Caroli Sigonii Historiarum de occidentali imperio libri 20. ... Cum indice copiosissimo rerum, & verborum

발행: 1578년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

metu destituerunt. Illi vero, postqua suos abire, nec preces siuas sturdis in tanto periculo auribus,audire viderunt, firmato animo,saltu sese ex moenibus deiecerunt. ex quibus qui forte molle in sistu prolapsi sunt, corpore in ossenso, Artabaze duce,ad castra Romanoru peruenere. quos vero loca aspera exceperunt,ad unum omnes, membris prope collisis, interiere. His silccessu parum prospero actis, Romani traiecto Pado,sese Fauentiam rettulere. Quibus auditis Totilas erectus,quos potuit, Gotthos a ciuit,&,quinque hominum millibus consectis, aduersus eos ire cotendit. ubi vero ad flumen,quod illi transeundum erat, accessit, sitos sic alloqui coepit: longe se diuersa ratione pugnare, ac Romanos. nam illos victos facile bellum posse redintegrare auxiliis ex Italia,atque ex Graecia accersendis, sibi liquid durius ex dimicatione contigerit,fore, ut nomen Gotthorum simul cum omni spe resciendam vitium concidat, ut qui ex hominum centum millibus ad quinque redacti sint. Ildobandum, cum arma Romanis intulit, non plus, quam mille hominu ,& in Piceno oppiduvnum tot undique hollium locis vallatu habuisse. Gotthis tame eo bello victoribus non ibium milites sed etiam Imperium accreuisse. si eade uti

virtute voluerint,pro certo habere, se Romanos scinditus euersuru. quare hortari illos, ut patriam sortitudinem praestet,& constanter, ut in lumina necessitat decertent. Interim praesecti Romani diuersis inter se certa do sententiis lepus terebant, Artabaze frustra suadente,ut hostes flumen

transeuntes inuaderent. Totilas autem,trecentis viris trans amae missis,

qui in tepore Romanoru tergis insisterent, flumine sine impedimeto traiecto,raptim in eos duxit. Romanis obuiam progresiis,atque acie utrinque instructa, Vlaris Gotthus, vir ut corporis, sic animi robore nobilis, equo insidens, atque armatus in medium processit, & Romanos ad singulare certamen identidem prouocauit. cui, ceteris quiescentibus, ArtabaZes occurrit . ita, nulla interposita mora,equis utrinque concitatis insessis hallis inter se cocurrerunt. prior Artaba1es dextru Vlari latus trasefixit,atque equo labentem,sed hasta se,quae a tergo petrae adhaeserat,siiiii nente,adacto sepius in viscera ferro,consecit, sed dum incautius se it,cuspide hastae serrea, qua Vlaris adhuc tenebat, in faucibus vulneratus, sanguine sine intermissione fluente, pol Ι triduum obiit. Commisso inde inter exercitus proelio,in ipso tum v ltus ardore trecenti tost terga Romanis apparuere , ac maioris multitudinis opinione allata, tantum terroris intulere, ut in fugam se dederint . quos insectati Gotthi alios prinmisiua caede strauerunt, alios captos in custodias coniecerunt, S signa omnia, squod alias nunquam acciderat, ademerunt. praesecti,ut in summo timore,praesidiis, quae quisque loca obtinuit, confirmarunt. Hac re secundo aduentu administrata, Totilas non multo poli copias aduersus l

512쪽

,oῆ De Occidentali imperio.

