장음표시 사용
41쪽
etiam necessaria est, ad periculum, quod in acuto morbo praeceps est, celeritate ι & emcacia curationis avertendum: sed non alia in acuto , quam in longo curatione opus est, ubi eadem utriusque natura sit. Eae igitur species potius proponendae sunt, quae sitae sunt in dissimili acritatis ingenio, quae est in humoribus corporis, quaeque majori ex parte morbum comnituit. Quidam has duas esse dixerunt; alteram se, gidam , calidam alteram, quarum primam salininsulphuream, secundam sulphureo-salinam Villisius, nominavit . His tertia a Friderico Hosmano viro eximio adjecta est , quam vapidam appellavit. Sed Hermanus B rhavius commode in quatuor species morbum diduxit, ut una esset salso-muriatica , altera accidinaustera, rancido-oleosa tertia, quarta alcatino- foetens. Nimirum tot sere acritatis species inveniuntur, quae inducere scorbutum solent. Ego hanc divisionem& ad morbum intelligendum perutilem, & ad curam dum necessariam retinebo. Igitur scorbuti, antea per
communes notas cogniti, species per proprias exploranda est . Propriae vero singaearum specierum notae non aliae sunt, quam quae propriam cujusque acrimoniam ostendunt. In quibus explicandis, non dubitabo ejusdem Boerhaavii a in doctrina uti, paucis adjectis, aut mutatis, quod cum meis observatio. nibus eam convenire deprehenderim : ita vero utar, ut quae ille de acrimoniis in universum protulit , ego proprie ad scorbutum deducam, eique velut accommodem. Scorbutus muriaticus, his indiciis
42쪽
38 Dp S C o R R υ T. . cognoscitur. Totum corpus siccum, & rigidum est fauces asperae, VOX rauca ν salsus in ore sapor percipitur, &si potio in eo continetur, eomagis, omisne etiam sputum falsum est, sitis assidue urget , urina salsa, & fulva excernitur, quae tarde putrestit .& quasdam miculas habet, & lupersidentem pelliaculam , crassiimque sedimentum: interdum alvi fi xus aquosus fit. Tum gingivae pruriunt, rubent ψ& potius exeduntur ν quam corrumpuntur: ulcera
quoque, si qua sunt, rubent , tardeque procedunt, neque admodum laetent, in quibus tensus est qua
si rodentium, exque iis fluit tenuis, atque acris humor, qui proximas partes rubefacit, atque eroditis Accedunt rodentes dolores o Medicamenta ea sere prosunt, quae ex multa aqua, & acescentibus, aut blande acidis vegetabilibus consecta sunto Haec sp cies non aliunde originem habet, quam ex imm dico usu maritimi, aut Congeneris salis Cadere igitur potest in frigidae aeque , ac in calidae natura corpora : sed quae calidae, & siccae naturae sunt se
facilius eam contrahere videntur . Acidum vero
scorbutum indicanr cutis laxa , faciei , labrorum . totiusque oris interni pallore nullum potionis, plerumque ingens desiderium cibi, etiam insueti, &inutilis, ut terrae , calcis, carbonum I sapor acidus in ore: faeces alvi torminales, & virides , vel aubae , flatulentaeque et alba , crassa , sereque inodora urina , in qua ea quoque, quae copiose subsidunt, alba, & crassa sunt e ructus, alvus, sudor actis dum olentiar vagi dolores cum senis frigoris, &lacerationis et tumentes , laxae, pallidae gingivae et ulcera quoque pallida, tarde serpentia, cum hum re mucoso , aut tenui, sed minime calido, vicinasque
43쪽
L 1 E. I. C A p. III. 39nasque partes non rubefaciente e sanguis e venis eductus, crassus, & pallidus, vel nigrescens, sed parum compactus: promptum ab his auxilium, quae acido contraria sura. Frigida , & humida corpora imprimis haec species tentare solet, si acidis , vel acescentibus, farinosis, crassisque cibis abutuntur , atque in otio languent. Plerumque autem junctum habet nonnihil austeri, maxime si in corpora imcidit , quae humoribus scatent terra abundantibus, qualia melancolicorum sunt, sique saepius, & immodice acerbus, atque austerus Cibus assumptus fuit. Signa sere eadem init corporis tamen habitus at
quanto strictior, & siccior fit, & color ex pali, do subater. Duae reliquae species calidis, & humidis, calidis & siccis , plethoricis, obaesisque corporibus magis frequentes sunt. Sed in rancido oleosa. de qua prius dicam , cutis arida, os siccum , se didum, de amarum est, cum odore empyreumatico, nidorosis, rancidis, faucesque exurentibus ructibus, inexplebilis sitis molestat, quae aquae potu ne parum
