Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

Liber Nonus decimus. D 7

& dissiciles,qua ipsum venturum Ioannes suspicari non poterat, iter ingressus, nocte intempella superuenit ac repente adortus ipsum in proximos colles refugere compulit sed Ioannes,centum militibus arnissis, Hydruntem peruenit incolumis. Totitas, Romanis direptis castris, abiit. Interim ex multis ducibus, quos Iustinianus a Belisario fatigatus in Italiam cum militibus misit, Bacuuius, Sergiusq; , & poli hos Verus cum Heruli Strecentis, Varazesis cum militibus octingentis, venit. Uerus autem Omnium primus Hydruntem cum accessisset, cum Ioanne morari noluit, ac, nauibus dimissis,terra Brundusium adiit,atque ibi castra fecit. Qua recognita, Totilas vires eius, aut vesaniam experturus superuenit, atque,impetu facto, ipsum cum Herulis in sylvam proximam compulit, ac mox cum reliquis inter Atticeta delitescente oppressurus fuit nisi sorte Vara-Zes dux in littus excessisset,quo viso territus Totitas, sublatis castris, inde

recessit. Heruli inde cum Uero, & Ioanne Tarentu accessere. Valerianus autem Armeniorum praesectus Conflantinopoli cum hastatis, peltatisq; mille amplius iuxta sinum Ionicum veniens, missis trecentis militibus ad Ioannem,ollendit se primo vere ei affuturum. Belisarius, Conone ad urbis cuilodiam constituto,in Siciliam nauigauit, ut inde Tarentum iret, dc secum ceteris copiis iungeret. sed a tempestate Crotonem reiectus ibi cum coniuge mansit, ac milites fallus quosdam occupare ad parandum commeatum praecepit. qui milites Gotthos adepti n fugam verterunt. mox a Totila,cum negligenter locum tueretur, oppressi sunt. quOrum fugientes quidam Belisarium monuerunt, Totilam in propinquoesso. quo nuncio ille ictus itatim conscendit, ac, lutis anchoris, Mellanam eodem die peruenit. Totilas inde Romanos Rosciani, dedituros se rei frumentariae dissicultate opinatus,obsidere instituit. Postero anno Iustinianus pedestres in Siciliam copias misit, & Valeriano, ut ad Belisariuse conserint, mandauit. qui,traiecto freto,statim processit Hydruntem. Per eosdem dies Belisarius Antoninam coniugem misit Constantinopolim,ad Theodoram Augustam orandam, ut bellum copiis maioribus gereretur. Qui vero Rosciani obsidebantur rerum necestariarum inopia conflictati, pacti cum Totita sunt, se, rebus suis saluis,intra certu dierum

spatium nullo submisso Constantinopoli subsidio, deditionem oppidi esse facturos. Milites,a Belisario ad custodiam urbis Romae relicti Cononem ducem, facta conspiratione, obtruncarunt, crimine oblato, quod frumentum cum sui iactura & mercaretur, dc venderet . facerdotesq;

quosdam ad Iustinianum miserunt,petitum, ne cui fraudi illius perpetratio facinoris esset, sed eius in perpetuum memoria deleretur,& debita stipendia soluerentur. Interim Belisarius cum Ioanne,de aliis ducibus,maiore iam

532쪽

s18 De Occidentali Imperio.