justinum Florentia milit, hisq; Belda, Rodoricum , Vliarem; praefecit. qui eis progresii, urbem obsidione cinxerunt. Hoc ubi Iustinus sensit, - stim, quia nu llos conuectos commeatus habebat, Rauentiam ad principes milit, rogatum, ut sibi necessario sivo tempore opitulamna venirent. itaque Cyprianus, & Ioannes exercitum protinus Florentiam adduxere, ac Gotthos ab obsidione in locum diei itinere ab ut distante, qui Mucialia dicebatur, recedere compulere . ita Iustini copiis libi adiunctis, & paucis ad custodiam urbis relictis,in eos mouere. Ioannem ad lacessendos hostes praecedentem ut Gotthi viderunt, sibi di iii si continuo e campis se in collem proximum sit bduxeri t. Proelio inde commisso, Romani sertiter pugnare coeperunt,insignem sine dubio victoria relaturi, nisi falso rumore de Ioannis nece disperso perculsi turpem fugam arripuissent . quo in tumultu deliderati multi sunt. reliqui , cum se in oppida coniecissent, ea, quali obsidionem expinantes, neque in campum prodire audentes, praesidiis muniuerunt. Captiuos Ronianos Totilas tam humaniter habuit, ut plerique illius se militiae sponte deuou rint. Haec hoc anno apud Veronam, Fauentiam, & Florentiam acta. Proximo vero, qui, ut ceteri sequentes, poli consulatum Basili j dicitur, neque enim consules posthac creati facile inueniuntur. Totilas rebus bene gestis elatus alia loca sibi adorienda putauit. itaque Caesena, & P tra oppidis occupatis progressus in Tusciam, cu, multis locis tentatis, neminem ad se traducere potuisset, Italiam peragrare decreuit, ac Tiberi transinita,neque finibus Romae tactis, in Campaniam adiit. Ibi audita Sancti Benedicti abbatis sanctitate,&,ut prophetico spiritu plenus futura praediceret, veritatis explorandae consilio capto,spatharium suum regio ornatu, & comitatu praemisit, qui se regem esse assereret. Quem ut

Sanctus Benedictus prospexit, dolo agnito, depone, inquit, fili quod

geris . nam tuum non est . qua re sibi nunciata confusus ipse vener bundus accessit, atque de rebus suis conlialuit, & vaticinio ab eo accepto placatus discessit. Post paullo Benedictus , cum monachis leges, ac disciplinam dedisset, bc Maurum, ac Faustum in Galliam, Placidum vero in Siciliam ad monasteria condenda misisset, XII Kalen. Aprilis

obiit. Totilas inde prosectus in Samnium, Beneuentum nullo negocio redegit in potestatem, eiusq; diruit muros, ne sorte exercitus ex Graecia venies id oppidu occuparet, atq; inde Gotthos infestos haberet.animo inde Neapolim couerse, cu multa Neapolitanis pollicitus nihil proficeret, urbi obsidione admouere decreuit, quam Conon cu Isauris,Romanui mille culiodiebat. castris aute ad urbe positis, militu parte ad Cumas, ocalia loca recipienda misit. quibus cu numero ingenti pecuniarii potitus,

praeclari illud exepli edidit, ψ mulieribus nobilibus captis abstinuit,eas libertati

513쪽

Liber Nonus decimus. sos

libertati restituit . quo facto,eximiam sibi apud Romanos humanitatis

famam, ac modestiae comparauit. Brutti j inde, de Lucani, nemine res.stente, subacti. Inde Apulia, Calabriaq; potitus, publica tributa diligenter exegit,& vectigalia sibi asciscendo,omnia perinde,atque Italiae dominationem adeptus,administrare pro arbitrio institit. Exercitibus Italicis magnum stipendij numerum Iustinianus debebat. eaq; de caussa Romani milites bonis Italorum manus iniecerant, eosq; in extrema rerum priuatarum desperationem adduxerant. milites autem nec ducibus suis obediebant,Sc libentius in urbibus, quam in castris, agebant. Constantianus nanque Rauennam tenebat, Ioannes Romam, Bellas Spoletum, Iullinus

