhuc eius cladis monumenta extarent. ac statim nuncios ad To-tilam misit,monitum, ut aut pace agenda sibi consuleret,aur, si belli auidior esset, ut diem proelio constitueret . quibus Totilas iam insolens factus certare se velle respondit, atque octauum diem pugnae praestituit. His auditis, Naues dolum agitari suspicatus, perinde se parauit, quasi in aciem pol ridie descensurus. neque sita ipsi im suspicio fefellit. nam ille

proximo die cum uniuerso exercitu paratus ad confligendum in conspectum se dedit. cui sic statim occurrit Na ises, vi,nisi duplici sagittae iactu, ab eo abesset. erat ibi breuior collis, quem ambo occupare studebant, quod utrisque utilis erat in pugna suturus. sed Naues anteuertit, ac nocte intempesta, missis quinquaginta peditibus, occupauit. quos, ubi di luxit, Totilas conspicatus,equitum turma immissa, propellere studuit. R inani vero in unum conglobati loco scutis obitructo, una constitere, ac Gotthos ter immissos propulere. Inde utrique suos aduocatos coepere

alloqui; Narses quidem, Gotthos praedones esse, Imperatori rebelles, &vt numero, sic virtute inferiores, qui defectione ab Imperatore facta tyrannum sibi e turba constituerint, & Imperium Romanum latrocinio lacerarint. demum Romanos pro aequitate, prosius ilia, illos, cum nihil posteris prodere posiint, pro nulla republici,cum legibus inter se dis

543쪽

Liber Nonus decimus. I 39

sideant,ceitaturos. Totilas autem sitos admonuit, se eo die summo ce tamine dimicaturum, neque amplius locum hortandi eos ad rem gerendam habiturum . nam ipsos aut victores,aut victos ex proelio abituros; si

vicerint,eum finem fore belli a Romanis patiendi, si victi fuerint, nulla spem futuram redintegrandi belli. quare eos neque sibi,neque rebus suis parcere oportere, ut qui victi nulli posthac sint futuri. socios Roman

rum Herulos,Hunnos, Longobardos non constanter pugnaturos. neque enim mercedem vitae antelaturos. His dictis,inde acies utrinque infirmctae sunt. Natici profundissimam phalangem fecit, sed fronte extenuatam, dc oblongam. Laeuum cornu ipse cum Ioanne circa collem tenuit,&cuin his simul quidquid erat in Romano exercitu roboris . sequebantur inde praeter Hunnos hastati alii, pellacii milites. Dextro in cornu Val rianus, Ioannesq;, Fagas,& Dagiiteus cum ceteris Romanis constiterunt. pedites sagittarii utrinque latera texerunt. in media acie Longobardi,

Heruli'; , ac ceteri barbari collocati ex equis descendere iussi,& peditum ossicio fungi, ut ad parendum paratiores essent . in laeuo autem cornu pol trema Narses tenebat. de Romani positi in fronte erant, equitum in ea quinque millibus constitutis. e quibus mille,& quingentos praemonuit, ut Romanis auxilio essent, si qui forte terga vertissent. reliquis vero praecepit, ut cum primum peditatum hostium incitatum vidistet, tergis insisterent, ac dubios redderent. Eodem modo de Tolitis suas copias instructas produxit . atque uterque suas acies obeundo verbis, vultuq; ad patriam virtutem p standam accendi cum autem aliquot horas ex aduerso acies constitissent,neutra tamen ex parte coeptum est prinlium, vicisque ab hoste id primum iniri expectantibus Interim expalte Gotthoru miles, Ducas nomine, magnam bellicae industriae famam adeptus,e quo in hoste incitato, proxime ad Romanos accessit, Zc, qui viritim secum coniugeret, prouocauit. erat autem is ex eorum numero, qui

ex Romano exercitu primi ad Totilam ultro concesserant. Tum Arm nius quidam e Narsens militibus ei se obiecit quem ut Ducas vidit, prior equum impulit, ut ventrem illi lancea transfoderet. cuius impetum Armenius, equo subducto, vitavit. atque in eum conuersiis dextrum in eius latus telum infixit,ems moribundum ex equo deiecit. Tum Tinulas medium in campum processit,non pugnaturus,sed rem extracturus, quousque equitum duo millia,quae in propinquo erant, aduenirent. cu piens autem se hostibusollentare,quali quantusque esse armis auro

latis indutus,equoque insignis magnitudinis, de magnifice phalerato vectu , M purpurea, regias veste ornatus processit. in medio autem cam pO ut artem equestrem ostentaret, equum vario modo calcaribus com citandos