iore iam contracta classe, Rostianum ad eam soluendam obsidionem contendit. praesidiari j vero ubi classem ex alto aduolantem viderunt, i pematuri auxili j fulti se dedere,licet die deditionis instante, abnuerunt. verum naues,saeua repente oborta tempestate,alio auersae, atque adeo etiadispersae,cum capere littus non possent, Crotonem delatae sunt. Belisiarius inde, postquam omnes naues ex salo, & fluctibus coierunt, iterum Roscianum nauigationem intendit,sed Lagittis a Totita, telisq; a littore repulsi is naues procul in mare reducere eli coactus. itaque, desperata egressione, iterum Crotonem accessit. ibi vero, consiliis de bello agitatis, decretum est,ut Belisarius Romam rediret, ac, constitutis rebus, annona in urbem inueheret, Ioannes,& Valerianus,equis, virisq; in terram expinsitis, terrestri itinere in Picenum concederent, atque hostes ab oppidorum obsidione auerterent. sic enim Totilam ab obsidione Rosciani si remoturum. Ioannes cum militibus mille prosectus est. Valerianus terrestre periculum veritus, Anconam nauigauit. sed ne ita quidem To-tilas Rosciani obsidionem reliquit, sed duo millia militum in Picenum suorum auxilio misit. qui vero Rosciani obsidebantur spe omni Romani auxili j deturbati misere ad Totilam, qui actorum veniam postularet,&, salute pacta, se mei dedituros promitteret . eam conditionem Toti las accepit, stapplicio tantum de uno duce Chalazaro sia mpto, quod pactis prioribus non stetisset. militibus, qui sibi nauare operam vellent, sua

bona concessit, reliquos nudatos emisit. ex his octoginta Crotonem profecti si int. Antonina Constantinopolim profecta Theodoram Augulum vita functam inuenit. itaque, Iustiniano conuento, petii ut B lisarium ex Italia reuocaret. idq; obtinuit. nam Iustinianus Persarum armis solito vehementius urgebatur. Belisarius euocatus cum discessisset, in itinere Perusiam a Gotthis captam audivit. hac re animaduersa, Uigilius pontifex cum omnibus Italicis episcopis, qui Constantinopoli erant, Iullinianum impensius obsecrauit, ut omnes vires suas consetare ad liberandam Italiam vellet. quibus ille respondit, id sibi praecipue

curae fore. erat enim, ut inquit Procopius, tum sedandis seditionibus e Heliarum Orientis intentus. Haec dum a Gotthis, regnante Totita, pro retinenda Italia omnibus viribus gerebantur, alii quoque barbari diuese sis in partibus Imperium lacerarunt. nam Franci multa in Venetia orpida occuparunt, cum neque Romani ea tueri possent,neque Gotthi tantas opes haberent, ut ea recuperare valerent. Gepidae Sirmium, & quindam Dalmatiae loca sibi vindicarunt, quae Imperator proxime Gotthis ademerat. Longobardi nonnullis castellis ab eo in Norico, Pannonia donati,sedibus suis exciti stipra Istrum,& prope Gepidas consederunt. ac Dalmatiam,

533쪽

Liber Non usdecimus.