Florentiam, Cyprianus Perusiam, & ceteri cetera, uti quisque ex fuga opportuna sa lutis sibi praesidia compararat. Quibus rebus auditis, Iulii, ni anus solicitus Maximinum praesectum praetorio Italiae in Italiam misit, ut ceteris ducibus praeesset, & militibus stipendia sblueret. & classem Thracibus, Armeniis, Hunnisq; plenam adiecit. qui in Epiru profectus,

atque octo, & desidiae deditus idoneum rei gerendae tempus contrivit. poti eum vero Demetrium magistrum equitum destinauit. qui cum in Siciliam venisset, Cononem mi& Neapolitanos arctius obsideri audi siet, auxilium ferre conatus est. Itaque, inultis nauibus ex Sicilia contractis, frumento ,atque aliis rebus completis,ex insula soluit, hostibus speciem praebens, eas ingentibus copiis esse resertas, ac terroris inserendi causa Neapolim cursiam intendit, sed urbem transgressiis, ad portum Romanuaccessit,atque ibi nouos conscribere milites studuit. verum omnes tanquam a Gotthis victi, atque ab eis timentes arma contra eos capere abnuerunt. quare cum iis tantum, quos ex Graecia duxerat, Neapolim se rettulit. quem Cononis iussu Demetrius alter, genere Cephallen, Neapolis procurator,celeri lembo aduectus,quantum potuit,ad rem gerendam incendit. Totilas autem de exiguitate copiarum Demetrij certior factus cum aliis nauibus ante praeparatis occurrit,atque,impetu in eum repente facto,in sugam auertit. atque alios occidit, alios vivos in potestatem adduxit. soli euaserunt,quibus in nauium lembos primo incursu licuit desilire . inter quos Demetrius fuit clasiis praefectus . naues autem omnes cum oneribus, & Demetrio Cephallene captae ; cui ob immodicam eius

in Totilam verborum procacitatem lingua,manust praecisae sunt. Tandem Maximinus classem quoque suam appu lit Syracusas,at'ue ibi terroris incutiendi caussa quieuit. Quo cognito, Conon extemplo misit oratum,ut sibi primo quoque tempore ad opem serendam, iam necessariis rebus egenti veniret . ille,quanquam prae timore Syracusis pedem efferre noluit, classem tamen Herodiano, Demetrio , , ac Phasiae cum copiis V V 3 omnibus

514쪽

sio De Occident ah Imperio.

omnibus Neapolim adducendam concessit. clasiis ite me iam seviente, ubi Neapolim appropinquauit, Vehementi suborto vento,ad littus ei cta est,in quo holles stationem habebant . itaque,irruentibus eis,omnes aut occisi,aut capti aut demersi liint. Demetrius praesectus inter ceteros

in potetatem peruenit. Herodianus, & Phasias, quia longe a castris h. stium eiecti sunt, euasere. Totitas Demetriu reste collo implicita ad muros urbis adductum monere Neapolitanos iussit, ne inani spe auxili j sistentati obsidionem diutius paterentur,sed statim urbem dederent, &. se

tot aerumnis eriperent. neque enim Imperatorem ulla hosthac siubimittere s ubsidia posse. de cum hac classe vires eius omnes intractas esse. Neapolitani rerum necessariarum inopia conflictati, ac Demetrium tam ii, digna patiente conspicati,spe omni salutis abiecta, sese ad luctum,de complorationem verterunt.quare animaduersa,Totilas iis,qui erant in propugnaculis,euocatis dixit, se ad eos venisse, non ut crimen eoru aliquod

vindicaret, sed ut eos seruitute eximeret, & pro beneficiis sibi hoc bello

datis,& calamitatibus acceptis gratiam referret. nam ipsos sbios Italorumaximam erga Gotthos beneuolentiam ollandille . ceterum pudore se maximo assici,quod eos nunc obsidere una cum hostibus cogeretur. noque vero eos a Gotthis, quia ab eis obsiderentur, alienos gerere animos oportere,neque ab eis timere, qui ad liberandos ipsos, non ad perdendos accesserint . nam se in eorum etiam gratiam Cononem praesectum, di ceteros milites dimissurum, si, tradita sibi urbe, discesserint. Haec dicta 5

