Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Liber Non usdecimus. Π7

Theodora, occasione ulciscendi arrepta, Anthimum scribam suum Romam misit, iubens, ut quocunque in loco Vigilium inueniret, praeterquam in bastica Sancti Petri,comprehenderet,&impositum in na- uim ad se adduceret . qui veniens, comitatu assumpto, Vigilium in aede Sanctae Caeciliae decimo Kalendas Decembris, s nam eo die sanctae Virginis natalicia celebrantur, i munera populo erogantem ossendit, de captum ad Tiberim extemplo deduxit, atque in navim in Graeciam auehendum impositit. qua re animaduersa, populus magnopere diniuit, ac continuo subsequutus est, ut precationem acciperet, eaq; accepta, respondit: Amen. ac continuo nauis amota est. Hoc unum inter maxima Iustiniani crimina fuit, quod exemplo plurimum Ecclesiae in pollerum obfuit. In Siciliam inde deuectus Vigilius, officium

tamen situm non deseruit . nam de per mensem Decembrem, ut moris erat , sacris ordinationibus in urbe Catanensii vacavit, & Ampliatum presbyterum, de vi cedominum situm, de Valentinum Sanctarum Rufinae,3c Secundae eliscopum, ut Lateranum custodirent, de clerum administrarent, remisit, dc cum ijs magnum frumenti numerum impositum nauibus ad subleuandam ciuitatis inopiam destinauit. Harum nauium aduentu praecognito, Gotthi priores in Portum venerunt , dc se intra moenia condiderunt, ut eas accedentes inuaderent.

quas custodes, qui erant in moenibus, conspicati, e propugnaculis, v ile alta sit blata, signum nautis ad se prodeuntibus dederunt, ne prope accederent,sed alio cuillim dirigerent.illi vero laetitiae sui aduentus signuillud esse putantes, prospero flante vento,Portui successerunt. itaque barbari omnes repente ex insidiis erumtentes, naues cunctas,nemine defendente,ceperunt,& Ualentinum episcopum cum Romanis correptum ad Totita deduxerunt, ac,'ceteris obtruncatis, nauibusq; remulco in oneribus tractis,abierunt. Valentinus a Totila quibusdam de rebus rogatus,cumendacii esset conuictus,ambabus manibus eli multatus. Vigi lius e Sicilia deductus Constantinopolim in Vigiliis dominicae Natiuitatis urbem ingressus est . quem obuius Iustinianus tanta comitate excepit, ut lacrymas, oscula'; reddiderit. plebs autem honoris eius caussa usque ad aedem S.Sophiae psallens incessit: Eae aduenit dominator dominus. Postero autem anno,solicitatus iteru ab Augustis, ut Anthimum restitueret, se facturunegauit,minantibusq; illis dixit: Uideo, me non ad Iustinianu, de Theodori venisse,sed ad Diocletianum,d: Eleutheriam. facite,ut libet. digna .n.factis recipio. Haec dicente percussiteum alapa quidam,qui aderat mquiens: Homicida nescis quibus cum loquaris. nescis, te Siluerium pontincem occidisse, 6: filium viduae calcibus allisisse ὶ Tum fugiens in aedem XX SEuph

522쪽

s 18 De Occidentali Imperio.

S. Euphemiae columnam altaris amplexus est. Inde eiectus per totam urbem tractus, atque in carcerem traditus modico pane, & aqua vitam misere tolerauit. Clerus autem Romanus, qui cum eo erat, ad metalla effodienda est amandatus. Eodem anno R omani, qui Placentiae erant, inopia rei frumentariae usqueadeo laborare fame coeperunt, ut carnes

humanas esui adhiberent. quibus malis adacti semet cum urbe host bus dediderunt. Erat tum Romae Pelagius diaconus, qui nuper Constantinopoli prosectus cum ingenti pecunia a Iustiniano sibi donata Romam, antequam obsidione cingeretur, aduenerat,& in ipsa obsidi ne pecuniam eam comiter indigentibus elargitus, maximam beneficentiae laudem pepererat. Hunc igitur Romani, cum famis impotentia durius sibi consulere cogerentur, Totilam rogatum miserunt, Vt

