Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1755년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

prius velim, quam Ebraicos tibi remisero,

ne mole nimia opprimar. Nunc abs te

eo, ut denuo me erudias, atque in Ari-ide, si tibi ille est ad manus, evolvere in mei gratiam squod sine tua molestia fieri Volo, non recuses , docum , quem inde profert CUPERVS de Apotheosi Homeri

P. I a. eundemque mihi cinscribi per amanuenlam cures. Est autem, ni fallor, Ari

toris enim Aristidis nonnisi pauca quaedam habemus. Hieronymus tuus, Vir mihi animo studiisque coniunctissime, manuscriptus, exhibetne omnes sancti Patris epistolas num etiam Graeca Ebrae que passim in eisdem obvia, suis quatque characteribus exprimuntur, aut Latinis tantum literis 3 Quod posterius non raro in Manu scriptis deprehenditur, etiamque . in libris nascente typographia ex Icriptis. Inspicere tantum poteris prolixam illam S. Patris ad Fabiolam epistolam, statimque modus scripturae in oculos oecurret. Si, quod opto, Graeca Grae-ee, Ebraica Ebraice effert picta, magnum utique nomen mereretur Codex ille nunquam satis laudaudus, in multisque etiam nos adjuvare posset.' Memini, te aliquando nunciasse mihi, librum Κabbalisticum P et tibi obtigisse, quem, si denuo libros

alios manuscriptos in eorum Vicem, quosauhuc

102쪽

F. - . MAJUS FIL. a I. adhuc teneo, substitueris, mihi ad statum legendi expeto. Quod ideo nunc indicandum duxi, ne memoria iterum excidat, ut aliquoties factum est. De linguae Siculae specimine, nuper a te missis, Et a me descripto, nescio quid sentiam. Characteres Siculos ita fuisse delineatos, quomodo Telegedus Vult, nondum mihi persuadere possum, atque de ipsa etiam lingua Siculorum in alia omnino sum opinione; quae non multum recedit a sententia Theodori RYCΚII

in de primis Italiae colonis, qui subjectus visitur HOLSTENIO in Stephanum de

urbibus. Videsne, quam diligenter eVolverim libros abs te mihi donatos λ Aliquot abhinc diebus in manus sumsi Clarissimi Schuditi Opus de Judaeis histori- Cum, quod tuum illustre nomen terna vice compellat, nempe in praefatione tum Lib. V. p. s Iri denique lib. VI. p. 243. atque hoc in posteriore loco Manuscriptum Kalendarium Judaicum ad te, o amice, pertinens, sed quod nunc hospitem

apud me agit, percenset. Ego Vero et mei et viri optimi causa Vellem, aut nunquam inspexisset hunc tuum codicem, aut rectius. Non enim suis oculis usus est,

quod in aurem tibi nunc dico) atque a verbis ibidem positis saepius aberravit, quod factum plane ndllem. Video enim impo-

. , sitam

103쪽

sitam mihi necessitatem confutandi ho 'num Virum, ubi ad tuos libros perventum erit; quod quam aegre faciam, sentio. Sunt plures in eodem, alioquin sua laude non carente scripto, errores, quoS a m non tangendos esse, Vehementer gaudeo; aperiant alii. Bonam partem antiquorum librorum nuper demum comparaVi, plane id non sperans, quum rara huius rei apud nos existat mellis. Fuerunt intelleos duo, quos Valde amo, Corpus nimirum Poetarum Veterum omnium Latinorum Christianorum, a Georgio FABRI-Clo editum, nec non Corpus Poetarum omnium profanorum, cura A. P. B. P. G.

quem prorsus ignoro) Vulgatum, hoc Au retiae ΑlIobr. I 6 II. illud Basileae Is 64. utrumque in 4to. Deprehendi quoque Helfrici ViriciHUNNIItractatum de auctorita-xe et interpretationeJuris,una cum eiusdem disputationibus et institutionibus Juris seu-dalis in eo acemos quem ego sibrum in tuos usus e vestigio selegi, quia eidem . adiectum est scriptum apologeticum dicti modo Hunnii, de exemptione Clericorum et Juris Canonici auctoritate, nondum editum, sed manu Georgii Tuisneri, nostrae quondam Academiae Antecessoris, ex autographo autoris descriptum, quod leve munus, ut benigne pro tua humanutate excipias, majorem in modum conten

104쪽

MAJUS FIT. a43do. Maiora vellem, sed nos i paupertatem meam. Raymundi LVLLu opera pos sidesne, et ex qua editione Z Gottfridum LANGIVM de excidio Constantinopoleos heri ex hibliotheca Burisbacensi acia cepi, quem die Lunae unu eum indicato Hunniano opere ad te ire iubebo. Nul- Iar additae erant Langio literae, ut ideo de DIETERICI libris nil habeam, quod

nunciem. Denique peto, nolis in deteriorem interpretari partem, quod tuas su- /hire ardes ultimis literis recusaverim. Si enim aut rationes meae non tibi gra-Ves Videntur, aut me sine ratione ad Vos accedere desideras, faciam quod iubes. Do itaque fidem, te me visurum proximis nundinis, atque tamdiu apud te commoraturum, donec me expellas.