Neapolitani,& milites approbarunt. ut tamen fidem Imperatori seruarent, triginta dierum spatium ad deditionem faciendam petierunt, quo transacto, neque ullo subsidio millo, urbem se tradituros spoponderunt. Totitas, ut spem auxilii omnem praecideret, trium mensium se daturum ostendit,dummodo pactis starent . quae si fallerent, protinus se muris Oppugnationem, a qua adhuc temperauerar, admoturum. His pactis,Ne politant,quod famem tolerare in dies magis saeuientem non possent, noexpectato spatio, Totilam cum Gotthis in urbem receperunt. Iam amnus alter inierat,cum Totilas Neapolim in deditionem accepit. tum veris mira benignitas eius erga captos eluxit. Nam Romanoru, qui inediae diuturnitate amicti erant, curam prope paternam suscepit. Veritus enim ne,si te repentino cibo ad satietatem replessent, continuo interirent, nequis urbe abire posset,inhibuit, ac cibum parcius, quam pro appetentia, praebuit.:ubi vero vires eos recepisse vidit, patefactis portis abire, quo quisque vellet, permisit. Cononi pariter, & militibus animo suo obsequendi libertas data. ij naues ingresii, Romam iter intenderunt. Verum,

reflante vento, cum tenere cursum nequirent, rursus in magnam solicitudinem

515쪽

dinem inciderunt,uerentes, ne iterum in manus Totilae deuenirent, atq;

ab eo quasi paebe fidei sacramento soluto, aut poenitentia tacto aliquid

detrimenti acciperent. Quod ubi Totilas animaduertit, statim uniuersos ad se vocavit. de consolatus eos,noua fide data,securo esse animo tu sit,& suo exercitui se immiscere,& quibus egerent,coemere permisit. saeuiente autem adhuc vento,equos,iumenta, & viaticum elargitus auctor fuit, ut terra contenderent,ac comites dedit, quo tuto adirent. Near lis inde muros deijcere cum coepisset,ne arx Romanis aduersus Gotthos in posterum esset,malens se campo cum Romanis, quam dolo,confligere, tamen partem intactam reliquit. quendam virum ibenuum, qui se

virgini 1luprum intulisse confitebatur, in carcerem, ut ultimo supplicio afficeret, condidit. qua re perspecta, Gotthi vicem eius soliciti ab eius modi proposito deterrere conati fiant. quibus ille respondit, eiusdem imgenij esse, delicto se obstringere, & delictoru supplicia impedire. omnino autem aut hunc poenas dare, aut Gotthorum rem p. interire necesse esse . postquam Theodahatus aequitatem diuiti js posthabuerit, Deum Gotibis minus propietum esse factum. praeliantius autem esse, iustitiam custodire, quam negligendo inuidiam concitare. neque enim qui virgi nem Violauerit, probe se gerere in certaminibus posse. Quibus auditis,illi hominem repetere destiterunt. ipse vero, violatore necato, bona eius Virgini violatae largitus est. Hi tum erant Totilae mores. Contra vero Rinmani praesecti res sit biectorum diripiebant, contume lias inferebant, in praesidiis scorta habebant,ac passim luxui,& temulentiae seruiebat. quos imitati milites neque eorum imperatis obediebant, & se in omne flagitium demittebant . itaque miserrima euaserat Italorum conditio, ut qui ab utroque exercitu grauissime premerentur,agris a Gotthis, suppellectile a Romanis exuti. ex quo Gotthorum iam teneri desiderio coeperant.

Quibus rebus Constantianus, simulq; ceteri praesecti permoti litteras ad Iustinianum scripserunt,docentes, se non posse Gotthis resistere. Tolbias autem litteras ad senatum Romanumisiit, quibus, beneficiis Gotth rum,dc iniuriis Romanorum erga illos expolitis, abstarde facere illos dixit, cum praesto sint qui illorum ulcisci iniurias velint, non pati, se tantis incommodis liberari. eos debere occasionem quaerere, qua veniam Vio latae fidei apud Gotthos obtineant. eam vero optimam esse, si, fine belli non expectato,sibi consuluerint,&,emendatione adhibita, petiora delicta sarciuerint. His litteris per captiuum allatis Ioannes responsum dari prohibuit. quod videns Totitas, secundas, item tertias misit,sanctissimo se iureiurando deuinciens, se nihil mali Romanorum alicui allaturu. Litterae incerto nuncio allatae noctu publicis in locis affixae sunt. quibus

