장음표시 사용
91쪽
annotationes doctissimas huius viri novete huic editioni illustrandae darem, modo . tute commodeque fieri posset. Sed du-.bia Gallorum Des integritasque, loCo- .rum etiam distantia me retinet. Sed De go. Gratiarum vero actiones tuas silentio, quod in posterum semper facturus sum, praetereo; nec tuam de Boethio, sit venia lurisconsultorum Verbo, prote stationem, utpote voluntati metu in te contrariam, nec quidquam moror. Nuvςro credas, me: datam tibi fidem fregiL. se, scias velim, me istius opera non nummis, sed permutationis iure comparasse. LANGIVM de Excidio Constantinopolitano ut ipse describas, minime melim. Absit enim, ut doctis tuis oculis ac manibus tantum taedium injiciam. Commo dius per amanuensem meum et tibi et mi
hi copia illius fieri posset, si Bibliothecarius
tibi, tu, quod nullus dubito, mihi co credere Velletis. Curae enim mihi sem-- per est, ut talis mihi adsit Notarius, ut Ilieronymi Verbo utar, qui et legere et scribere dissicillima possit.. Maiori vero molestia tales mihi creo, quam Comites, uti salutantur, Palatini. Plus sane taedii Iaborisque insumendum mihi, quam Ludimagistro, pueros literarum elementa inculcanti. Nunc illas, quae adVentum tuum in hanc urbςm nostram impediunt. ratio
92쪽
nes, quam graves etiam tibi videantur, facillime Plvam, et ita quidem, v v nul lus quidem, si me amas, scrupulus super esse, nec .mensio cujusquam obstare posist. Hoc vero fiet, si mea, amplecti Teiam mihi videor i si mea thquam, Hospes
desideratissime, tecta subeas. Amiciss1-mum Te mihi sciunt omnes, Musis vero meis gratissimum, itaque et mihi et illis acceptissimi . Quid igitur obstaret, quo . minus tua nos iucundissima bees praesentiat Nulla metuenda tibi tetro vultu asobliquis te exceptura oculis Xantippe,
tuae te deterrere possit. Particeps illa
emper est voluptatum, quibus absens literarum colloquio me perfundis, maiores sane, quas praesentia tua afferret, dinpeream, ni Verum loquar, non invidebit, sed augere pro viribus studebit. Cave 'igitur, amice optuma, ne difficilem te praebeas, sed quamprimum poteris, obsecundes, nisi iram odiumque meum , implaca bile experiri velis. d. 6. NOV. I Tlq.
93쪽
Quum Libero Patri, Minervae, AeOIo,
Drsan et Lucinae, donesim aptaveris tuam, mirum amplius non est, te mei, tanquam homunculi, memoriam tantisper seposuis se; immo aegre tulissem, si rebus tuli, amicorum Alpha, nondum rite ' dispositis,
de me, extraneo, et a limine tuo remo-
, O, cogitare voluisses. Jam mihi redditus hilare vivo, posteaquam te valere ex teipi intellexi, quem cum ad Versia pugnare Valetudine metuebam. Quare frustraneam fuisse illicitudinem meam gaudeo, tibique. et de incolumitate, et triumpho librorum, et Bacchi copia, gratulor. Edmundi MAR TENE collectio parum rebus meiS proderit, antiquitati potissimum ecclesiasticae fdestinata, a foro meo alienae. Itaque non est, cur insipiciendam abs te petere Vellem, inprimis quum indicio rerum, quaS COntinet, abunde satisfeceris deiiderio meo,
id quod pratus adgnosco. LANGIUM
de vxcidio Constantinopolitano in tui gratiam e bibliotheca Butisbacensi evo-oabo, libens amanuensi tuo cessurus provinciam, quam ei demandabis, et quam, illo
94쪽
illo. nolente, ingressurus promte filissem. Posset ille Langius supplementi. olim Io- co accedere ad codicem illum Bygarit num tuum, VFFENBACHI dilectissime.