Dalmatia, Dyrrachium usque populabundi peragrarui, multost capi,

uos fecerunt. Heruli,cu alia Dalmatis loca, tu maxime circa Singi donem habitarunt,de illyricii omne incursaverunt. Demu Longobardi, & Gepidae,collatis inter se armis, legatos ad Iustinianu amicitia postulatum ni serunt,illi rege Andoino,hi Chorisino. Longobardi obtinuerunt ea conditione,ut postquam auxilio suo Gepidas deuicissent, ope sibi aduersias Gotthos in Italia serret. Qua re cognita,Gepidae pace cu Longobardis fecerunt. Sequenti anno Totilas uniuersum exercitu Roma reduxit,eam bcorona cinctam: obsidere incoepit. hanc Diogenes a Belisario relictus O tribus hominu millibus tuebatur,qui ut erat vir acer,dc prudens, urbe frumento,& aliis rebus necessariis repleuerat de post diligenter Gotthos a muroru oppugnatione propulsauit. idq; eos saepius conatos acerrime repulit . itaq; Gotthi Portu occuparunt,atq, inde arctiore Romae obsidione fecerunt. Dum aute Iustinianus duce in locum Belisari j mittere cunctatur,ac Libertu urbis prcsectu designat,atq; aliis sese negociis implicat. iteru Roma,quae teneri potuisset,amissa est. Isauri quida,qui ad porta Capena excubabant,alii exemplo Isauro ru, qui Asinaria proὸiderant,ducti, partim stipendia debita sibi no soluta caussati,quam occultissime in colloquium cuTotila venerunt, de urbe se illi prodituros professi sunt. Vbi vero dies ad re constituta accessit, eiusmodi d otilas dolum molitur. In Tiberim prima noctis vigilia naues duas longas immisit, hisq; viros acres imposuit, monitos,ut aduerso flumine nauigarent, δc ubi quam proxime muros venissent,quanta vi postent, clangorem buccinis ederent. ipse interea hoste frustratus,ad portam Capenam paratu exercitum duxit, atq; alios in insidiis collocauit, ad eos,qui noctis tenebris tuti euaderent,capiedos,quos iussit interfici. Qui in nauibus erant, postqua muro appropinquarunt,tubis canere coeperunt. cuius rei novitate Romani attoniti, &metu periculi maioris exterriti temere custodiis relictis omnes eis conuolauere eam muri parte ab hostibus inuadi arbitrati. Soli Isauri in sua stari e mansere,atque hostibus portas aperuere. Tumultu hostili comperto multi Romanorum per diuersissimas portas urbe se effudere. sed qui Centumcellas abierunt, ab insidiatoribus trucidati sunt. Diogenes saucius in tutum euasit. Paulus Cilix cum Diogene custos urbis constitutus cum equitibus quadringentis ad molem Hadriani confugit, pomte , qui fert ad templum Sancti Petri praeoccupato . Postridie autem sub lucem Gotthi in ponte cum Romanis pugnam commiserunt, oclicet, Romanis acriter proeliantibus, superiores erant, tamen propter angustias cum conserti, pressi si pugnarent, multi cadebant . qua re cingnita, Totilas receptui cecinit, de suos quietem capere iussit, hostes le fame domiturum existimans. Paulus inde cum quadringentis equitibus inedia YΥ

534쪽

sso De Occidentali impono.

bus inedia laborans eam noctem ausisti illi ri a xi .ro ii dier quos

interficere, atque eorum came se sui tanta relae crevit ita ititim m-

soliti cibi nausea assectus rem in lemm diei iiiiiij lii: it autem , cum varia conlilia volutassent, hostem inuadere statuerunt, ferro P tius mori, quam fame,cupientes. Quare praxepta, Totilas veritus, ne desperatione adacti i nsignem aliquam sibi cladem asserrent, has conditiones obtulit, ut, relictis equis,armisq;, Cbilatinopolim incolumes iret, neque arma posthac Gotthis inferrentia ut,iisdem retentis, libi una cum Gotthis stipendia facerent. Secunda conditio est accepta, quod insidias in itinere Constantinopolitano timerent. Paulus latum, & Mindus Isaurus,vxorem, liberosq; se Constantinopoli habere affirmantes, viatico a Totila commeatu i donati, abiere. Treceti Romani, qui ad templa confugerant, fide accepta ,sese ad Totilam contulere. Totilas legatos ad regem Francorum miserat,stiam in matrimoniu postulatum . quam com ditionem ille respueiat,eum neque nunc regem Italiae esse, neque in pinilerum fore,inquiens, ut qui urbis captae tenere possessionem nequiverit,

sed a se deletam hostibus habendam permiserit. Quo responso perminius Totitas, recepta urbe,commeatus importari, sarciri omnia imperauit, quae a se vel incendio, vel ruina deleta fuissent. Romanosq; & nobiles omnes, quos in Campaniam emiserat, reuocauit. ac ludis equestribus editis lustrauit exercitum, quem in Siciliam erat ducturus. ac quadringentas naues ad pugnam comparauit. lemborum s vim magnam, quas ex Oriente venientes cum vitas, oneribusq; exceperat. Stephanum inde Romanum ad Iustinianum misit,oratum, ut secum foedere iungeretur, atque arma aduersias alios hostes conuerteret. quem Iustinianus ne

in conspectum quidem admittere voluit. Qua re cognita, Totilas bellusibi redintegrandum putauit, ac Cetumcellas obsidionem applicuit, ac,