paucorum sibi dierum inducias daret, ea lege, ut si intra id tempus nullum Constantinopoli auxilium accessis Iet, deditionem urbis, sui

perficerent. Quem ut Totilas vidit, ultro alloquutus monuit, ne tria haec a sie postularet ; Ut Siculis parceret, ut urbis moenia conseruaret, ut seruos restitueret. reliqua se liberius indulturum. Cui Pelagius ros indit: Quoniam praetcfers , quem erga Romanos, qui aduersus te arma ceperunt, animum geras, qui in Siculos nihil tibi aduersatos acerbissimum odij virus effundas, legationem ad Deum rei jciam, qui supplicum odisse contemptores solet. atque his dictis discessit. quem ubi, irrita legatione, redeuntem Romani videre , repente dolore grauissimo exarsere. ac lacrymarum, sordiumq; pleni Bessam, & Cononem appellauere , petentes, ut aut Gi tanquam seruis alimenta suppedit, rent, aut, si id non possent, manus inferrent, neq; honestam mortem inuiderent, atque uno ictu Romanos infinitis miseriis liberarent. qu, bus praesecti responderunt, neque commeatus dare, suae facultatis, neque manus inserre, suae pietatis esse. Belisarium autem affirmare, sepropediem cum auxilio allaturum. Fames inde gliscens cibos quosdam absurdiores, &a natura alieniores assumere compulit. Praefecti vero frumenti maximum numerum sibi, fraudatis sua necessitate militibus , in urbe se politum primoribus ciuibus magna pecunia uendiderunt, nam medimnus septem aureis stetit . qui vero non tantaS habuere facultates, quarta eius pretii parte depensa , ac furfure em pio, panem ex eo ut sordidum, sic in tanta necesiitate suauissimum, confecerunt . Bos aureis quinquaginta a Bessa est venditus . alii equos, alii urticas , atque herbas alias in locis incultioribus emergentes ederunt. qui pecunia caruerunt, domesticam supellectilem pro diurno cibo mutarunt. Vbi frumentum omnino consumptum eii, cunctis ad urticari

523쪽

i . Liber Nonus decimus. Π9

ad urticas, canes, murras se contulerunt. Hinc macie extenuati colin rem statuarum similem contraxerunt, atque aut incedentes, aut mandentes exanimati sint. fuisse etiam dicuntur, qui ciborum loco excrementa corporum asciuerunt. Vir quidam a filiis quinque rogatus, ut panem praeberet, dolore dissimulato, eos se subsequi , tanquam accepturos, iussit, ubi vero ad Tiberis pontem peruenit, in flumen se chpite obuoluto praecipitauit, filiis , tecisq; regionis eius Romanis spectantibus, ac casus eius diritate attonitis. quidam etiam saeuos morsias in sua membra verterunt. quare praefecti ea ciuium desperatione perculsi iis, qui exire urbe vellent, pecunias tradiderunt, ac, quo luberet, cinpiam abeundi secerunt. ita, paucis exceptis,omnes exiere . quorum plerique,arescentibus prae inedia membris pastim, nonnulli ab hostibus intercepti , periere. Interim Belisarius cum uniuersa classe Dyrrachio prosectus, prospero usus vento, Hydruntem accessit. inde in Portum