544쪽

s o De Occidentali Imperio.

citando in orbem freno agiliter egit, obequitandoq; telum in auras apte diverberauit,& ipsum id rursum ad terram delatum,momentoq; temtoris exceptum vibrauit,& idem alternatim per manus transtulit, & se iu-γer equum supinauit,& vicissim ad terram,& in latera inclinauit, atque 3aec ludicra peragendo a prima luce ad multum diei dedita opera tempus extraxit. inde ad Romanos misit,colloqui secum praesecto velle,antequam proelium iniretur. Narses autem illudi se ab eo hoc artificio arbitratus,colloquium recusauit. Interim equitum duo millia venerunt. quς curare corpora Totilas iussit. quibus cibum capientibus, extemplo in aciem prodiit,incautos se invasurum Romanos ratus. id quod eum sesellit . etenim Narses id ipsiam suspicatus, quod euenit, suos, ut in armis parati starent,& armati cibum caperent, impetum expectites hostium, imperabat. haud tamen eodem ordine conlittere,quo ante. nam in speciem lunaris circuli se cotraxerant. Gotthi vero poli equites locati erat, ut si equites ab hostibus pulsi fuissent, intra peditatum reciperentur,

una m rursiis in hollam redirent, mandato accepto,ne quo telo, praeterquam pilo, uterentui inconsulte,ut creditum et cum Romani omni genere teli ferirent. Commisso proelio, Romani equites, & pedites, vin cesse erat,in unum coierunt,& alibi a tergo hollem circunuenerunt, alibi in se venientium impetum exceperunt, ac clypeis propulsarunt. GOγthorum equitatus, suo poli terga peditatu relicto, pilis confisiis, cum se temere in hostem inferret, mediaq; in acie versaretur, si rae temeritatis p nas mox luit. nam, dum se in consertos hostes proripiunt, non aduertunt se intra octo millium hominum peditatum peruenille. unde , cum sagittis undique petet entur,iami de se adsperantes, ut ab uti oque cornu sagittariorum inter se coeuntium circunuenti, paucis euadentibus, ciderunt maxima vi hominum,equorumlam istae erat tamen par in omnibus studium,atque alacritas animi ad pugnandum. inclinante inde in vesperam die, repente utrique loco moti exercitus sunt, Gotthorum ad fugiendum, Romanorum ad insectandum. non enim Gotthi Romanis insequentibus conuerso impetu restiterunt, sed praecipiti fuga, de sitamet multitudine proturbati sibi consulere contenderunt . itaque cum equi res ad suos se pedites rettulissent, fugam, & pauorem auxere. &, turbatis eorum ordinibus, cum trepidanter omnia facerent, plerique ab Romanorum equ tatu oppressi cecidere. nec pedites ad suos se equites receperunt,neque uno agmine conssiterunt, ut eos seruarent, sed cum equitibus simul 5: ipsi essuso cursu se in fugam proripuerunt. Romani piacterea inj lites fugientium pauore confisi passim obuios trucidarunt,ncoculos quidem prae terrore tollentes. Gotthorum sex millia desideram stat. lmultil