missis oratoribus, Diogenem praefectum,num se dedere vellet, tentauit. quo negato, milites ad proelium prouocauit, monens eos, neque subsidium ab Imperatore accepturos,neque posthac bellu cu Gotthis administraturos. nam urbem captam in sita potestate esse. itaque iisde, quibus Gotthi,conditionibus secum militaret,aut quo vellet, incolumis se conserret. Diogenes neutrum horum probauit , sed semissurum nuncium

ad Iullinianum dixit. qui, si intra certos dies nullum auxilium summisisset, se dediturum. Haec conditio placuit, eas , obsidibus utrinque datis, firmata est. Totitas, obsidionesbluta, in Siciliam iter suscepit , Rh gium in Calabria pertentauit, sed fortiter repulsis, exercitus parte ino assidione retenta, alteram ad oppugnandum Tarentum misit, idq; negocio nullo recepit . eodemq; tempore Ariminum ab iis, qui in Pi-eeno erant,Gotthis proditione receptum. His cognitis,Iustinianus Ger-

-- manumi

535쪽

Liber Nonus decimus.

manum sororis filium ducem aduersus Totilam destinauit. quae fama in

Italiam perlata vi Gotthorum animos consternauit, sic Romanorum

erexit. nam eius nomen apud omnes erat celeberrimum. Inde, mutato

consilio, pro Germano Liberium,de quo diximus re decreuit . quem discessiim parantem post etiam consilio mutato retinuit. Quae dum aguntur, Verus dux non longe a Rauenna cum Gotthis congressus,non pa uo cum sirorum damno in proelio occubuit. Totitas ubi vidit Rhegi nos fortiter pugnantes deditionem recusare,relicta in obsidione ad commeatus impediendos ingenti militum manu, in Siciliam traiecit, ac thatim Messanam inuasit. cui obuiam extra moenia venit praesectus Dometi lus, ac, certamine inito, pari virtutis laude in urbem se recepit. Gotthi inde, nemine relistente, Siciliam populati sitiat. qui vero ad Rhegium asiadebant,tandem Rheginos fame domitos in deditionem acceperunt. quae res Iustinianum impulit, villatim classem cum pedestri exercitu iberio rursus belli summa concessa summiserit, poli autem, quoniam effatae aetatis erat,& rei bellicς imperitus,ei reuocato Artabanem Thraciorum militum ducem subitituit,eums, Hasse . i Liberio accepta, in Siciliam transire praecepit. summae tamen belli gerendi Germanum prinecit,eum lingenti pecunia data ex Thracibus, Illyriisq; copias idoneas

conscribere iussit. Germanus maxima cupiditate ardebat, quemadmodum modo Asticam,Stora tyranno res nouas moliente,seruarat, sic Ita-

iam aduersus Gotthos vindicare. nam Maiasuentam Amalasilentae fi- iam, & Theodorici regis neptem, Vitige marito priore mortuo,sibi matrimonio copulauerat. &, cum secum eam duceret, Gotthos aduersus eam arina laturos non putabat . itaque & publica,& priuata pecunia ma- Inis conscriptis copijs,ingentes vires in bellum attulit. nam praeliant,

sinu bello viri ceteris ducibus falliditis, eum sequuti fuerant, Germani, ipsius fili j belli miro studio incitati. & barbari multi aut pecunia

aut amicitia nomina dederant. Quibus rebus in maius in Italia nunci tis,Gotthi pauere coeperunt,atque animo haesitare, utru aduersius The

dorici genus arma ferre deberent. Romani vero, qui cum Gotthis inuiti militabant, ad Germanum miserunt,qui nunciarent, se, ubi primum Italiam attigisset, ac callia locasset,nulla interposita mora, ad eum transituros . milites autem, qui Rauennae,de aliis locis omnibus impositi suerant, ut in spem bonam ingressi omnia sibi diligenter custodienda duxerunt. quin etiam ceteri, qui ex fuga aduersorum proeliorum passim dissipati suerant, postquam Germanum in Italia tendere acceperunt,agmine uno se in Istria contulerunt.ibiq; Romanu exercitu expectarunt. Diogenes, pacta dies adesset,quo Centucellas tradere deberet,oppidis haud-

quaquam

536쪽

s31 De Octaclantali imperio.