V V 4 pollera

516쪽

rii De Occidentali Imperio.

postera luce lectis, presecti presbyteros quosdam Arrianos eius criminis

luspectos habuerunt, atque urbe continuo expulerunt. Qua re cognita, Totitas, exercitus parte in Calabriam missa,Hydruntem tentari,Sc, si notraderetur,obssidione circundari iussit,ipse vero cum reliqua ad circunt Ota Romae loca ducere institit.&, ut addit Marcellinus,urbes Campaniae muris cinctas vastavit,ac praecipue Tibur obsedit, pestilentia Italiam friuissime populante. Haec vero ubi Iustinianus cognouit, licet Persico bello urgeretur,tamen Belisarium inde euocauit, atque ei iterum Italiam destinauit. Pollero vero anno Belisarius, paucis militibus secum Constantinopoli eductis, omnem Thraciam circuivit, pecuniam etase praebenda iuniores,ac voluntarios multos excivit. Huic iussu Iustiniani Vitalis aderat Illyricoru praesectus, nuper ex Italia, militibus Illyricis ibi re

lictis, reuersus. Vtrique igitur, cum ad hominum quattuor millia cotraxissent,Salonam petierunt, eo consilio ut inde Rauennam contenderet, atque ex ea Gotthis bellum inferrent. nam neque per Romanum agru

tuto transire neque per Calabriam,& Campaniam iter faciendo hostes fallere , neque eis inferre vim longe robore impares poterant. Interim qui Hydrunte obsidebantur, commeatibus deficientibus, de deditione colloquuti cum obsessoribus sunt. quae cum conuenisset, dies ei rei peragendae est constituta. tum Belisarius, commeatibus in naues, qui satis ad annum essent,impositis, Valentinum Hydruntem misit,ac,primis custodibus abductis, quos morbo,& fame contabuisse comperiebat, recentes, quos adduxillet,sufficere alios iussit. sic enim,commeatu suppetente, urbem facile in potestate mansuram. Ualentinus secundum, ac validum nactus ventum, quarta ante praestitutam deditioni diem nocte peruenit. de, portu sine custodibus inuento,nemine resistente, oppidum init. Gotthi nanque deditionem sequuturam pro certo habentes, excubias segnius, ac negligentius agitabant. Itaque, ut classiem aduersiis se venire infestam viderunt, repente obsidionem trepidi reliquerunt. ac, translatis

alio castris, rem ad Totita detulerunt. Inde Valentinus, imperio Belisarii expleto,Salona cum exercitu rediit. His actis, Belisarius Pola classem amplicuit, atq; ibi her aliquot dies lui tradi exercitus gratia mansit. Interim Totitas, ut Belisarii copias ad liquidum exploraret, fidis nunciis litteras adulterinas Boni Genuae praefecti nomine scriptas ad eum perserendas

dedit atque,ut terrestrem, maritimumq; appararum eius cognoscerent,

iuuit. Petenti Bono,ut sibi auxiliatum in maxima necessitate veniret, Belisarius renunciari mandauit, se cum uniuerso exercitu propediem assu'turum. illi, lustratis omnibus, ad Totila reuersi, non admodum magnas eius esse copias rettulerunt. quae dum aguntur, Totilas Tibur, quod ab -- Isauri,