545쪽

Liber Nonus decimus. 141

inulti se dediderunt. demum omnes necati non solum Gotthi , sed

etiam Omnes, qui ad eos ultro transfugerant. ceteri aut delitescendo, aut fugiendo euaserunt, ut quisque aut equum nactus est celerem, aut pedibus valuit, aut fortuna. cuinq; iam nox omnia obtenebrasser, domum M 4 onias cum quinque militibus flagit. quem insequuti sint nonnulli , quanquam quis nam esset, ignari. ex quibus Asbadus Gepida irsum adeptus, ut telo feriret, inualit . quem ut vidit adolescentulus ex Totilae familia, Quo canis, inquit, irruis dominum tuum percussi russat ille nil territus, quanta maxima vi potuit, in Totilam telum intorsit, & a Sipuardo, tilae comite in pede vulneratus consistere est compulsus . Sipuardum autem mox alter Asbadi comes percussit. reliqui quattuor Asbado in castra referendo intenti cursum intermittunt. Totilas lethali vulnere astectus, stadiis octoginta quattuor confectis, cum ad Capras ventilet, mense Augusto ex vulnere moritur, atque a suis comitibus terra reconditur Hic Totilae exitus fuit, pomquam annos undecim inter Gotthos regnauit, &res magnas, ac me

morabiles gessit. qui ut repente a fortuna elatus suerat, sic inopinato quo'ue ab ea ictu deprellus est. Romanis occasiam Totilae ignorantibus femina Goti luca indicauit, & locum , ubi sepultus fuerat, demonstrauit. Itaque, estosto loco, cadauer extraxerunt , eos cognito , iterum condiderunt, &rem Narseti nunciarunt. Narta victoria laetus gratias

Deo egit, deinde Longobardorum facinora sibi vindicanda putauit, quos constabat aedificia sociorum inceri disse , & mulieres. in templa refugientes constupraste. itaque pecunia donatos ad proprios fines dimisit, Valeriano, &Damiano cum sitis copiis ducibus datis, qui eos Vsque ad lines Romanorum perducerenr. Longobardis autem excedentibus, Valerianus ad Veronam castra posuit, ut eam in potestatem adduceret. Gotthi, qui in praesidio erant, subito casti perculsi polliciti sunt, se urbem haud ita multo post dedituros. Qua re accepta Franci omnia Gotthorum in Venetia praesidia occuparunt, ac pacta de Verona tradenda turbarunt. atque Romanos ex terra sibi debita pellere contenderunt. Ita Valerianus, re insecta, discessit.

TEIAS REX.

G O T τ Η I inde qui e proelio euaserunt, Pado traiecto,cum iis, qui in Piceno erat eia sibi rege asciuerunt. qui,vindicatis sibi pecuniis a TOti' la in Piceno depositis, statim Fracos socios sibi adlugere,& Gotthom relliquias ad se cotrahere institit. Qua re cognita, Narses Valeriano negociu

546쪽

y42 De Uccidentali imperio.

dedit, ut Padu diligentius cuilodi retiae Gotthos coire vetaret. ipse cum cetero exercitu Romam iter intendit, atque in itinere Spoletiam, Na niamq; xecepit. dc, praesidio relicto, muros refici iustit,ac, missa militum manu, Perusiam ad deditionem adduxit. Gotthi vero, qui Romam custodiebant,ubi Narserem in se aduentare didicerunt,sese, ut strenue o currerent, praepararunt. cogitantes inde se paucitate sua muros omnes tueri non posse breue admodum aedificium circa Hadriani molem comprehensum, ac priori muro annexum in arcis formam mox redigunt.

eoq; pretiosis,imri rebus collatis,diligentissime defensarunt, atque urbis muros destituerunt. mox inuadentium holbum facturi periculum,paucis in arce relictis,ad moenia subierunt,quorum ambitum ne ipsi quidem Romani poterant comprehendere. Quare,cum Romani sparsim,ut cuique licuit,aggrederentur,Gotthi pro vitibus restiterunt. Sed dum Narie sagittariorum vi magna promota,unam murorum parte oppugnat,

alteram Ioannes,aliam Phalim utus cum Herulis suis inuasit. inde alii subsequuti, muros viriliter impugnabant. Gotthis autem ad eas partes, quae premebantur, accurrentibus, Dagilieus iussu Narsetis, ad partem unam, quae vacua defensoribus erat, signa intulit,&,scalis muro admotis,nem ne defendente, ascendit, & nullo negocio cum suis ingressus portas pro