Romanum prouectias Ioannem expectare cum exercitu coepit. At To-tilas omnes ad urbem aditus intente obseruans, ne quid importaretur,

quod obsessoru in subleuare miserias posset, in parte angusta fluminis trabes longas in utranque ripam pertinentes in modum pontis constituit, ligneasq; utrinque turres excitauit, in hisq; pugnacissimos viros imposuit, ne lembis ex portu in urbem aditus pateret. Dum haec autem aguntur, Ioannes in Calabriam progressus, Gotthis, qui Brundusii erant , imprudentibus, capti exploratoris indicio', equorum hostilium greges auertit, atque ad castra hostium cursis citato profectus, atque imparatos ,& dearmatos adortus plerosque occidit. inde, Calabris in ficie Belisari j confirmatis, Canusium venit. ibi a Tulliano quindam Lucano, viro inter suos potenti,conuentus est, affirmante Italicos iniuriis Romanorum compulsos ad Gotthos desecis te, si pristinam eorum in se beneuolentiam recepissent, haud dubie ad auctoritatem Imperatoris se relaturos. neque enim ultro ad barbaros, Arrianos concessisse. Ioanne autem curaturum se omnia, quae peterent, pollicente, suas mox Tullianus copias iunxit . atque ita omnes Italos earum regionum adauctoritatem Imperatoris redegit. Quibus rebus compertis,Totilas trecentos Gotthos delectos Capuam missit, iussos, ubi Ioannem illic transire viderent, occulte sequerentur, ita ut non sentiret, ac cetera sibi curanda relinquerent. Ioannes autem veritus ne ab hoste circunueniretur, in Bruttios, Lucanosi recesiit, ac Ricimundum eius regionis custodem ex improuiso adortus,trepidu in collem auertit, ac, multis obtruncatis, ad deditionem adduxit . atque inde,trassitu ad urbem de

524쪽

sto De Occidentali Imperio.

do consum plo, veritus, ne Romani victus necet stram adacti facinus aliquod inexpiabile molirentur, commeatus quouis modo in urbem intromittere nixus, talem machinationem instituit. naues duas ex iis, quas Graeci acatas dicunt, patentiores inter se ignis reuinciis vinxit, ac ligneam turrim imposilit, altiorem iis turribus, quae a Tolita an ponte fuerant excitatae. inde naves ducentas,quas dromadas appellant, in Tiberim iecit, circunuallatas ligneis muris, eisq; undique perforatis, Ut ex foraminibus petere hostem possient. demum, frumento, rebusq; necessariis impositis, militibus manu promptis expleuit. inde pedites, equitest circa fluminis ripas constituit, qui hostium in Portum impetum prohiberent. l fraci autem intra Portum relicto uxorem Antoninam,& sua cetera commendauit. neque inde abire iussit, ut haberet, quo ab ho ilibus sorte pressus refugeret, ceteris circuniectis locis late ab hostibus occupatis. His ita constitutis,ipse navim unam ingressus est, in qua turrim ligneam construxerat, ac lembum in fastigio collocarat, pice, sulfure, seu O, ceterisq; ignis alimentis refertum. ac classem a terra trahi militibus imperauit. Ex altera Tiberis parte Portuensi via pedestri exercitu venire subsidio iusso, nuncium ad Besiam, ut postridie, eductis c piis, castra turbaret hostium, misit. quod ille exequutus non est, utili rem sibi videns esse obsidionem, cum adhuc aliquid frumenti haberet, quod senatoribus venderet. Belisarius,& Romana classis,cum propius ad pontem, nullis Gotthis occurrentibus,accessissent, in stationes hostium incidunt, qui ab utroque fluminis latere ad pontis tutelam ferreas cath nas iniecerant, ne procedere ad pontem Romani possent. sed, custodibus partim stratis, partim auersis, ad pontem succedunt,atque holles inuadunt, & pontem, defatigatis illis,capiunt. Tum Belisarius,nauibus, in quibus turres erant, ad pontem admotis, incendi lembos iubet, & in ligneam Gotthoruin turrim materiam eam immitti . quo incendio tu ris correpta una cum ducentis militibus flagrauit. Ea re Romani at criores effecti e castris opitulatum sitis venere, atque hostibus acrius imilitere, ac metu territos in fugam egere. Ponte inflammato, iam adit in urbem erat patefactus, cum rumor ad Portus oppidum perfertur,