Charitum filius, aut certe Gratiarum plenissimus. mihi videris, vel ut PIauti no utari Linguam habens referendae gra

105쪽

tiae' natam , quibus vel nulla vel levior pluma deberetur gratia, amplissimas agis. Neque enim nuperrima tuo iussu facta vocis investigatio aliquas exigebat. Hanc enim detrectare aeque ab humanitate ali num putarem, quam Juris Naturae, ut i Iutantur, interpretes lumen de lumine denegare censent. Vt nil addam de ardentissimo meo studia tua quovis modo iuvandi ardore. Latere tamen te nolim, quam regre feram, quod locum diligentiae

meae . denuo . commissum, licet omnem

adhibuerim, reperire nequiverim. Evolvi

ptores Musicos, deprehendi equidem inter hos primo scilicet loco Tomi secundi Aristidem, sed ejus libri tres plures

364. paginas non conficiunt. Putabam

itur Aristidem Rhetorem a CVPERO

torsan innui, recurri igitur ad Rhetorum Veterum corpus, Declamationuni'ue VO- lumen, utrumque a Stephano collectum,

sed in his ne Aristidem quidem, multo

minus. locum a te desideratum invenire

potui. Parum igitur abfuit, quin CU- UERO succensuerim, nisi insignis illustris

Viri, cum Daventriae ante aliquot abhinc annos aliquoties ipsum inviserem, ben volentia cohibuisset. Non potui tamen non, quin supinam Scriptorum oscitantiam

106쪽

tibus editiones, quibus usi fuerunt, aliacere negligunt. Sunt mihi Aristidis Orationes a Laurentio NORMANNO Upsa- i 687. in guo in lucem missa, sed eo usque non progreditur paginarum numerias, quem CVPERVS nabet, nec indice instructa est Editio. Quid igitur restat, quam ut tibi, amice dilectissime, una cum/ rhysiognomicis autoribus, libroque Rasiel Musicos Meibomii quamprimum, at que Aristidis Rhetoris orationes, a Laurentio Normanno editas, transmittam,

quibus Nicomachum atque Aristoxenem adjiciam, ut, si Volupe tuerit, cum Ecli- tione Meibomii coniicere poss1s. Aristi videm Rhetorem a Guillelmo CANTERO Latine Versum, quatuorque Tomis Basileae in folio editum non desiderare te arbitror. Interim ne plane tibi defuisse videar, en tibi excerpta quaedam de Voce ἀπάρχο/aera, quae tibi non injucunda fore ratus sum. Quae si lucem aliquam eibi , afferent, erit, quod gaudeam. Codex

meus Hieronymi, optimae aliaS notae, VO-ces hebraicas, graecasque non propritis quod deplorandum, characteribus, sed latinis saltem literis refert. Summa Librariorum elapsis seculis ignorantia obstat, quo minus omnibus numeris absolutos habeamus . Codices. Nunc in Augustinios Civitate Dei codice meo perlustra ud a dos '.

107쪽

do, Coisserendoque auspicium, quod utinam felix faustumque siti feci. Non in-

utilem certe hanc meam operam 'futuram ex 'iis, quas jamdum notavi, lectiq-nibus laetus auguror. Nunc ad Conrectoris nostri opus Venio , quod maiori' ἀκριβεία, delectuque boni viri causia scriptum tecum vellem. Non tam Eruditis placere, 'nam Bibliopolae lucrum promo-Vgre, Vulgique auram captare sategisse, videtur. Majorem alias in multis diligentiam adhibere, superflua multa omittere, inficetasque saepe facetias, quibus scatet' liber, negligere debuisset. Consillius mea . etiam sententia, quod cordate tapeeum monui, fuisset, Latino sermone scrubere, quae atrox nimium, Christianisque haud dignum in Judaeos odium, an dicam