arbitrio aperit. Quod simul Gotthi sensere, statim alij se in arcem, alij

Portum recepere. Nariete inde ad arcem progresso,Gotthi,fide pro salute accepta, te et cum arce tradiderunt, vicesimo quarto Iustiniani Imperi j anno. qua in potestatem redacta, Narses claues ad Iustinianum misit. Gotthi fugientes spe omni recuperandae amplius Italiae destituti Romanos , in quos in itinere inciderunt, crudelissime obtruncarunt e Romano exercitu, quos ostenderunt, pro hostibus usi necarunt. qui vero in proximis praesidiis erant , Romanis, qui e Campania in urbem se

reserebant, manus intulerunt. Teias autem trecentos senatorum filios,

quos Totilas oblidum loco trans Padum miserat, interfecit. Ragnares praefectus Gotthus,qui Taretum tuebatur,a Bacuuio Romano Hydruntis praelecto victus Acherusiam elapsius, Tarentum in potestatem Romanorum redactit. Narses Roma potitus,Portum, atque inde in Tuscia Nepet recepit. Teias,ut qui se imparem viribus esse Romanis videret, ad Theodobaldum Francorum regem misit, qui magnam illi pecuniam polliceretur,si secum arma aduersus Romanos consociaret. quam ille coditione respuit,Italiam sibi potius vindicare,quam Gotthis,cupies. Toti-- magni vim pecuniae in Piceni oppido munito Petra codiderat, tu maximi Cumis deposuerat,quibus Abgernu fratre cu Herodiano praefecerat. Harum pecuniarum potiendarum cupidus Narses exercitus parte ad Cuma-

547쪽

ad Cumarum obsidionem misit, ipse Romae, ut eam instauraret, remansit, atque alios ad Centumcellas recipiendas destinauit. Teias Cumis timens, Francorum desperatis auxiliis, perinde suos instruxit,ac si esset protinus in hostem ducturus. Qua re accepta, Narses Ioannem Vitaliani,&Phili mutum cum sitis copiis in Tusciam contendere iussit, ut iter illud custodirent,quod in Campaniam ducit, & Teiae transitum impedirent. Teias autem, breuiori omissio ad dextra itinere, longis circuitibus per Ionici sinus oram holles frustratus in Campaniam venit. Cuius rei cetatior factus Narses Ioannem Phili mutum e Testia reuocauit, de Val riani copias,quae Petram receperant, accersivit. & alias a liunde contraxit,& cum vniueno exercitu in Campaniam ad ij t. Ad Vesuvij montis radicem amnis est, nomine Dracon, cuius pontem Gotthi praeoccuparunt,ac statim impositis turribus, & machinis munierunt. cum flumine interiecto comminus iniri pugna non posset,crebris tamen e ripis iaculationibus sagittarum se inuicem incessebant. Saepe etiam singulari cert, mine res gerebatur, Gottho Romanum prouocante, & pontem transeunte. Ita duo ibi menses consumpti. sed, ut in loco maritimo, Gotthi plurimum poterant. nam nauibus necellaria subvehebant . quas tamen naves Gotthi hominis proditione ceperunt. quibus aliae ex Sicilia, aliisq; Imperij locis accesserunt. Narses inde turres contabulatas Capra fluminis ripas construxit; quare Gotthorum animos usqueadeo fregit, ut rerum Decessariarum inopia pressi in proximum montem confugerint, quem

Lacteum appellabant. quos Romani prae loci iniquitate consequi nequiuerunt. Inde Gotthi, cum ciborum satis in monte non inuenissent, uno

agmine omnes de improuisb in hostem eruperunt. Qua irruptione Romani perculsi, nondum instructis ordinibus, ut quisque in re trepida pintuit, obuiam iuit, impetumq; sui inuit. Gotthi,equis dimisiis,in densi rem phalagem se collegerunt,quos imitati Romani & ipsi, globo facto,

se instruxerunt, atque in sellis animis concurrerunt. alii mortis contemplum,alii virtutis ostentare indolem cupientes. proelium oriente sole incceptum . in eo Teias, praelato clypeo, vibratoq; telo, primus omnium ante acie conlliti t. quem ut Romani viderunt, in cum omnes uno agmine ruunt, qui sibi virtutis aliquid, de virium vindicabant. eum spartim

telis, partim misit libus certatim petunt. ille clypeo se protegendo, dc

tela excipiendo in Romanos inuadens, multos obtruncat. cuinq; praefixum undique telis scutuin videret,alterum, eo deposito, proximo armigero porrigente, arripit. sic usque ad tertiam diei partem pugnans cum duodecim iam scuto asina pila gestaret, nec mouere id posset, neque ii stem propellere, haudquaquam loco motus dextra obuios seriens, laeua