517쪽

Liber Nonus decimus. IIJ

Isauris tenebatur, proditione recepit. atque in ciues omnia crudelitatiis exempla edidi inde, Tiberi occupato, Romanos annona flumine deuehenda interclusit. Belisarius interim cu uniuersa classe peruenit Rauennam, ac Gotthos, & Romanos,qui ibi erant. sic appellauit: Non nunc primum quae prudenter,ac sortiter gesta essent, nequitia, & segnitie esse corrupta. quibus ut emendatio adhibeatur, in primis Iustiniano curaeesse. qui, victoria,quae erat in manibus,de Persis omissa, se iterum in Italiam miserit. Ceterum,cum ipse ad opem eis serendam paratus sit,ossici jeorum esse ne sibi tam necessario tempore desint, Gotthos amicos, cingnat j suos ab Tqtilae amicitia reuocare debere . id si facere in animuinduxerim,riopediem eos,& pace optatissima fruituros,& non minima praemia ab Imperatore consequuturos,sin minus, haud dubie sibi hostiuloco futuros. His dictis, Teramunthem armigerum cum Vitali,& Illyri, cis in Aemiliam misit,ut ea loca tentaret. qui Bononiam progressius, praesidio se tradente, oppidum tenuit. verum mox ab Illyricis subita constarnatione domum abeuntibus est relictus, quod dicerent, se stipendio,

S rebus necessariis esse fraudatos. qua re cognita,Totilas magnam sibito militum manum ad recuperandam Bononiam misit. quos Vitalis cu ramunthe in praeparatas insidias lapsos ita excepit, ut, magno num interfecto reliquos in fugam coniecerit. Gramunthes inde Auximum,

quod a Gotthis obsidebaturo Belisario missus, oppidum ingressus, praeclara quaedam egit. mox viribus sitis diffisus consilium relinquendi oppidi habuit. itaque' Totitis rei non ignarus exercitum ita admouit, ut e rum ad ducentos, dum exirent, Occiderit. Pisaurum, & Fanum initio belli Vitiges prope deleverat,ne cui esse Romanis usui possent. hoc cognito, Belisarius amicos Pisaurum immisit, qui portarum altitudinem, dc latitudinem metirentur,mox fores ad eam dimensionem constructas, atque eo nauibus missas portis aptari, praecepit.-muri quod dirutum erat,iapide, limos resarciri mandauit. Quam rem Totilas impedire cinnatus,vt frustra se tendere sensit,Auximum exercitum reduxit. ac, cognita tenuitate copiarum eius,partem militum in Picenum misit, qui Asculum, Firmum s circunsederent. Belisarius autem ex sitis armigeris duos cum Bessa misit Romam, adiectis mandatis, ut urbem intenti custod rent,neq; in hostem erumperent. sequenti vero anno, postquam sensit,

se Firmanis, Asculanisl opem ferre non posse,Ioannem Vitaliam filium ad Iullinianum eum litteris misit,rogatum, ut pecuniam, milites, atqueuma mitteret,sine quibus se tanto bello finem imponere posse, diffideret. litterae in haec verba erant conscriptae: In Italiam veni neque viris, neque armis, neque pecunia satis paratus. quibus demptis, rem praeclare

518쪽

ri4 De Occidentali imperio . .

nemo unquam administrauerit. Thraciam, & Illyricum obeundo milites aliquot contraxi, sed inermes plane , atque imbelles. qui porro in Italia stini milites, haudquaquam satis ad hoc bellum in 1lructi sitiat. nam & holles,via quibus sype victi sunt, timent, neque propter contumaciam prioribus annis contractam imperatis nos ris obediunt. nos autem neque propter debita eis stipendia acriter aliquid eis pro imperio

mandare audemus, neque, occupata a pristinis hostibus Italia, pecunias exigere pro arbitrio possumus. Si Belitarium in Italiam tantummodo mittere animus fui bene habet . ego in media Italia sum. at si victoriam de holtibus serre, voluntas est, res ad id necessariae fiant comparandae . noque enim sine auxiliis bene res geri bellica potest. Ioannes cum his mandatis Constantinopolim prosectus, uxore virgine nobili ducta, tempus nuptiis operam dando contriuit, ac nihil mandatorum peregit. Interea Totilas Firmum, & Asculum adduxit in potes larem, atque inde in Tusciam prosectus, Spoleto, Asisios admouit obsidionem . Spoleto p erat Herodianus, Assio Si fridus, homo genere Gotthus, sed Romanorustudio praecipue deditus. Herodianus cum hollibus colloquutus, triginta dierum inducias pepigit cum eo, ut si nulla interim a Beliserio auxilia mitterentur, oppidum cum ciuibus, ac militibus traderet; filiamq; pro futura deditione oblidem dediti ubi vero praescriptum tempus venit , neque auxilia Romanorum apparuerunt,ex pacto oppidum tradidit. Sistiam autem,secta cum suis in nolles eruptione,multis amisiis,& ipse occubuit. itaque Alisiates, duce amisso, consilii inopes liatim deditione secerunt. Poli haec Totilas ad Cyprianum misit, rogans, ut Perusiam traderet. a precibus inde ad minas, nisi paruisset, se contulit . quas ubi negligi

