장음표시 사용
231쪽
mentum est. Faciam auterra, ne te facti poeniteat; non selum enim illaesum brevi restituam,sed quovis etiam officiorum genere demereri satagam. Quid dico satagam, qui studebo dicere debuissem l Cum enim integrum adparatum offerre non dubit Veris, quomodo gratam tibi mentem Probare satis potero, non dispicio. Erunt autem omnia suo tempore acceptissima, ea in primis, quae rhythmis, quibus impense delector, conscripta sunt. En tibi initium Codicis mei Evangeliorum, uti demandaveras, quem ipsum, si volueris, submittam. Id jam per Venerand. DruFroereisenti fecissem, nisi voluntati tuae , obsecundare, ac specimen prius dare visum fuisset. Recipies vero librum per fratrem, quandocunque lubuerit. Mensem Falmonat in MSto tuo Astrologico occurrentem ubivis inquisivi, sed frustra. Videtur autem vel Augustum vel Septembrem ex Etymologia designare, quoniam ' illo horrea atque granaria, hoc Vero cellae a que pomaria replentur. Abundantiam Pars IV. mm ipsam manat Vel Fulmam Septembrem de- notare patet ex Clar. Christiani Gott-loh HALTAVSII Calendario medii aevi P. 1a7. Atque adeo rem acu tetigit λ
232쪽
ipsam etiam, qua in hoc tempore gaudemus, denotare posset, quemadmodum Anglicana etiam lingua Vox Inesis copiam et abundantiam indicat. Ita Ianuarius etiam a Veteribus ac ipso Carolo M. Imp. musmonath a luporum grassantium copia, Majus Munnemonam a laeta terrae facie dictus. Sed leves hae coniecturae meae doctis oculis tuis vix dignae. De Dieterici
a STADE Editione. Olfridi est, quod de
sperem Cum enim ante sex annos unacum Germano meo senem hunc Ve-
nerandum compellarem, montaraVit qui
dem prelo paratum opus luce dignissimum, ast nullum se, qui sumtus ferret, inveni e re posse querebatur merito, cum sibi se-Ptuagenari' majori Vix tam diu luce hac trui, ut illa opus multo labore ac sudore sartum donaretur, datum metueret. Qua-ia etiam fata expertus est Franciscus JU- 'NIVS, Vir, ut in Catalogo MStorum An-
' siae initio Indicis CXXl. Codicum, quos
Oxoniensi moriens legavit . Academiae,1ure nuncupatur Venerabilis, et Veterum Europae dialectorum instaurator felix. Olfridus enim inter reliquas exuvias ejus praestantissimas conditus atque sepultus, latet
233쪽
- later. Vidi ego oculis meis bina ejus exempla, hisque manibus, quibus haec scribo , dum Oxonii in Bodleiana uItra trimestre spatium haererem, tractaVi, unum manu ipsius propria descriptum, alterum ,
Basileae Is 7 I. ixpis exaratum, notis Vero' illustris viri exornatum . atque auctum. Haec eruditorum tristis sane sors esse solet, ut, quae improbo labore conscripsere, post obitum incuria heredum,autin quorum alias manus veniunt, negligantur, absconclantur, pessundentur, vel invidia ab injustis
detentoribus premqntur. Quam multa. iegregia doctilIimorum hominum scripta hoc modo periere, quam multa in publicis aeque ac privatis bibliothecis pari reipublicae literariae actura latent i Quantopere, ut unicum saltim domesticum scit. vobis adducam exemplum , dolendum, quod praestantissimus Teutonicae linguae ThesaurusSchilterianus bibliopolarum osci itantia, tenacitate ac sordida lucri cupiditate tenebris obvolutus ac quasi defossus iaceati Ast nolo iustis licet hisce
querelis aures, oculos dicam tibi obtunis ciere. Libellus historicus, quem deside rasti, cujus autor WEBERVS, Gies en- ' sis ille Prosessor, est, in officinis nostris amplius haberi nequit. Sandius maior
novam eius editionem auctiorem ac emendatiorem sub prelo sudare, atque brevimm a suis
234쪽
suis sumtibus evasuram asseverat. Quod si autem tam diu exspectare nolis, ac ejus videndi desiderio flagres, Veterem trans missurus sum. Unus enim bibliopolarum ejus adipiscendi spem fecit, quam si fallat, proprium e *bliotheca mea exemplum tuis concedam usibus, vel tui etiam, si aves; iuris faciam. Stramius elapsis nundinis eximium atque amplissimum edidie Syntagmata historicum. eberianum tamen non Contemnendum, ac praesectionibus potissimum academicis aptum. d.