548쪽

1 44 De Occidentali Imperio.

in se venientes repelleas, aliud sbi scutum dati clamauic quod dum c

mutat, parte pedis inferiore nudatus ea vulnus accepit. quo statim moribundus procubuit. cuius caput nonnulli statim praecidunt, atque hasbe praefixum exercitibus utrasque ostendunt, ut Romanis antinos adderent, Gotthis autem timorem in inrent. qui tamen ne hac quidem iactura territi vique ad noctem pugnarunt. proclio dirempto, utrique In reparam da in diem pugna eam noctem egere. ubi illuxit,in certamen eodem modo reuersi usque ad vesperam dinucarunt,nec tamen alteri eorum cesserunt, licet magna utrinque clades esset accepta. sed crudelius esserati institerunt, Gotthis optime scientibus, ultimu id esse cum Romaniscertamen,Romanis scedum existimantibus,si non parta uictoria discesssissent. Demum Gotibi se uictos confessi,primores ad Narietem miserunt,affir mantes se non dubitare, sibi cum Deo certamen esse,atque in posterum inter se malle, quam cum Romanis, consigere, hisq; conditionibus pacem petere, ut liberi cum ceteris Gotthis viverent, libere suas terras r geren t, oc tributa Romanorum Imperatori dependerent. Narserem super hoc consilio haelitantem Ioannes Vitaliani admonuit, ut conditi in nem acciperet, ne cum desperatis hominibus nouum certamen iniret. satis ei esse debere, quod victoriam ex Gotthis rettulisset. itaque haec accepta conditio est. Dum haec geruntur, Gotthi nulle numero e castris Ticinum , & loca trans Padum

vicina uno agmine petiexunt . ceteri iureiuram

do , fides interposita pacta confirmurunt. Agathias scribit, icto foed re Gotthos, qui cis Padum incolerent,in Tusciam, α Liguriam, dc

que tulit animus, contendisse. Haec mense F bruario sequenti anno per- secta sunt,

549쪽

AROLI SIGONII HISTORIARUM

DE IMPERIO O C CID EN TALI

Tiber Vicesim US.

stabam continet . Oc libro, qui factigium huic operi diuino auxilio imponet, liberatam Gotthorum dominati in ne Italiam, eandemq; Narsetis Patricii opera resurgentem, ac sese in antiquum statum, dignita' rem l pristinam paullatim restituentem coplectemur. Etenim, Gotthis a Narsete duobus insignibus proeliis superatis,ac post reges occisos ad accipiendas pacis,obsequiis conditiones adactis,nullum postea regnum e rum in Italia. tuit, rerum omnium summa ad Imperatorem Onetis delapsa. itaque ipsa pol ἐhac,tiuaquam Orientalis Imperij prouincia,per eun: Eem Narsetem Iulliniani Augusti ducem est gubernata, per quςm in libertatem quoque fuerat vindicata. CETERvM dum haec in Italia aguntur, Constantinopoli res Ecclesiae,quae diu fuerant cum maxima bonorum ossensione iactatae, demum ad aliquam colicordiam sunt adductae . quippe damnato, ut supra diximus, lena episcopo, Uigilius pontifex intempestiuam Iustiniani iracundiam veritus, in aedem S. Euphemiae Chalcedonem,templi potius, quam dignitatis,religione se defensurus confugit. Kalendis autem Februariis ab eodem per iudices missos rogatus,vi urbem rccepto fidei sacramento, repeteret, resipondit, se in eam aedem confugisse non pro ratione pecuniae, ita pro ostensione Ecclesiis. cui si pax redderetur, se, nullo sacramento interposito,exitu tum cin minus,inde velligium non moturum . post autem in gratiam a Iustiniano receptus de i pse Menam in communionem recepit. quo tempore Encaenia templi apoliolorum a Theodora resecti III GUulias,nempe in ipsis apostolorum Nataliciis,celebrata,atque i sorum relliquiae a Mena in curru aureo circunuectae sunt. Post paullo mortuo Menae Eutychius eii suffectus, quod nuper Theodoro comminde admodum resipondisse fuerat visiis. Inde Concilium,quod ad opiniones Origenis, & tria capita Concili j Chalcedonensis discutienda Iustunianus, Vigilio pontifice permittente,indixerat, est coactum. Praesedere Z L et in secre-