vidit,varie animum eius veliando pecuniae quoque vim ingentem se daturum, si sibi obsequeretur,ostendit. ad extremum, ubi pollulata sua r cusantem vidit, Vliarein armigerum eius pecunia corrupit, ac per eum dolo necauit. atque, his rebus ex sententia administratis, Romam demusi contulit. eamq; subito obsidendi caussa corona militum cinxit, interim agricolis per totam Italiam terram sine molestia colere,ac sibi tribu-ra,fructus dominis dare permissis . Adventum Totilae cognitum praeis cti Artasires,& Barbatio non tulerunt, ac statim,licet improbante Besa, eruptione facta,compluribus caelis, reliquos fugauerunt. verum cupidius eos multae viae spatio insequuti cum in insidias incidissent, maiore suorum parte amissa, vix euaserunt. quo factum est, ut in posserum aberuptionibus, licet vehementer ab hostibus lacessiiti, se abstinuerint. Interim urbem fames, ut ante, ingens inuasit. neque enim ullae per obsista res in urbem invehi fruges poterant, atque omnino interclusis res maritimae

erant.

519쪽

Liber Nonus decimus. 1 Is

erant. nam Gotthi Neapoli potiti,minoribus nauigiis omnes insulas arpetebant,ac quinam ea nδuigaret,diligentius obseruabant. & naues Omnes e Sicilia in portum Romanu tendetes cum oneribus intercipiebant. Placentia,ut inquit Procopius,omnium tum urbium Aemiliae praetantissima,atque ad Padum loco, praesidioq; munita sola erat in Romanorum potetiate relicta. hanc igitur Totitas, transmisso exercitu, quacumque ratione capi mandauit. Gotthi vero, ubi Placentiae appropinquarunt,per legatos,ut se dederent, comiter tentaverunt. postquam comitas non procellat,non procul ab urbe castra posta erunt,dc, quod Placentinos rebus necesIariis laborare didicerant, obsidione circunileterunt. Romae multi in suspicionem proditionis vocati. inter quos Cethegus senator egregius. qui ob id urbe prosectus adiit Centumcellas. Interim Belisarius vicem urbis Romae, atque adeo totius Ita liae anxius, ut qui Rauenna nihil eo afferre sirbsidi j in tantis copiarum anguiliis posset, Roma ,roficisci conitituit,& circuniecta urbi loca occupare, ut ex propinquouis laborantibus auxilium ferret. iam enim, quod a principio Rauenna

tenuisset, poenitentia subibat, quod,le ibi incluso, holles liberius Italiam peragrassent . itaque, Iustino cum paucis in. Rauennae praesidio conii tuto,indecessit, ac Dalmatiae oram legens Dyrrachium adiit. ac, misiis ad Iullinianum de praesentibus rebus littem, ibi exercitum submittendum expectauit. Iustinianus Isaacem Armenium cum exercitu ex barbari , Romanisq; conscripto Dyrrachium destinauit,Narsetem vero eunuchum ad solicitandos Herulos misit. quare Hetu lorum multi Narsere sequuti, in Thraciam hibernatum venerunt, ut proximo vere ad Bellia rium se conferrent. Belisarius autem Ualentinum, & Phocam cum magna militum manu ad Romanum portum custodiendum, & Gotthos crebris eruptionibus fatigandos milit. Hi profecti Bessae, qui urbem tenebat,clam nunciandum curant, se impressionem facere in hostem velle, proinde monere,ut fortissimu quenque ex urbe emitteret, ubi primum se incurrisse audisset. &, licet Bella hoc consilium improbante,cum quingontis in castra inuecti paucos quosdam interfecerunt, ac, nemine auxilio ex urbe prodeunte, integri omnes, ac, nemine amisso, fore perunt.

