Tractatus de scorbuto Ioannis a Bona Veronensis

발행: 1761년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

recipias Equidem se mari perfuadeam ea me fri ius, quae resi ,

ramoque Farrono digna inni, in plus pIane fuerim et veruntamen ea

rem non periris is , quorum turba

erat, Haud inutilia esse possint; quibus auctor fum , ut a pernicioris

mo morso sibi caveant, qui non, uroZim putabatur, in Bisce nostris r

gionibus infrequens erat, sed pas

Dbvius : Licet anena iacie Mductus erum at, Hominesque etiam fagaces interdum Diam . Utis per fumdere potero , quemadmodum s ero , modo fecundum Hujus operis Lurum in tres enim divisi) attente DXanr, in quo morbi Hujus notae dingenter indicantur , id totum tibi uni acce-

12쪽

sium referam, qui me diu. Hae amrem, Omnia undiquc mementem,

Humanissimo mo Patrocinis conrimmoti, beneque adversus Mirecta

res oerare AE Uti . Guod regi- quum eis, Dis te incestimem diu

manis 3Iurimum Foreis, formna , faciet. - .

13쪽

BENIGNE

LECTURIS

S. P. D.

Um abhinc annis quatuordecim Matronam nostrae Civitatis nobialissimam curandam suscepissem, quidem valde sum miratus Claros,oc doctos Medicos, quibus illa uia esset ,-morbum minime Cognovisse, intato tamen magis miratus sum, planeque Obstupui nonnullos audiens, qui mihi, scorti tum Cum morbum esse affirmanti , id obiic rent, quasi male ominarer Italiae, quam hactenus eo malo Uacuam putabant. Iam tum mihi venerat in mentem dissertationem in lucem edere, qua pluribus meis, aliorumque Medic rum observationibus, Scor tum noliris quoque terris infensum esse ostenderem, deque eodem ita verba facerem , ut quantum apud nos invaluerit, constare posset. Neque id concertandi B studio

14쪽

studio mihi proposuerin, sed amore veritatis. dc ut prodessem quamplurimis. Verum qu rumdam precibus Coae iis, ejusilem matronae curationis, quam, Deo favente, feliciter ob DVeram , lii storiam litteris mandare, Cum hoc pacto studia Amicorum hominum incendissem, scire cupientium, quid ego de morbi adeo famosi natura sentirem, necessario consilium m tavi, majusque opus elaborandum suscopi. It que meis, meique Praeceptoris toto orbe cele-herrimi Alexandri Κnips Macoppe multorum annorum observationibus marime innixus, earumque cum Boerhavvii doctrina Consociati ne adjutus, eo quo intenderam pervenisse Via

deri poteram: sed opus, jam anno hujus saeculi quinquagesimo concinnatum, ut iidem Amici norunt, ipsis invitis, premendum judicavi multis de causis, quarum potissima haec suit, ut

si quid in eo esset acerbum, tempore matur sceret. Interea Vir Clarissimus Glicrardus Suvieterius cam quoque Aphorismorum Boeravvivnorum partem , quae est de scorbulo , suis commentariis illustratam in publicum emisit. Sane quam gavisius sum me in cassiem Propemodum cum eo cogitationes incidisse, minia meque mihi grave accidit provinciam, quam ego ornandam suscepissem, ab alio occupatam Videre. Nam intclligebam, quia ille eumdem,

quem ego, audiorem siccutus est, nempe Boer-havvium, fieri non posse, quin utrique eadem sentiremus, quae ad c usas naturamque morbi Pertinerent : quod autem doctrinae, dc industriae