Belisarium Gotthos superasse,& cathenam in flumine recidisse, dc pontem cum turri succendisse. quo permotus Isaaces, ne tantae expers Victoriae esset, spreto Belisarij imperio, in alteram ripam cum equitibus

centum traiecit,& ad hostium castra profectus, Rodoricum ducem,lc Gotthos repente adortus sic extei ruisivi castra relinquerent. qui in animo collecto reuersi, Romanos praedae colligendae intentos inuas runt, ac, pluribus caesis, Isaacem cum paucis vivum ceperunt. Hac re

525쪽

Liber Nonus decimus. 12 I

audita Belisarius contus tu, ac Portum una cum uxore in potestatem venisse holitum credens, tanto dolore assectus est, ut ne hiscere quidem posset. itaque exercitum pPotinus reduxit, atque ad Portum ire contendit, ut hostes imparatos opprimeret, de locum recuperaret, quem amisi

sum putaret. Vbi fero se opinione deceptum tantam victoriae amisisse occalionem cognouit, graui repente febri oppressus est, quae illum diuturnitate tua usqueadeo macerauit, ut ad mortis quoque discrimen adduxerit. Poit biduum,Rodorico ex humanis rebus erepto, Totilas tannini dolotis concepit, ut statim Isaacem captiuum occiderit. Bessiasi terim frumentum impentius,pretium egentium necesiitate augente, Vendebat,& murorum cui fodias negligebat . itaque,nemine muros Obeundo cuilodias inuisente, Gotthi moenibus liberius instillabant. Hac negligentia inuitati quaterni custodes Isauri flationes ad portam Asinariam nacti nocte concubia e pinnis ad terram reste se demiserunt, & Totilam adeuntes, excepturos se intra urbem ipsius exercitum spoponderunt. atque promissis ingentibus onerati in urbem per funem reuersi Gotthis,quos secum deduxerant,modum rei peragendae ostenderunt,&custodibus conniventibus remiserunt. Cum Totilas parum Isauris mdens rem differret, illi haud ita multo post eadem monentes reuerterui, atque iterum duos alios ab eo datos,qui omnia perlustrarent, duxerunt. qui reuersii priorum simillima rettulerunt. Interea Romani milites multi exploratum,quid Totilas ageret,a Bessa emissi Gotthos decem captos in urbem perduxerunt. qui a Bessia rogati, quid Totilas animo agitaret,

responderunt ; Totium in spem ingressium, se per Isauros quosdam urbem Occupaturum. sed tamen Bessas,& Conon omnia neglexerunt,neque urbis cullodiendae acriorem ullam curam propterea sitsceperunt. Interim tertium Isauri ad Totilam accessierunt,eumq; ad rem aggrediendam magnopere incitarunt. tum ille alium sibi cognatione coniunctum speculatum misit,qui reuersus eadem, quae ceteri, confirmauit. Ita que,expedito urbis aggrediendae consilio,primis tenebris uniuerso exercitu armato ad portam Asinariam prodiit. & quaternos Gotthos praeualidos viros,Isauris ducibus,per funem in muros iubet ascendere. Hi,cum eadem nocte,qua liautis ipsis custodia obuenerat, euasissent, dormitam tibus ceteris,ad fores Asinarias aperiendas descendunt,&,ferreis claustris refractis,aditum patefaciunt,& patentibus portis Totilam cum Vni γso exercitu in urbem recipiunt, eo die, qui XVI Kal. Februarij fuit, ut Marcellinus adiecit. Totilas ingressus,confestim in unum locum copias omnes coegit, neque eas vagari permisit, siue hostium insidias veritus, sive,ut inquit Anastasius,ut spatium Romanis daret,quo in templa comXX 3 fugerent.