InVitas me ad urbem Vestram, ad domum tuam, tuoSque Complexus, quos uti nun quam recusabo, ita tam incivilis et minrum religiosius haud sum , ut quaS Uii Deaeque incolunt aedes, profanus ego ali-
uot dierum hospes polluere sustinerem.
rit, erit. adhuc latebra quaedam, ubi degere possim, inprimis) quum mecum po tem omnia. Si tamen rediturus ad vos
sum, quod quando futurum sit, nemini
Constat praeterquam Deo scias,. comiter me Dearum tuarum, MusaS puta, male . statem Veneraturum, illarumque lateribusiridivulsuin adhaesurum comitem. Nil dicam amplius, nisi hoc: Non sum dignus, qui tecta tua subeam. Nec ego rei ponsum dab0 ad ea, quibus mihi gratias agis pro qualicunque officio, codicibus tuis impensis, quo et libens et cum fructu defungor. Manusicriptorum Graecorum in-.dicem tanto desiderio exsipecto, ViX ut
reprimere istud queam. Felicius progredior in scriptis Judaicis libris, quam aut
existimaveram per temporis rationem osse, aut nuper tibi, amice desideratissime, nunciaveram. Abisivi enim majoris ordinis, . quos, in folio vocant,co omnes,
95쪽
omnes, nonnullosque secundi; in his tamen posterioribus multa offendo, quae pu hlicae utilitatis causa erunt mihi describenda; id nisi foret. hoc adhuc anno redirent ad te. Dabis tamen, spero, hoc
amori erga me tuo, concedesque eorum usum, quoad Voluero; volo autem tam
cliu, quamdiu aliquid bonae frugis' in iis deprehendero. Habes heic indicem se
monum,scriptorumque,in codice manuscripto Graeco minore comprehensorum; amanuensis, si qui adhuc erunt, maxime in accentuum recta collocatione errores, et tu, o decus nostrum, et quisquis Conspexerit, facile condonabunt. Est illud
volume2 Graecanicum pessime a rudi monacho scriptum; vocabula misere di- Vulsia aut perperam conjuncta, spiritus a centusque vel plane nonnunquam neglecti, vel imperite adpicti, literae unius O gani perpetuo confusiae, sic ut siensium ubivis adsequi non adeo pronum semper fuerit. Earum itaque conducet collationi iste liber , aut emendationi Patrum, qui ipse emend'tione cum maxime indiget. Aliquot plagulas ex Athanasii quae- 1tionibus ac respqnsionibus ad Antiochum composui cum editis; poenitere tamen me coepit mox laboris hujus, eo quoa lectiones stupidi monachi indoctam manum ubivis sapiant. Aliqua nihilominus
96쪽
InVeni, non pilane πονηρου κομματος, inserenda, ut arbitror, quarto observatio, num mearum libro, in quo simul epigrammata aliquot manuscripta tuorum cen su comparebunt. Necesse est, mendicum . agam heic denuo, quem toties, nec sine tuo taedio, egi. Neque tamen aliter fie- ri iubet cum tua erga me propensa VoluntaS, tum meum ex tuis libris proficiendi studium. Peto itaque per Notarium tuum ex Meursii, du Fresnii, aliorumque, quae tibi sunt, medii aevi Glossariis, describendum cures, quid haheant de vocabulo bastematica, Solo enim Clariss1mo SALMASIO ad Vopisci A relianum praeceptore adhuc usus sum, 'quoad hanc vocem, de qua quid ceteri sentiant, discere cupi SALMASIl dum' mentionem feci, opportune recordor, ejus ad MENAGIVM epistolam super Herode infanticida utrique nostrum esse, annexam: quippe ceteris ejusdem epistolis ab
Ant. CLEMENTIO vulgatis: Michaelis'NEISNERI qiber de Stigmatis Veterum estne in tua, mi VFFEN BACHI, illustri bibliorheca, aut tibi notust Non tetigit eum Clarissimus FABRICIUS noster in
bibliographia antiquaria ; et tamen no-'minavum laudatumque offendi' a BΑR-
ΤHIO ad Claudianum. 'Nisi forsis Mei
97쪽
notamenta Phistologoruris , cuius mentio in variis lectionibus Reinesianis Lib. I.