15쪽

striae suae, publicum in hac quoque parte tostimonium ille prior dedisset, id si mihi minii;

gloriosum, qui aequo animo viro tam illustri

in omnibus Concedo: at Veritatem unice qua

renti per opportunum certe accidisse , quod sic minus mihi verendum fuit, ne ab eo longius aberraverim . Quare id omnes rogatos velim , ut attendant, non quam nova, sed quam vera, non quam subtilia, scd quam firma ea sint, quae hoc volumine a me comprehensia

sunt. Neque alicui videri potero post egregios labores Suvietenti inanem operam in hoc collocasse , si modo is sciat, multa a me latius esse deducta, quaestionesque aliquas ad Scoibuti praescrtim historiam attinentes, me ira pertractasse , ut confidam , neminem suturum qui posthac in iisdem haereat. Primoque cogitayeram, libro titulum facere se Italorum sorι-ο quod in quibusdara meis opusculis indicaveram: sed

postea cognovi, id non undequaque ei convcnire , quoa xevera integram morbi Historiam complectatur. Profiteor tamen Primum meum propositum in eo scribengo fuisse, nostros homines admonendi, ne se ea opinione decipi patiantur, quae fert, sub Septentrione tantum cum morbum grassari, Italiae adeo, Caeterisque

regionibus , quae sunt ad meridiem , parcere consuevisse. In quam opinionem plures, qui Venissent , medicos novi , doluique id consilium suis aegris eos afferre non potuisse, quod alii, certiori de morbo coniectura ducti, postea

attulerunt. Itaque annisus errorem tam Perm

16쪽

ciosum ab illorum animis depellere, non ut praecaeteris sapere videar, sed ut aegrotantium si Φuti hac quoque parte prospicerem . Hoc si mero consequutus, me uberem laborum me rum fructum cepisse judicabo.LIa

17쪽

LIBER PRIMUS

CAPUT PRIMUM.

Corbutus cum grave, & horribile morbi genus, tum varium, & multiplex est, imprimisque dissicile ad persequendum litteris. De quo tamen dicturus ego, utar UUillisi1 consilior sa in Cum nec unica definitione, aut vix singα Iari descriptione comprehendi possit, ex re fore videri imprimis, cuncta huius morbi phanomena congerere ssive accidentium praecipue notabiliam historiam pratexere .

Itaque istius quamdam delineationem, & veluti imaginem exponam, ipsiusque vestigiis insistam, quae compori a capite ad calcem imprimit, orsus ab iis, quae toti corpori communia sunt. In cute crebrae maculae sunt rubrae, vel flavae, vel virides, vel lividae, vel alius

18쪽

ε DE S e O R B U T o alius coloris, quae modo exiguae sunt, modo malo res , modo attolluntur in quasdam bullulas repletas atro, & sicco sanguine. Eamdemque cutem aliquam do regius morbus, & spirandi dissicultas sNat luteo, vel nigro colore, ac tum fere Hydrops accedit, savique totum corpus occupant. Ex maculis vero, quas dixi, aliae cito desinunt, spatio vero interposito , revertuntur, & quamdam habent quasi periodum; aliae diutius durant, ex quibus interdum pustulae, acri humore turgentes, deinde arida, & nigra ulcera nascumtur. Sed pustulae etiam per se fiunt, vel humidae, quarum vertex tenui, & acri humore, basis sanguine repletur; qui, ubi illae rumpuntur, mixtus cum humore illo exit, vel sicciores crusta, & quibusdam squamis obductae, vel iis similes, quae ab urticae puncturis concitam tur. Nonnumquam illud quoque genus pustularum ortitur, in quo eae supra magnitudinem dolentes vespere λmul cum febre accedunt, & maxime noctu molestae sunt, ideo ε--τίδὰ a Graecis nominatae. Omnes autem has pullulas prurigo sere antecedit. Interdum tamen prurigo intolerabilis est, neque ideo pullulae sequumtur, sed cum aeger prurientem partem unguibus cre-hro scabere cogatur, ex hoc fit rubor, deinde papulae siccae, vel purulentae: nonnumquam species impetiginis quaidam, quae sponte etiam invadit . Scabies quoque frequens est: interdum, sed rarius apud nos, cutis finditur, aspritudinemque habet, & squamas quasdam remittit fic, ut ad eum morbum accedat, quem Graeci ἐλεφαντιασιν vocant. Sqpe etiam Lysipelas oritur, qui sere Per varias partes vagatur, sed interdum uno loco pertinaciter haeret, lividusque, durus, & qu, si scirrhostis fit. Praeterea tumores variae magnitudunis quacumque parte consurgunt alii cum dolore, alii sine