quaquam in sua est e poteitate di it,cum Gemanus aduentaret ab Imperatore sit inmissius. si suos sibi obsides no reddat equos ab illo accepisset,

repente interempturum. atque ita ad oppidum ruedum se praepat auit, Germanum expectans in diem cum exercitu assutum. Theodebertum

regem Francorum mortuum ejicepit: fili Theodobalduti Cum autem quingentesimus quinquagesimus iam an sinisset, dum manus in Illyrico exercitum contrahit,sclaui noni viς maxima, traiecto Istro , ad Naissum oppidum venit eo ani o ut quemadmodum ex captiui e rum est cognitum,Thessalonicam penetrarent, atque ipsam cum finitimis locis omnibus occuparent. Quae post uam Iuliinianus accepit,periculi magnitudine territus,ad Germanum scripsit, utin Italiam transiuisetere cunctaretur,sed Thessalonicaeoliisq; locis auxilium ferret. Sesainmvero, mutato cosilio, in Dalmatiam flexere. qua re audita recreatus Germanus in secundum ab illo diem Italicam expeditionem indixit. neque ita multo poli morbo tentatus interiit. Quo nuncio accepto,Iustinianus Ioannem una cum Germani filiis exercitui illi iusiit praeesse. hi vero ire Dalmatiam hibernaturi pro istuntur; nam fretum traijcere Gotthia. mille naues habentibus arduum videbatur. Liberius nondum audito,

successorem sibi mitti, classem Syracus is a Gotthis obsessas applicuit, atque,impetu in hostes facto,in portum destendit, & cum vniueua classe muros subluit. Artabanes inde,cum in Cephalleniam peruenisset,ubi

Liberium Syracusas contendisse, accepit, eo cursum intendit verum,

postquam Calabriae propior mit, repentina tempestate coorta, ab ad-uetsiis ventis dispersae ita sunt naues, ut aut littori appuli, in hostium

venerint potestatem, aut vi ventorum impulsis in Peloponnesum , vnde discesserunt, sint reiectit, aut certe, selutis compagibus, reIiere. pa Ce tantum euaserunt. inter quas ea,qua Artabanes vehebatur, Melitam, di facto malo appulsia est. Liberius autem neque militibus, neque commeatibus satis instruictus Syracusis Panormum, frustratus hostem , accessit. Totilas autem, Gotthi l, omnibus Siciliae locis direptis,ingenti quorum, pecorumq; abacto numero, dc frumento, aliisq; cuiusuis generis frugibus exportatis,in Italiam summa celeritate se rettulit. Ioannes vero, dum haec agerentur, & Imperatoris exercitus in Italiam venit, ubi hiemare constituit, ut exacta hieme inde Rauenna concederet. Constantinopoli contentio de tribus capitibus Concili j Chalaedonesis paullo ante ἰὰ Iustiniano danatis adhuc Ecclelia fatigabat,neque res tanta cinponi posse sine generali Concilio videbatur. harum turbarum concitor

erat Theodorus episcopus Caesariensis, e diximus,qui cotra illa disseredisne non faciebat. neq; monitis, atq; obiurgationibus Vigilii pontificis, qui

537쪽

qui adhuc in urbe erat,aures praebebat. itaque Uigilius, episcopis Africae,

IllVriciq; ad bibitis, quos ossensos constabat, una cum Iustiniano Concilium habuit, Mena episcopo Constantinopolitano, & Dacio Mediolanensi,& aliis Graecis, timst episcopis, atque ipso in primis Theodoro praesentibus . in quo statuit,ne usque ad Concilij decisionem quidquam

de s 1 pradictis capitibus tentaretur. Venerat autem Constantinopolim

ad Vigilium Dacius ecclesia Mediolanensi propter fidem exactus, ut scribit in Dialogo S. Gregorius .Haud tamen propterea quieuit Theodorus, sed libellum trium capitum damnationem continentem quibusdam episcopis Graecis iecitauit,ut ab eis assensiam eliceret. quare increpita omnes