quidem levatur , per .aaida saponacea aliquantum mitescit: pinguis, fervens alvus est, & foetidior, quam naturaliter esse selet: urina pauca, acris, flammea, admodum spumans mali odoris: calentes, foedae , susci coloris , scelidae pingivae r ulcera quoque nigra, arida , vel subpinguia, curn calore : dolores molestissimi, serventissimique, emissiis sanguis omnino tenax, niger, &quali ustus: inflammationes v Iidae, pertinacesque, ex his f. cilis ad gangraenam transitus . Inter caetera pingues, oleosque cibi in corporibus , aut debilibus , aut et am attritis nimis laboribus, praesertim in aere calidiori, hanc speciem gignere conrueverunt. At scalani scorbuti primum, ac
44쪽
o D E S C o R B U Τ o praecipuum fgnum odor est , quasi corrupti cadaveris, quem gingivae, spiritus , sputum , sudor , urina, alvus, totum denique corpus emittit . Vehemens etiaiam , & pertinax sitis urget, & acidi cibi cupiditas est, alvus soluta, splendens , subatra, vel nigra descendit, crassa, spumosa, nigraque urina fertur, &vix quidquam in ea desidit: sanguis facile quacumque parte prorumpit servens, tenuis, Vix concrescens ,, dc protinus male olens , atque huic similis est is, qui incisa vena mittitur: gingivae lividae, &foetentissimae sunt, & corruptae, in frusta decidunt: ulcera quoque cinereum, aut lividum, aut nigrum habent colorem , & celerrime serpunt, pustulae orium tur subrubrae, pallidae, lividae, nigrae, ichore plenae, quae cito gangraena occupantur : eademque gang na in visceribus, & sphacelus fit: itemque in extermis partibus cum bullis, simulque ani rhaces, bubones, aliique maligni tumores concitantur. Carnes, maxime animalium carnivororum, imprimisque avium aquaticarum , pisciumque multorum, multoque magis sisebputridae, vorantur: potusque aquarum Corrupta
rum , laetentiumque ad ortum hujus speciei valde conserunt. In qua praeterea indicium ab acidis etiam mineralibus juvantibus habeturr in praecedenti ab acidis vegetabilibus, saponaceis, relolventibusque, frigidis, & aquosis. Animadvertendum est autem al- catini scorbuti, si adhuc inter initia est, signa esse magna ex parte iis similia, quae muriaticum inanisci stant . Sed ubi in iis apparent, qui sale maritimo non valde usi sunt, hoc ipso morbi ad alcatinam naturam accedentis indicia sunt, quod muriaticae acritatis praecipua causa dessiciat. Quin etiam illud scire licet, haec signa tot, tamque manifesta in sem-
45쪽
L 1 a. I C A P. III. Armo tantum singularum specierum gradu observari Nam in acida acritate alvus quidem facile acidum
olere solet, sudor non item: eademque ratione alcais lina malum, gravemque odorem protinus fere hahet , saetor vero ille cadavericus non fit, nisi eum morbus multum processit. Itaque pro majori minorique cuiusque acrimoniae, intensione, graviora qu rue, vel leviora inditia oriuntur, quae tamen meisenti singularem speciem semper ostendunt: maxime si aegri temperamentum, praegressaeque causae, adversae valetudinis considerentur . Neque alterum
illud ignorari oportet, uni soli signo figendum non esse, cum aliqua res subesse possit, quae illud exhi-
here valeat, neque idem semper relpondeat, praeis
sertim in hoc morbi genere, quod tam varia facie saepenumero decipit. Siquidem etiam alba, & cra sa urina pro nota acidi scorbuti posita est r tamen inter initia hujus morbi talis interdum excernitur, etsi alia ipsius species est r itemque interdum nigra
fertur in scorbulo non alcatino , quae tamen hujus indicium esse consuevit. Igitur alba , Crassaque uriisna acidam, nigra alcatinam speciem denuntiant, si huic calida corporis natura accedit, cum aestu interno, gravi odore, alvoque pariter nimis foetenti, si etiam usus ciborum alcalescentium cum longa abstinentia a recentibus, acescentibusque vegetabilibus
praecessit, in illa vero ructus acidi sunt, farcesque virides, solutae, acidum spirantes in corpore frigido', debili eum senis subrepentis idemtidem frigoris, & frequenti uis farinosorum ciborum , acido- Ium, acescentiumque. Hujusmodi autem animadverso praecipue necessaria est, ubi a gingivis morbi indicium petitur. Nam istorem praecipuum alcat,
46쪽
dam acrimoniam in muriaticam declinaturam, aut certe multum ex ea esse Contracturam in eo , qui acido seorbulo laborans, ingentem maritimi salis copiam quotidie sumpserit. Neque pertinaciter repugnabo , si quis contendat , posse aliquando e. gr. alcatinum scorbutum , si inter ejus initia acida m dicamenta adhibentur , victusque ratio instituitur ei contraria , quae morbum intulit, non modo tolli , verum etiam diuturno, & immoderato illarum rerum usu in contrarium Vitium verti.