526쪽

yri De Occidentali Imperio.

fugerenti neque enim auidus eorum sanguinis erat. Tumultu an urbe, ut in tanto casu solet,exorto, Romanorum militum pars maxima cum du

cibus ipsis, ut cuique commodum fuit, fugam arripuere. pauci quidam Romanisse ciuibus immiscentes, in templa perfugium habuere. soli Decius , & Balilius ex patriciis,cum praeparatos ad id equos haberent, cum Bessa effugere potuerunt. Maximus, Olybrius, Olestes,& alii quidam in basilicam S. Petri se recepere. e plebe in urbe tantum quingenti remanserant, qui templa adeuntes salutem sibi pariter quaesiuere. cuteri

aut in alias terras, ut diximus, se contulerant, aut pestilentia interierant.

Bessam fugisse cum audisset Totitas, neminem insequi voluit, nihil sibi acceptius ab hoste fieri allerens, quam ut fugam capesseret. Ubi illuxit, nec ulla suberat insidiarum siuspicio, idem orandi caussa templum S. Petri iniuit . Gotthi vero hostili more quos obuios habuerunt, nece lir uerunt, milites quidem viginti te plebe autem homines sexaginta. Ineum ti Totitae templum Pelagius diaconu occurrit, Christi euangelia inma nibus gelians, ac genibus positissiapplicabundus, Parce,inquisio princep*tuis . cui ille cachinnans resipondit: Nunc mihi demum supplicaturus aduenilli Pelagi t tum ille, Maxime , inquit, quoniam tuum me seruum

effecit Deus. verum ab his iam abstine manus, qui tibi in seruitutem cessere. His percitus vocibus Totilas,militibus edicto suis mandauit, ne que posthac Romanorum occiderent, atque urbem ita diriperent, ut tibi pretiosisiima quaeque seruarent. Magna in aedibus nobilium praeda estinuenta . sed quam Bessas reliquit magnitudine reliquam antecessit, ut qui nefarium illud frumenti diuenditi pretium in Totilae commoda cumuIasset. Rulticiana Boeti uondam uxor bonis omnibus spoliata eo mendicitatis adducta est, ut ab hostibus panem, ac cetera necessaria corrogauerit,seruilibus indumentis induta , quae egentes sua beneficentia sullantarat . idem ic multi alii primores Romanorum secerunt. neque ea res tum pudori fuit. Rusticianam etiam a Gotthis insimulatam , quod per milites Romanos Theodorici regis statuas deturbasset, Totilas in

tu, periculoq; mortis exemit,atque una cum ceteris seminis conseruauit. quae res effecit, ut nulla vim pasta sit. Postridie Gotthis' omnibus aduocatis ita differuit: eos eadem se monere, quae antea. nempe ut ita ilitiam, ac continentiam colerent. neque enim quidquam Deo acceptius esse. argumentum ex eo sumerent, quod, 'cum, aequitate posthabita, indigna aduersus Italos perpetrarunt, centum millia hominum a septem millibus

victi, ac primum imperio,deinde rebus omnibus spoliati sint. postquam resipuerint, paucos, eosq; nudos, &agna uos triginta millia deleuisse. t quamobrem hortari illos, ut in proposita sententia maneant. Inde, Ro

manis

527쪽

Liber Nonus decimus. Fal

lmanis senatoribus accitis, exprobrauit, quod Theodotico multis ornati beneficus male gratiam rettulissent, ac Graecos in urbe invexissent, identidem eos interrogans,nunquid mali a Gotthis, nunquid boni a Iustiniano tulissent ' quo Imperante, satis conitaret, ipsos magistratibus omnibus spoliatos esse, saepe ab exactoribus vapulasse, atque in pace non ali ter,atque in bello,tributa contulisse. Tacentibus autem senatoribus, P lagitis,qui aderat, se interposuit,ac pro illorum salute stipplex orare instituit. Deque ante finem precandi secit,quam ille se erga iplos clementiam suam praeliaturum ollendit. His actis, Pelagium inde diaconum& Theodorum rhetorem Constantinopolim ad Iuttinianum cum litteris misit, rogans,ut partes apud eum sera agerent,atque omnibus viribus ab eo sibi pacem, atque amicitiam impetrarent. ne, si irrito postulato redissent, ipse urbem diruere,atque in senatores animaduertere cogeretur. Hi profecti litteras reddiderunt, quae erant inllianc sententiam scriptae. Quae urbi Romae contigerint ea te arbitror cognouisse. hos viros postulatum mitto, ut bona pacis tibi asciscas,& mihi tribuas. cuius fructus testes locupletissimos habes Anastasium Imperatorem, & Theodoricum regem,qui,pace seruata,bonis omnibus sua tempora cumularunt. si haec praestiteris, merito ego te parentem appellabo,& tu me in bello socium obtinebis. Iustinianus autem, litteris lectis, mandatisq; perspectis, respodit, se rebus bellicis Belisarium praefecisse,eis liberam potestatem rerum, quae ad