cap. 7. et qui hon absimilia ex eo rece set, de Stigmatum materia tractaverit neuter enim liber unquam mihi visus. Quamobrem tuum obtestor, ingenium, tuam eruditionem, et bene de me mer rendi alacritatem, nullo non tempore commonstratam, Velis insicitiam meam eruri diret nec doctrinae tuae copias nobis. in Videre. Prid. Id. Novembr. cIolaccxiii
Gratiaq pro confecto contentorum in
Codice Graeco indice persolvo qui quo
prolixior est, eo majorbs Tibi denentur. Aegre me habet , quod tam malae notae sit uber, ingenuum tamen judicium tuum exosculor, hetorque, non plane inutilem fuisse tibi, sed quaedam quarto aureisum'
tuarum observationum libro . inserenda
praebuisse. Quid enim jucundius mihi, quam egregia i tua adjuvare studiat Nuia, lum
98쪽
critate nec sine voltra late omnes Lexico graphos meos excussisse, ut ea, quae hic vides excerpta sussu tuo per amanuensem
fierent. Quae an satisfaciant tibi, Amice id ilectisti me, certiorem facies, liberrimeque alia evolvenda, quandocunque Volueris, dabis. Utrumque MEt SNELI Opus, de quo sciscitare, nec mihi unquam Visium, nec etiam, ingenue fateor inscitiam meam, mihi cognitulari Nec mirum , FABRICI VM quoque fugisse. Tam late enim patet bonorum, ne dicam, omnium libro Tum notitia, ait non minus difficile vel impossibile mihi videatur stellas enumerare, Vel Oceanum exbaurire, quam illam pro infinita amplitudine, dignitateque sua animo complecti. Non leve sane studium operamve a teneris etiam unguiculis in librorum cognitionem impendi, nullis sumtibus, nullisve laboribus peperci. Ast tyronem me etiamnum profiteri, ign9rantiamque meam fateri cogor haud invitus. Utinam vero vel decima eorum librorum pars Bibliothecae ' meae accedere posset, quos stans pede in uno non modo designare, sed, quod absque supercilio diistum velim, non sine aliquo iudicio denotare possem. illud enim Bibliopo-
larum est, ac eorum, qui librorum eum u-los absque desectu coacervant. Hic memoriam
99쪽
moriam subit lepida L. Baronis de Nimiscrinarratio. Is in Anglia, ubi VII. integris annis morabatur, aliquoties se vidisse a L. severabat, in Bibliopolarum tabernis, quae omnes nitidissime compactis libris refertae sunt, quosdam seriem librorum ad mensiiram e marsupio extractam absque omni inspectione coemisse, scilicet ut tantum in loculamentis suis vacuum replere possent. Sed ad seria redeo. Graecorum Codicum, praeter eos, quos jam ma nibus tractasti, oculisque usurpasti, et Constantini volumine excepto, nonnisi quatuor sequentes sunt. Ditiorem me
equidem credidissem ipsius. Sunt autem reliqui, Volumen chartaceum, in quor Gregorii Nysseni Catecheticus maior. Ejusdem Disputatio de Anima et Reairrectione, habita cum Sorore Macrina. Sydesius de Dono ad Poeonium, quod erat Astrolabium. Constitutio. Concio altera. Constitutio altera. Omnia eiusdem Synesii. u. Vol. complectitur IV. Physiognomicos scriptores: Polemonem, Adamantinum, Melampodem, et de Maculis Schediasima Hermanni Venit apographum ;adjectis quibusdam in margine notis vel correctionibus. III. Codex duos Musicos scriptores sistit, Nicomachum et Aristoxenem in charta Nilotica elegantissime descriptos. Quartum denique Volumen
100쪽
Musicum quoque est, sed medii aeVI, exinhibens Varia cantica, additis notis musicis, illis temporibus usitatis. Similem Coindicem me vidisse memini Helmaestadii in Bibliotheca Academica, quo de Jo. Andreas SCHMi Di VS prolixe esit in Diti
sertatione de Cantoribus Veteris Ecclesiae. Ex te nunc audiam, amice mellitissime, quo ordine velis, ut Tibi mittantur hi dices. d. aq. NOV. 17ιψ.
Longe tibi maximas ago habeoque gratias, quod de Voce tam plene me edocere Volueris, ut amplius nil de-sderare queam, posteaquam illustris tua bibliotheca sitim meam restinxit. Nequuhoc tantum nomine tibi, amice iucundisiasme, obstrictum me fateor; est et aliud, quo me mactasti beneficium, indicando manu scriptos tuos Codices Graecos, equibus quatuor illos Physiognomicos praeceteris inspicere vellem. Nondum tamen eos desidero, neque transmitti ad me prius