19쪽

L I R. I. CARL 13 sine eo, alii cito abeuntes, & denuo redeuntes: alii permanentes, alii molles, & cedematos, alii duri, &scirrhos, qui si in inguine, vel in scroto sunt, exigua alia tubercula exigunt. Inter hos mirum tumoris genus observatum est, ovi gallinacei magnitudinem non excedentis, qui e cute cum spiritu, & sibilo repente exierit . Abscessus vero, & mala ulcera quam frequentia sint per hunc morbum , nemo ignorat, gangr aque ipsa facile supervenit. Aliquando sine ullo ulcere, sine ulla nigritie cutis aliqua parte emoritur, & quae sub ea sunt sphacello corripiuntur. Interdum e visceribus sanguis profluit, interdum e cute exit, non apparente illius origine. Sudor quoque vel seviente hyeme, Orbtur foetens, glutinosus, ex toto corpore profusus, quo morbus in nonnullis levatur, in pluribus, atrophia acincedente, intenditur. Ossa vero ita crepitant, ac si suis sedibus moverentur: eaque in quibusdam tenera sunt,& saepe sua quasi sponte franguntur, maxime OS himeris, & semoris. Interdum callus iam olim fractu rae superinductus resolvitur, atque ossis partes rursus ab invicem recedunt. In pestilenti scorbulo etiam nugritie, & carie tentari solent. Tum vero frigus & calor vicissim corpus percurrunt. Spontanea quoque laLstudo, membrorum gravitas, & dolor, quasi ex contusione, totiusque corporis torpor molena sunt: tum etiam contracturae, spasmi, convulsiones, jectigati neS, tremores, nervique adeo facile commoventur, ut ex strepitu, vel sono, quamvis levi, corpus concutiatur, atque intremat. Dolor nunc has, nunc illas partes invadit, qui modo acutus, modo obtusus, modo rodens est, modo lancinans, modo λαοπος. Idemque alias habet varietates, atque in aliis cum frigore,

in aliis cum calore fit, in aliis cum frigoris, & caloris

20쪽

1s DE SCOR BUTO. vicissitudine. Quibusdam caro convelli, ti laniari videtur. Verum de dolore prout varias partes assicit , qaaedam adiiciam, cum de singulis loquar. Aquae quoque intercutem ea species, quae appellatur,

occupat: atqae tabes ea, quam ἀτροφίαν nominant, corispus consumit. Praeter haec comitialis morbus, tinera vorum resolutio, modo per omnia membra, modo in Parte, gravi metu terrent. Ouae ut interdum subito sine ratione veniunt, sic interdum sine alio periculo repente solvuntur. Quod de his dictum, etiam de gravi,& continenti somno , mentis alienatione, apoplexia intelligendum est: de quibus postea. Saepe etiam anima deficit , observatumque est, nonnullos, cum vellent e lecto surgere, quamvis satis firmo, ut ubdebantur, corpore subito interiisse. Haec mala cum totum corpus insestent, quamvis pleraque in capite fiunt, huc referre volui. Sed frequentissimae in hac valetudine febres sunt, quae quia rationem habent dis smilem ab aliis febrium generibus, scorbuticae proprie

nominantur. Ex his enim cum aliae tertianae , aliae quartanar, aliae quotidianae, aliae continuae, aliae intemmittentes, at ae acutae, aliae lentae sint: natura tamen ab

illis distant, & quaedam sibi propria signa conservant. Nonnullae etiam febres, pestilentibus similes, in scorbui, cos incidunt, quarum hoc est ingenium, ut tumores nigros, & adurentes producant in inguine, in collo, in aliis, atque in aliis partibus: item grangraenam, & sphaceulum. Accedunt his ingens sitis, vehemens vomitus, gravis spiritus, animae desectio, pulsivum arteriarum aequa semper intentio, atque alia hujusmodi . Nunc singularium partium mala exsequar. Vehemens dolor interdum totum caput, interdum eius partem potissimum sinistram , interdum cum distentione quadam Occipi-

SEARCH

MENU NAVIGATION