. De sorbuit Prognosi.Ι Roximum est , ut de signis dicam , quae denum: tiant quantum spei j vel periculi subsit. Igitur
prompta curatio sperari potest se si recens morbus est, Ir leviorem causam habet, si alio morbo non supervenerit. Contra vero si inveteraverit, dimetili- me tollitur, eum longinquo alioquin tempore possit excruciare . Sed a *minis diutius sustinetur, in quibus trahitur etiam annis viginti . Imprimis autem distinguere oportet, acutus ne is morbus, ut in o sessis urbibus contingit, an longus sit. Ille enim saepius, celeriusque ad exitium procedit. Quamquam etiam si longi generis morbus est, salus nonnisi magna mole restituitur, ubi graves longaeque causae, pluresve simul in morbo producendo coum
47쪽
- DE s COR BUT . turno morbo vitium caepit. Difficilius etiam liberaim tur, qui id a parentibus duxerunt, vel ab iis orti sunt, quos venerea lues infecerit, vel ipsi eadem lue insecti sunt. Rursus morbus si protinus per girugivarum levem intumescentiam , & pruriginem, ruinhoremque , atque exesonem manifestatur sic, ut nulla graviora mala accedant , prompte remediis eliditur. Bonumque signum est, eumdem vagum esse, neque partem aliquam assidue occupare. Nam ubi aliquo loco haeret, metus est , ne solida ipsa laedantur, & corrumpantur. Quapropter si sedem aliquam occupat, neque recedit, etiam melius est, id in externis, minusque necessariis partibus fieri , auam in nobilioribus ipsisque Visceribus, quae obrui , exedi, ac tandem corrumpi solent. Ac si in nervos malum incumbit, maxime periculosum , &curationem habet difficillimam . Id in iis plerumque contingit, qui nervis mobilioribus donati, & a p.rentibus epilepticis, hypocondriacis , hystericisve o ti sunt. Maculae autem rubrae, quae inter initia fiunt, valido adhuc corpore, quibus apparentibus morbus Imatur, aut certe non intenditur, meliores sunt ; v, rides, lividae, nigraeque fere pejorem gradum morbi indicant. His subito decedentibus, ubi aeger in ma- Iis est , caeteraque symptomata increscunt, mors instat, magisque si fauces lividae fiunt: eaedemque inte
dum post mortem rursus apparent. Longe autem opti mum est febrem omnino non esse, secundum levem esse , neque continenter tenere. At malum est, si
numquam dimittit, & inter haec sudor sine levamine copiosus effluit. Nam fere atrophia supervenit. PeLsmumque est, atque deterrimum si febris vehemens
cum notis magnae putredinis . Et sudor qaidem si
48쪽
srequens & largus est , ut plurimum nocet: m dicus prodest utique si corporis Vis constat , neque putridae , sed salubris humorum resolutionis inditia
oboriuntur. De alvo, & urina sic habendum: quo majorem putredinem ostendunt, eo esse deteriora rputredinis autem signa maxime ex odore, & colo. re desumi . Urina igitur admodum rubra mala, ni gra , & foetens pessima est . Quamquam monuerint viri quidam clarissimi sine magno periculo in scortato nigram urinam serri, nimirum ut ipsi contendunt ex atrabitaria materia soluta, & per hane viam excreta . Quod interdum quidem fieri comcedo, cumque odor non ferre pejor est , quam esse naturaliter oporteat. Saepe vero aliter res se habet, ubi obscuro colori junctus est gravis foetor certissima putredinis nota, talisque urina per se est sic, ut foetorem illum ex diuturna mora in vessica, aut
ex pure renum, ejusdemque Vessicae, aut vicinarum partium exulceratarum non contrahat . Neque in
hoc dissentire viri illi spectatissumi videntur. Itemque