Totilam pertinerent,dedisse. Interea vero,duit, legati ultro,citroq; commeant, Tullianus in Lucania,contracta agrestium manu, saltum quendam anguiliorem insedit,ne hostes Lucaniae detrimentum illaturi ea peruaderent. cum Tulliano vero trecenti etiam Antae erant, ob id ibi a Ioanne praesinao relicti. quae ubi accepit Totitas, agrellium & ipse multitudinem conuocauit, ac, nonnullis Gotthis adiectis, anguilias eas inuadere iussit. qui profecti,cum inferre vim voluissent, passi sinit, magno ab Antis Otrimento accepto. qua re incensus Totilas urbis partem tertiam disturbauit. Pulchriora etiam,& magnificentiora aedificia incendio delere impetus cepit. quod ut Belisiarius audiit, has ad eum litteras misit. Ut sapientis fuit, aedificia, quae ante nulla erant, ad urbium ornamenta construere,sic quae eas illustrant,euertere velle, hominis eius videtur, qui prudentia careat,& quem posteris prodere suae iniquitatis monumenta,non pudeat. Roma omnium urbium, qu illustrantur a sble,magnitudinem,

ac splendorem antecedere existimatur. neque enim unius viri virtute, neque parui temporis interuallo ad tantum fallidum dignitatis ascendit.

sed multi Imperatores,multis annis,multisq; copiis ex uniuerso terrarum orbe opifices coegerunt, qui eam paullatim aedincando virtutum omniuXX monumen-

528쪽

yr 4 De Occidentali imperio. 1

monumentum posteris prodiderunt. Quare haec tua comminatio tem piternam mortalibus iniuriam inseret . nam & virtutis auctoribus, praeclarum monumentu, & polleris visendum spectaculum adimet. Quinetiam illud considores velim, ex his duobus a iterum necessario sequut rum, ut ipse hoc bello aut victus, aut victor discedas. si viceris, & Roma deleveris, non alterius urbem, sed tuam excideris, si victus eris, gratiam apud victorem, eamq; non mediocrem intueris. & qui in ceteros clemes fueris,facilius clementiam consequeris, & iniquas illas hominum voculas deuitabis, meritas te pro tam egregia urbe deleta poenas dedisse, dicentium. His litteris semel, atque iterum lectis, totaq; re diligenter ad rationem reuocata,demum Totilas urbi sibi parcendum constituit,&α- missis legatis, Belisarij consilio se pariturum respondit. Ac, maiore exercitus parte in Algidum misssa, ut Belitaria militibus vagandi potestatem