a Vistilio ad promerendam silmesata satisfactione gratiam aduolarunt. Non destitit inde postero anno Theodorus Iullinianum aduersus Uigilium incitare. quo factum est,ut Iullinianus edicta quaedam contra Vigilium proposuerit. quibus cognitis Vigilius,cum in aedibus Placidianis eo set,atque una episcopi Grici, & Latini, in primisq; Dacius Mediolaneniis adessent, prohibuerunt, ne quis praeuaricationi communis constituti praeberet astensuiti. Vigilius autem dixit. Rogate Iustinianum, ut edictis sub latis,commune decretum expectet,dum episcopi Latini hac re ostensi ad synodum veniant. ac, vi omni adempta, suas sententias exponant. quod si preces vestras audire noluerit, vos nulli rei exhibete assensim, quae ad diuisione attineat. quod si hoc forte feceritis,scitote, vos,tanquasta uaricatores beati Petri Apostoli, per ministerium vocis meae suspen-sbs esse. Theodorus autem,& quidam alij episcopi,pontificia auctoritate neglecta,ad ecclesiam, unde edicta pendebant, venerunt,&,adiectis aliis praeuaricationibus, missarum solemnia celebrarunt. de quasi parum esset, primae sedis episcopum contempsisse, Zoilum episcopum Alexandrinum ex Diptychis exemerunt,& Apollinarem peruersore intulerunt. Quibus rebus adductus Vigilius una cum episcopis Italicis XIX Kal. S ptembris conuenit, Dacio Mediolanensi, Ioanne Marsicano, Zachaeo Scyllaceno, Valentino Sylvae candidae, Florentio Matellicatensi,Iu liano Signino,Romulo Numanate, Dominico Calliopolitano, Primasio , miternino,Verecundo Lunensi,Stephano Ariminensi, Paschalio Arretino,Iordane Cortonensi,atque eos episcopos ossicio facerdotali, communione Catholica,&poteitate episcopali priuauit. item Menam episcopum,& suffraganeos eius, qui his assensiissent, sacra communione lu-spendit, donec resipiscentes sibi satisfecissent. Extat epistola Vigili j ad

Theodorum in hanc sententiam hoc anno data. Haec vero non modo ab eis non emendata ,sed grauioribus etiam aliis aduersus sedem Apostolicam iniuriis cumulata sunt. itaque, cum in aedem S. Petri fatigatus con

538쪽

r34 De Occidentali imperio.

fugisset,quae in eos voce publice ediderat, I X Kal.Septembris scripto confirmauit, ac Menam episcopali dignitate priuauit. alios vero communione si is endit. ac tabulas damnationis cuidam tradidit conseruandas, ut si quam ipse vim passus esset,aut morte occubuisset, mox in celeberrimis locis proponeret. Ineunte autem vere, Ioannes Salona mouere in Italiam aduersius Gotthos constituit, sed a sustiniano vetitus est, iubente expectari Narsetem. hunc nanque ei bello praesectum destinauerat. erat autem is eunuchus ex cubiculo, & chartulario ad Patriciatum euectus,

vir acer consilio,belli l peritus. Narses igitur, ingeti pecunia,atque exercitu a Iuttiniano acceptis, iter ingressias in Thraciam venit. Philippis vcro Hunnorum in prouinciam incursu se tenere per aliquot dies coactus est. inde eo liberatus tumultu iter est persequutus. Interim Totitas, hoc apparatu audito,res Romanas ita dispositi t. urbis cura Romanis nobilibus, Gotthisq; nonnullis tradidit, reliquos suspectiores in Campaniam misit, poenitentiam praeseserens, quod ante aliquid ad vibis euersionem molitus esset. trans Tiberim vero multos, tanquam mancipia,ad habitandum traduxit, publicis, priuatisq; ademptis pecuniis . longas praeterea na' ues militibus impletas praedat una in Graeciam misit, quae Corcyram, Ncircuniectas insulas, de Epiri oram uniuersam populatet sunt,& naues Romanorum multas, in primisq; quae necessaria ad Narsetis exercitum d ferebant,ceperunt. Milites item ad expugnandam Anconam cum peritissimis ducibus misit,eisq; naues quadraginta septem dedit, ut terra,marit, Anconis obsidionem urgerent. Obsessae Anconae post multos dies