post paullo ad Bessam eadem miserunt, ipshm ignauiae, quod occasioni

defuisset,insimulantes. quibus Bessas respondit, se ob gratiam nequaqua in aciem cum hollibus proditurum. neque serius secundam irruptione

facere statuerunt. verum,cum maiore animo,quam cositio,incurrissent,

sese in insidias immiserunt, quas Totilas a milite alterius ducis Nocentii monitus pneparauerat . ac magna suorum iactura mortem oppeti runt, pauci se in portum incolumes recepere. Ad cetera mala, quibus

iampridem

520쪽

si De Occidentali Imperio. I

iampridem premebatur Ecclesia, hoc quoque nouum accessit. In Palae-lstina doctrina Origenis olim condemnata reuiuiscere coepit. qui censuerat, animos ante corpora existere, deq; corporibus in corpora commigrare,finem suppliciorum aliquem fore, daemones in pristinum statum

aliquando restitutum iri,corpora nostra non eadem resurrectura. Cum autem hanc pestem serpere videret Eullachius Hierosolymorum episcopus,sectatores huius opinionis omnes ex monasterio, quod Nova Laura dicebatur, eiecit, ac Constantinopolim Rufum,&Cononem abbates

hac de re misit, quibus fautorem se praebuit Pelagius diaconus, Vigili j

pontificis apocritarius,cum peterent,ut is capita quaedam ex libris Origenis, tanquam rectae fidei contraria,condemnaret. id autem Pelagius ea re maxime secit, ut d heodoro episcopo Caesareae Cappadociae nocerer, qui tum in aula Imperatoris gratia,atque auctoritate forens,lias opiniones sibi defendendas sesceperat. itaque,iubente Iustiniano,damnatio promulgata est,cui Menas episcopus Constantinopolitanus subscripsit. eat

ad Uigilium pontificem Romam missa, eius quoque si abscriptione firmata est. Damnato iterum post mortem Origene,Theodorus Caesariensis dolore incensus quaesiuit,num fas esset mortuos anathemate iugularet cui Eutychius diaconus pro Amasiensi episcopo dicendi locum nactus, respondit,licere . nam regem Iosiam non modo sacerdotes,qui daemones colebant,uiuentes trucidalle, sed etiam mortuorum sepulchra effodienda curasse. o dii ho Caesariensiis exacerbatus damnationem in The dorum Mops uellenum episcopum mortuum,atque a Catholicis Concilio Chalcedonensi laudatum hoc modo molitus est. Subscribente Iustiniano contra Acephalos pro Concilio Chalcedonensi accedens Caesarientis dixit, polle eum Acephalos ad Ecclesiae communionem adducere, si Theodorum Mopsuellenum, Theodori tum Cyrensem, & Ibam Edesse num a Concilio Chalcedonensi receptos damnaret. nam hoc pacto eos sine detrectatione Chalcedonense Concilium tanquam pulvium approbaturos. Cui Iulli nianus assensus, libello edito eos damnauit. atque episcopos, qui tria capita Concili j chalcedonensis resipuerent,omnibus muneribus assecit,qui di stentirent,in exilium egit. ut Liberatus litteris prodidit . quae res tantum in Ecclesiam tumultum inuexit, ut post aliquot annos generali disquirenda Concilio fiterit. Huic incommodo alterum eis adiunctum. Roinani quidam Uigilium pontificem apud Iu-lὲinianum accusarunt, quὀd Siluerium decesibrem suum abdicandum curasset, quod Romanos male habuisset, & quod morte homini attulisnam notarium ipsius alapa ab eo percussum interisse, & filium cu-' iustam viduae obtutum calcibus expiraste. quibus criminibus auditis, Theodora

SEARCH

MENU NAVIGATION