adimeret, ipse cum reliqua in Lucaniam aduersus Ioannem contendit. dc nobiles R omanos alios secum deduxit,alios cum coniugibus,& liberis in oppida Campaniae dispertiuit. Vrbs Roma,incolis omnibus amotis, prorsus est destituta, memorandum inter pauca exempla humanae fortunae ludibrium, ac spectaculum ipsis etiam hostibus, quanquam ab omni humanitate remotissimis,miserandum. Ioannes,ut in se venire Totilam sensit, citato agmine ex Apulia Hydruntem se rettulit. Tullianus vero ad Ioannem cum Antis. Nobiles, qui in Lucaniam venerant,agrestibus, qui cum Tulliano saltus angustias obseruabant, Totilet permissu,persu serunt, ut ad agros silos colendos redirent . ita ulterior Italia serme tota Gotthorum in ditionem reuertit. Tum Gotthi liberius vagari, atque omnia praedando sine metu circuncursare coeperunt,quousque Ioannes, cohortibus aliquot emissis, plerosque eorum Occidit. quo terrore captus Totilas copias omnes collegit, atque inde Garganu se rettulit. Marcianus Cononis miles, cum a Belisario ad Totilam simulata defectionetrantisset, ab eo benigne acceptus Spoletum cum alijs nonnullis ellani Lsus. Gotthi, Spoletum ab Herodiano sibi proditum cum cepissent, muros diruerant,atque amphitheatrum,quod erat in urbe,ita munierant,ut omnes aditus obsepirent, praesidius ex Gotthis Romanisq: perfugis imnosuerant. Marcianus autem,contracta cum nonnullis praesidiariis militibus amicitia, persuasit, ut illustre aliquod facinus aduersus barbaros

molirentur,atque,opera bene nauata,ad Romanos reuerterentur. ita,recomposita, Perusiam ad eius praesidij ducem Oid am Hunnum mittunt , eos de consilii sui ratione commonefacto ut Spoletu milites mitterent, rogant. Prosectos ubi Spoleto appropinquare Marcianus cognouit,cum militibus quindecim,quos sibi adiunxerat, ducem praesidi j o cidit,

529쪽

Liber Non usdecimus. nsil

cidit,atq; , apertis portis, Romanos intra oppidum recipit. Per eos etiam dies Belisarius cum delectis mille militibus Romam ad eius statum explorandum contendit, ac magnam Gotthorum manum, qui circa urbem in insidiis consederant,in se erumpentem fortiter excepit,ac, plerisque in fugam versiis, multisq; interemptis, Portum repetiit. Ioannes Tarentum 4 ciuibus nonnullis introductus iniuit,& urbem, quippe magnam, muro

se munire posse diffisus, Portum sessa, vallo'; firmauit,atque intra id spatium oppidanos, incolasq; regionis reduxit. locoq; praesidio confirmato, Calabris ad traseundum animum addidit. Totilas,cum in Lucania oppidum Acherusiam occulasset, idq; trecentoru virorum praesidio communisset, barbaris quibusdam ad ea Campaniae loca missis, quae a Romana nobilitate incolebantur, cum reliquo exercitu Rauennam versius intendit iter . Interim Belisarius animum ad recuperanda Romam adminuit. itaque, paucis in praesidio Portus relictis,cu ceteris eo accessit, ac partem moenium a Totita deturbatam lapidibus temere coaceruatis, ac nullo caemento intellitis sepsit, atque exterius ingenti sudium ordine fulsit.

ut quando instaurare non posset, saltem aliquam speciem aedificij daret. circa muros vero fossam profundiorem duxit,uniuerso per dies quindecim in id opus exercitu incumbente. Inde Romanos, qui circuniecta tenebant oppida, reuocauit. qui partim desiderio urbis,partim copia rerum necessatiarum,quas ille abunde inuexerat,siimmo liudio redierunt. Nondum seres portis prae paucitate opificum imposuerat, cum Totilas hac de re certior factus sit peruenit, ac castra super Tiberim posivit. &postridie sub ortum solis ira fremens murum libere circuivit. qua re ani maduersa, Belisarius pugnacissimos quosque alios portis, alios muris c stodiendis opposuit. Barbari clamoribus Romanos se perterrefacturos, urbem', primo impetu capturos, sperarunt, sed Romani rei indignitate accensi urore in audaciam verso,stupra vires pugnantes ad omnem impetum fortiter excipiendum se incitarunt. atque ex superiore loco barbaros serientes caedem ingentem secerunt. Demum,utrisque labore, lassitudineq; consectis, proelium sub occasum solis dirimitur. Noctem inde Gotthi traduxerunt sauciis curandis,Romani vigiliis in muris,& ad portas per vices agendis, ac tribulis extra portas disseminandis, ut subitam hostium impedirent impressionem. Postridie Totilas ad oppugnanda