annona defecit. quod ut Valerianus,qui Rauennae erat, cognouit, cum ipse sita buenire non posset, Ioannem, qui Salonae erat,certiorem secit. IΟ-annes, periculo Anconae cognito, necessitatem eam Imperatoris mandato praeuertendam ratus,triginta octo naues militibus,commeatibusq; repleuit,atque omnibus rebus ad bellum nauale pertinentibus instruxit. &Salona profectus ad Romanam classem accessit,ad quam no multo post etiam Valerianus cum duodecim nauibus venit. qui duces,cum in uniri ncoissent,communicatis consiliis,ad alteram partem Anconis, ubi Seno- galliae it, appulerunt. quorum aduentu cognito, Gotthi naues longas quadraginta septem, quae sibi ad manum erant,delecto milite complent. dc, reliquis copiis ad Anconae obsidionem relictis, in hostes ducunt . ubi

vero in conspectum venere, utrique naues a cursu parumper continue , ac suos verbis ad proelium accendere incoepere. Ioannes autem in primi ,

luantu momenti esset ad victoriam in eo leti nedo praesidio docuit, praeertim ad commeatus inuehendos, sine quibus bellum geri nonposset. nam ab Hydrunte Rauennam nullum aliud praesidium si aperesse. in An

cona

539쪽

Liber Nonus decimus. y3s

cona igitur spem omnem residere,ut ex Dalmatia seluentibus Romanis in Italiam traiicere,& tutum in locum egredi liceat. Gotthorum autem duces inulta verba de temeritate, ignauial Graecorum secerunt, S: ut sh pius superati, nunc dein tegro vinci facile possent. Quibus utrinq; dictis, nauale proelium est initum haud secus,quam si pedestri decertaretur. naproras in se conuerterunt, sagittisq; iaciendis pugnarunt. &qui viribus praeualebant,pede collato, manum conseruerunt,atque e transtris perin-de,ac patenti in campo, confligentes comminus se gladiis petierunt. sed Gotthi incompositi,& solutis ordinibus decertabant. nam aut naues ita dii iunxerunt, ut hosti opportunas efficerent, aut ita inter se condensvrunt,ut semet pugnando impedirent . itaque imperitia sua victi cladem

ingentem acceperunt. undecim enim tantum naues evasere. reliqua in

potestatem Romanorum venere. viri aut interfecti, aut cum nauibus iplis demersi,aut vivi capti. qui in undecim erant, ad terram appulsi,nauibus incentis,ad castra Anconem se cotulerunt.ac,clade suis exposita, tantum rerroris incusserunt, ut repente castra reliquerint, & Auximum se receperint. Romani duces Anconam profecti,castra diripiunt,urbemicommeatibus complent,atque inde Valerianus Rauennam, Ioannes Salonam repetunt. Interim,Liberio domum reuocato, Artabanes Gotthos

in Sicilia relictos obsedit,eosq; aut in aciem tractos deuicit, aut in maximam rei frumentariae difficultatem redactos ad deditionem adduxit. itaque his territi Gotthi a proelio abhorrebant,&, si quod Romanis subsidium sibuenisset, plane de se actum existimabant,neque aut in Italia se permanere, aut a Iulliniano impetrare veniam posse. Totilam enim sὰ-pe nuncios ad eum misisse, significatum, maximam Italiae partem a Francis occupatam, reliquam ab humano cultu desertam esse. Sicilia,& Dalmatia,quae solae integrae remansissent, Romanis Gotthos cessisse. scedere se cum illo,si id gratum sit, iungi, & in omnibus rebus obsequi velle. Iustinianum autem, qui Gotthorum nomen inuisum haberet,atque eos exl inperio Romano pellere statuillet,legatos sine responta ad Totilam remitisse. Interim Theodebertus rex Francorum Cottias Alpes,& loca Liguriae,ac Venetiae quaedam sibi subiecerat. na, cu Gotthi oppida quaedain Venetia, & Romani quaeda alia ad mare permisissent, reliqua ipse suae ditionis effecit. seruente autem Romano cum Gotthis bello, inter Gotthos , Francosi conuenit, ut interim sua utrique pacate tenerent, nec quidquam holtiliter tentarent. quod si quando contigisset, Iustinianua Tocila superari, tunc utrique statuere liceret, prout rei p. expedire iudicauisset. Tneodeberto inde mortuo Theodobaldus filius successit. ad quem Iustinianus legatum Leontium misit, ut secum aduersus Totilam