550쪽

r 6 De Occidentali Imperio.

in secretino Ecclesi Conii intinopolis Eutychius episcopus Contantinopolitanus, Apollinaris Alexandrinus, Domninus Anti clienus,& EusIochius Hierotolymitanus,atque alii ad centum sexaginta quinque. Vi ilius, licet in urbe esset, noluit interesse. Ibi Iustiniani recitatae litterae uni, quibus primum Origenis opiniones, deinde tria capita Concilii Chalcedonensiudisquirenda proposuit. Etenim Concilium Chalcedonense,ut scripsimus, Theodorum episcopum Mopsuenenum laudauerat,de Theodori tum Cyresem ibamq; Edessenum episcopos,postquam

Nestorio,& Eutycheti renunciarant,ecclesijs suis, unde a Concilio Ephesino praedatorio pulli fuerant, restituerat. Quae tria capita cum nouo episcoporum iudicio essent commissa, illi, re cognita, dictisq; sentetiis, decretum in haec verba fecerunt: Si quis non anathemidat Arria Eunomiam, Macedonium, Apollinarem Ostorium, Eu chem, Origenem cum impipe rum scriptis, anathema sit. Item : Si quis defendit Theodorum Mopsue linum, qui dixit alium esse et arbum Deum, in alium Gripum. Item: Si quis defendit 'cripta Neodorati,quae contra recta dem exposita sunt, , primum Ephesinum fructum Concilium, O S. yrillum,iel duodecim eius capitula. Item: Si quis δε- studit epistolam Iba ad Marim Persam, quae negat Deum verbum de sancta g nitrice emperi virgine Maria incarnatum hominemfactum. Atque Ita,tribus capitibus praecipue condemnatis,in praesens Ecclesiastica eis composita controuersia. Nominatur autem hoc Concilium ab aliis Constantinopolitanum secundum, ab aliis Concilium generale quintum , ab aliis quinti Concilii actio quinta, ab aliis Concilium de tribus capitibus Concilii Chalcedonentis. De quo sic scripsit Sanctus Gregorius pontifex ad patriarchas. uintum quoque Concilium pariter meneror, in quo epistola, quae nae dicitur,erroris plena reprobatur. in quo Theodorus personam mediat ris Dei, que hominum in duabus subsantist separans, ad impietatis perfidiam cecidi se convincitur. ηυ in quo scripta quoque Theodoriti, re quae beati Cristi fris r ρrehenditur,aula dementiae prolata refutantur. de ad Secundinum cIV uanath mate plectendos ducimus, qui des de synodi Chalcedonensis aliquid minuere, mel aliquid in ea addere praes num . nam synodus, quae post eam generalite acta est, idcirco a nobis recipitur, quia e: demonoae in omnibus sequax honorem illius, a ctoritatemi custodit . Iuo etiam in decreto ex Beda saec referti Soromemoneo oritum nimi' laudibus eseri, atque ad diem obitus fui magnum doctorem iEulsa perhibet. Quare siquii eius historiam recipit Onodo quae Iustiniam temporibus de tribus ea itulis facta est, contradicit. Atque de Constantinopolitano quidem Concilio secundo haec hactenus. nunc ad Italiam redeamus. In Italia Gotthico bello consecto, statim consequutum est Francicum. Neque enim N aries Glidam se liberatae laudem Italiae relaturum puta

SEARCH

MENU NAVIGATION