moenia cum uniuerso exercitu rediit. Romani vero alacrius etiam, superiore elati proelio, restiterunt. ac cedentes barbaros nonnulli insequi coeperunt. quin longius prolapsos Gotthi erant circunuenturi, ne se pomnac ad urbem recipere possent, nisi, periculo cognito, Belisarius, emissis aliquot e suis, eos seruasset. Hoc damno non contentus Totilas post ali,

quot

530쪽

ri 6 De Occidentali Imperio.

quot dies tertiam oppugnationem inllituit. turpiterq; item a muris repulsus, cum in fugam se contulisset, multos e sitis desiderauit. vehementer a reliquis increpitus, quod Romam semel captam non funditus de leuisset, ne quando a Romanis recipi posset, atque ipsi iii ea recuperan da tantum laboris exhauriendum ester,oblitus,quantis nupe eum laudibus extulissent, quod murorum parte deiecta urbi claris sinue peperci sex Soluta inde obsidione Tibur recessit, omnibus Tiberis pontibus deturbatis , Miluio excepto, quem propter urbis propinquitatem demoliri non potuit . idq; oppidum paullo ante a se euersum reficere coepit. ibim omni deposita pecunia mansit. Belisarius serratis fotibus portis impolitis claues earum ad Iustinianum cum litteris rem gestam significantibus destinauit. Pollero anno Totilas magnum militum numerum P rusiam obsessum misit. Hi, cum deficere Romanis necessaria accepi sent,ad Totilam miserunt precatum, ut cum uniuersis exercitu propere ad se contenderet, quo maturius Perusia potiretur. Totilas autem cum suos eum defugere laborem videret, oratione habita eos cohortatus est, ac simul rationem rerum a se gestarum omnium reddidit. & misso Perusiam exercitu arctiorem eam obsidionem essecit. Ioannes cum frustra

Acherusiam obsideret,senatum Romanum, qui in Campania erat, sibi seruandum putauit . quippe cum delectis equitibus, suo haudquaquam

enunciato consilio, in Campaniam neque die, neque nocte itinere in te misso peruenit. Hac re praecognita Totilas ad eos eripiendos equites dolectos immisit. Hi cum Minturnas peruenillent, equos defatigatos curarunt,ac praemisi is nonnullis Capuam,& vicina loca exploratum,eodem forte die Capuam,quo Ioannis equites, accesserunt. Isi commisse proelio penes Romanos victoria fuit. Gotthi pauci Minturnas se receperiit. qui in praesidio erant,cum plerosque saucios,& cruore perfiasos viderent, repente fugam arripuerunt. dc ad Totilam profecti innumerabilem esse hollium multitudinem ad tegendam suget suae turpitudinem nunciai ut.

Capuae senatores pauci reperti,sed matronae serme omnes. nam urbe capta Romani ciues Portum se contulerant, mulieres captiuae factae erant.

Clementinus quidam nobilis redire noluit, quia praesidium quoddam Neapoli proximum Gotthis tradiderat. Orestes vir considiaris prae equorum inopia vel inuitus remansit. Ioannes nobiles viros cum septuaginta militibus.qui a Toti la, ad quem transierant, se ad Romanos receperant, in Siciliam misit. Hinc iratus Totilas magna inole aduersias Ioannem contendit, paucis reti litibus in praesidio eius loci,in quo erat,relictis. Ioannes in Lucanos regressus erat ad contrahendos milites,sipeculatoribus dimissis, ne qua in se repente irruptio fieret , sed Totilas per auios montes,

& difficiles

SEARCH

MENU NAVIGATION