540쪽

s36 De Occidentali imperio.

societatem iniret, & Italiae locis ab itineret, quae ille occupandi libidine tenebatur. qui,cum multa disseruisset,nihil profecit. Theodobaldus se scedere Gotthico teneri, quo minus cum eo societatem coiret, respondit. loca Italiae,quae ille occupasse argueretur, non Romanis eripuisse, sed T illa possessiore palam prodente accepisse . quarum rerum cognitionem iudicibus se permittere paratum, deq; ea re legatos Conitantinopolim missurum esse. Interim Totilas Gotthorum primores cum classe emisit, qui primum Corsicam, deinde Sardiniam, nemine restilenae,sui iuris fecerunt . Quam rem ubi didicit Ioannes, qui tum sorte in Africa exercitui praeerat, propere classem in Sardiniam cum militibus misit. qui profecti castra ad Caratim posuerunt, ut eam obsiderent. nam oppugnare, praestidio Gotthorum resistente, non poterant. verum, eruptione a Gotthis repente facta,magno detrimento accepto, in sugam coniecti sunt. Q ut proelio superfuere,receptu ad naves facto, Carthaginem redierunt. atque ibi ineunte vere maiore cum apparatu reueis uri hiberna egerunt. Orto nouo inter Gepidas,& Longobardos bello, Iustinianus cum Longobardis petentibus secietatem iniuit . atque ex foedere exercitum ei contra Gepidas milit. verum nemo, nisi Amalafrida, prosectus cum suis accessit. nam ceteri Ilii finiani iustu circa Ulpianam in Illyrico remanserunt seditionis comprimendar caussa, quae ab episcopis erat excitata. Gempidis iuperatis, ac prope deletis, Albomus rex Longobardorum legatos misit ad Iustinianum,qui rem prospere gestam nunciarent, simul mez pollularent, exercitum ad se in tempore ab eo non esse missum, cum ipse ingentem suorum multitudinem ad Narserem misisset. Terraemotu ingenti Graecia tota concussa est. Crotoniatae. una cum Haesidio, quod erat in arce, a Gotthis obsessi,cum necessariarum rerum inopia premerentur,clam ad Artabanem in Siciliam miserunt,se,nili celerrime opem

sibi latum veni siet, hostibus ipsos,& praesidium dedituros. neque aliquid

impetrarunt. Sequenti anno Iullinianus omnibus de rebus, quae ad Crotonem gererentur, certior factus Thermopylarum custodibus imperauit, ut confestim in Italiam nauigarent,& Crotoniatis auxilio essent. cuius imperio illi obsequuti, prosperu nacti ventum,de improuiso ad Crotonis portum peruenerunt. quos ubi Gotthi viderunt, soluta obsidione,alii in portum Tarentinum se receperunt,alij intra Scyllae fretum delati mox abierunt. quo nuncio icti praefecti Tarenti, de Acheruliae cum praesecto Hydruntis Romano colloquuti, ac salutem suam, militumq; suorum pacti, se suos,atque oppida dediderunt. Narses,idoneis acceptis a Iustiniano pecuniis, quibus de milites conducere, & debita stipendia pendere, & alias belli necessitates sustinere facile posset, tandem Salona duescessit

SEARCH

MENU NAVIGATION