furorem exacerbare poterunt. Tu Vero,

amice dulcissime, nulla ages injuria, si Kalendarium meum Manu scriptum ab erroribus vindicabis, eo magis, si, quod ce to te facturum existimo, sine acerbitate fiat. De bonorum librorum consecutione tibi, amice charissime, gratulor, simul, que tibi thabeo gratias, quod me parti cipem velis, Hunniumque mihi dices, luem, Cum e re tua non sit, eo lubentiususcipio. Doleo autem, quod iis. de qui- . . bus nuper spem' feci, vicissim gratificari' nondum porum, Vel fibrsan etiam nuri-

i Dicisti le

108쪽

quam Potero. Quid enim de Cameraxianis libris fiat, nescio, nullas enim literas accipio. Ignoro igitur, quid causti sit, cur nil de libris neque videam neque, audiam. Forsan periere literae una cum indice meo; Vel mutatum libros vendendi consilium 8 Nam vix fieri potest, ut nullus liber statuto pretio sit venditus, mihique cesserit. . Curabo autem, ut ejus rei certiores reddamur. Interim nunciatum mihi est Amstelodamo per 'wetstentos meos, tres ingentes librorum sarcinas ad me transvehi, in quibus omnia pene manuscripta Salomonis VanTILL cum aliis ex ejusdem Bibliotheca libris, tandem etiam plaustrum haereticO- ,. Tum h. e. librorum suspectorum, Vulgoque prohibitorum, quos ex Bibliotbecaa ackero quodam Roterodami collecta coemi feci. De quibus fusius proxi- ime , perscribam. Raymundi LVLLII opera possideo quidem, sed non nisi vulgarem , obviamque editionem, Argentorati I 6s I. in 8. apud Zetetneri haeredes editam. Tu, si antiquiorem melioremque no sti, meoque aere redimere velis, insisne Praestares ossicium. Langium de Excidio Constantinopoleos avide expecto, Tui ero ipsius, o gaudium meum i videndi, amplexandi, fruendi desiderio ' adeo. MQ, ut hyemales frigores vix senserim, id d et nisi

109쪽

nisi taedio, quod nundinas, tuumque Iastissimum adventum morentur, proCrastinentve. Sed expectandum est tempus. d. g. Dec. Irigo , CXLV.

Te vero, o lepidissimum caput, ab ipsis

Gratiis enutritum, comtum, EXOrnatum que esse nemo negabit, nisi, qui aut quid charites sint, ignorat, aut Timonem agit liσάνλιηπον. Adeo delectat tua obnVersatio, sermones, literar, - et quid non ZEgo agrestis, et pusillum culti ruris numen, Tonge remotus ab ea sum urbanitate, qua tu me illustrem reddere proi humanitate tua conaris, et quam in te metipsb conspicis. Visne amoenitatum tuarum contexam catalogum, testesque adVocem magno numero, auritoS, OCulatos, aut si qui his dantur certiores ΤFaciam, quamprimum illaesa verecundia tua fieri posse intellexero. Interea hoc test, .monium, quod non amor erga te meus, sed ipsa veritas, extorsit, ab eo putabis profectum, quem nullum adulandi stu- , ' dium in transversum rapit. Vellem, suavissime l

110쪽

- ν ε

amice, Vel semel colloquii, de te

nostris interesse possis, atque tuis audire auribus, quae in tui memoriam honoremisque pro eo, ac par rest, a me proferuntur. Dunquam magis disertuS sum, quam . ea occalione. At de his nunc altum esto silentium t Aristidis locum tantum tibi cre villa laboris, molestiae, quin et indignationis, indignabundus intellexi, immo si proe- videre tardium istud, quod mei causa devorandum tibi fuit, potuissem, nunquam hoc tibi negotium Imposuissem. Fa-

Ciet tamen ea res me cautiorem. Aristiden tamen illum, una cum Rasiele et Physiognomicis ceterisque libris nondum desidero; absolvendi quippe prius erunt, quos adhuc possideo e tua bibliotheca orient ii manuscriptos Codices, priusquam aliis industriam meam addicam. Non licet iri

evolutione horum voluminum ita procedere, uti Vellem. Quum enim elaDOranda mihi nova observationum pars, aliaque impedimenta removenda, Vacare nequeo

operae, qua libens defungor. id vero tibi

sanctissime, data dextra, promitto, absoluta hieme, nil aliud suscepturum, neque typis etiam mandaturum, quam του censionem librorum tuor uni Manuscript9rmb neque cessaturum prius ab eo instituto, quam coronidem . imposuero. Est

anim longe difficilius, post tot alios et

SEARCH

MENU NAVIGATION