alvus liquida , fervens , splendens, nigra , gravissimique odoris magnum metum potest exhibere. Eademque suppressa non tuta est, periculosior tamen dejectio est, si brevi non cessat. Vomitus quoque ut plurimum non utilis, maxime si frequens est. Ex his enim evacuationibus: praeter alia damna, quae contingunt, Ventris cruciatus intendi observatum est. Sed cum in praesagiendo medici non parum arteriarum pulsibus credant, in hoc valetudinis genere
iis minime fidendum. Etenim quam fallaces sint, patet ex iis, quae in diagnosi de his supra dixi. Non igitur, si exigui, imbecilesque subeunt, simulque in termittunt , spem omnem tollunt, s*pe enim Pa
49쪽
4s D E S c o R E U τ α Io post meliores fiunt. In quo Riverium quoque de
ceptum fuisse, eodem superiori loco retuli. Neque tamen quia non semel qger inde evaserit, de eo m dicus esse securus debet, quoniam aliqui in hoc casu etiam subito occumbunt o Denique bubones , a thraces, gangraena, sphaeelus perniciem denuntiant , quae citius , aut serius instat , pro varia horum gravitate. Sanguinis vero profluvia, periculosa sunt, quae aut putridam humorum dissolutionem induant, aut v sorum exesionem: ac si sanguis ab erosis, corruptisque visceribus erumpit, plane morti serum est. Alioquin copioso haemorrhoidum, aut menstruorum fluxu nonnumquam morbum Imari proditum est; prςcipue, ut ego judico, si antea assuetae istae purgationes restit rint. Inter haec illud notari meretur r dolores cum os crius torquent, in ventre leniri, & e contra. Quae v
cissitudo in aliis quoque hujus morbi symptomatibus deprehenditur; ut cum stomachi dolor thoracis, amgustia, spirandi dissicultas, aliaque mala eumdem a
grum excruciant, si unum ex his augetur, caetera smre cessant, aud certe valde imminuuntur. Saepe etiam artuum dolores solvuntur, maculis in proxima cute
erumpentibus, Vel paralysi succedente . Tumores quoque cito abeuntes, redeuntesque, ut plurimum, paralysim instare docenz. Fere autem, quos graVis, Mdiutuma spirandi dissicultas, cum anxietate mese habet, in iis hydrops timeri potest, vel lethalis an, mae desectio. Magni, lividi, seirrhosique tumores in cruribus , vel faemoribus simul cum insigni gingiv
rum corruptione, hydropis item , vel atrophiae mmtum iaciunt. In quo scorbutum arquatus morbus, Vel praecessit, vel siubsecutus est, proximum est, ut atrophia, hydrops, vel sanguinis profluvium ei vitam er
50쪽
L H n. L . C A. p. Π I. clypiat. Foeminae eae, quas multos annos trahere dixi, tabe, vel nonnumquam subita morte resolvuntur. Sanguinis sputum, maxime si frequens est, pulmonalem phtisim timendam esse restatur , i quod praecipue in juvenibus plethoricis, & sanguineo biliosis contingit.
Gangraena autem facile occupat mala uleera , & tumores, tum viscera, & quamcumque internam, extemnamque partem, praesertim ubi putrida febris urget. Denique subitae mortis periculum est non modo , ut dixi, ubi spiritus difficilis, & anxietas diutius premit, sed etiam si anima frequenter deficit, vel viscus aliquod ita corruptum esse appareat, ut levi de causis ex ipso fiat,guis profluere possit, & hominem exanimare. Caeteis rum ex quatuor scorbuti speciebus, muriatica, & acida minus terribiles sunt. Non tamen in ulla facile pronuntiandum est, quid eventurum sit, quamvis haec , quae indicavi, frequentius contingant. Spes enim inter dum frustratur, interdum metus inanis est, & moritur aliquis, sal qui aut convaliturus, aut diutius tracturus videbatur: sanatur is, quem medici prope deseruerant. Haec ut aliquando in vitis quoque morbis inc, dunt, vix praeter scorbutum inter longos alius est, de quo eadem tam frequenter notata sint. Qua propter iis assentiendum est, qui quod de acutis morbis praedixit Hippocrates , ea putant commode transserti ad scortatum posse, videlicet ut Celsus quoque habet, faIlaces vragis notas esse o salutis, ct mortis.