ao. Iunii MDCCXVI. CLXX. IO. BAPTISTA ONIVs
Archidiaconus et Canonicus Tigurinus. Aliquot elabebantur dies, ex quibus
numeratam quinque thalerorum pecuniam a DD. Schingiis, celebribus apud nos mercatoribus, ante acceperam, 'uam tuae mihi literae redderentur; quibus redditis statim comparavi Inventarium illud Helveticum, quod rariora quaedam et secretiora
235쪽
tiora status nostri subindieat, Inter alia
sexcenta et plura documenta, foedera, . pactiones, et ejusmodi non Vulgaria, nec
vulgata. Cui addidiSamuelisPellicani Conta Filii Codicem MSo in Marcum, cui alia quaedam adiunguntur; et pro his jam satisfactum est. Adiungo duo exemplaria
typi nummorum Hebraeo-Samaritanorum ante hos aliquot annos a me editorums - , et Tractatum de editionibus Bibliorum Germanicis ante Reformationem, quae ut aequo animo a te accipiantur, Oro. Coemtus est etiam oecasione atque Opportunitate, qualis rarissime accidit, Codex Bullingerianus, quatuor Voluminibus. Hic Codex elegantia scriptionis et liga- . turae illum, qui aliquot abhinc mensibus excellentissimo MIEGlo cessat, superat. Rarissime ejusmodi opportunitates dantur; hinc praesentem istam negligere et praeterire nullo modo volui. De eo, quod vereris, ne forte imprimatur, quod verearis non habes: ratio status nostri eius- modi est, ut Magistratus noster id hacteis nus noluerit, nemo praeterea sit, qui ejusmodi magni pretii apud nos opera sumtibus suis Quinere vel possit, vel velit, exterorum autem illud minime est. Et . hoc est ordinarium illud BULLINGERI de rebus Tigurinorum chro- mm 3 nicon.
236쪽
nieon. Accessio Tomi V. qui multa ex secundo denuo repetit, sed aliis etiam singularitatibus illustrat, aliquid etiam fingulare est, et apud paucissimos. Itaque si ita tibi visum sit, faxo, ut de eo etiam inquiratur. Aliud iterum susceptum est indicum in omnes Τomos in
En tibi celebris huius Chronici titulum: Chronica Jo. Henr. BULLINGF
237쪽
unum Indicem redactorum; qui quidem Index particularissimus est, nec aliter nisi a. grossis folium venit. De eo quid Excellent. T. fieri velit, docebor. Id solum impedimenti video, quod paginatio
codicis non respondeat, tamen magnam partem libri et capita signata sunt, non paginae. Omnem operam admovi, ut, notae meae Flaviante cum codice hoc ipse fasce inclusis mitterentur, sed tempus, ut id absolverem, non permisit. Itaque in eo expectatione aliqua opus est, si tamen altera illa volumina habere possem, antequam nostrum mitteretur, facilior esset ex uno exemplari in alterum traductio. S. Gallensis bibliothecae voluminum man scriptorum titulos et numerum misi, unde .
iudicare proclive sit, quid illustri Cantoni iBernensi cesserit; pleraque Monachalia, Pauca Historica, pauca Vere prisca, quos co dices, ut aliqui opinantur, festinans monachorum fuga in salvum ferri, curavit. Habemus nos in nostris Manu scriptis prioribus non multa quidem, sed antiquitate sua probata cumprimum Codicem perantiquum II . aut laOO. annorum Psalisterii Graeci, quem descriptum videre licet in te LONGI Bibliotheca sacra Parisiis impressa, et Lipsiae recusa. Idem ille nunc desudat in opere perfectissimo Bibliothecae Scriptorum Gallicorum, uni in m 4 Versa-
238쪽
versalium, Particularium, Singularissimo-xum. Inter alia Manuscripta Historica Bibliothecae nostrae etiam extat Henrici SUIZERI Chronicon Germanicum lV. Tomis. Hic SUI ZERVS centum abhine annis conscripsit Chroin logiam Helv. Latine in qto impressam. Si Excell. Tua nondum habeat Rahnii Eidtνηοβι charie, 8. Germ: impressam, optime fecerit, si eam sibi comparaverit; habet enim sucis cum ex BULLlNGERO et aliis. Cura- ho, ut propediem accuratius tac. T. per me satisfiat, cum iam me otium deficiat. Vale. Bullingeri 4. Vol. 3α Thaleris vende-hantur, sed ε. Ludov. aureis relinquum tur. Dab. Tig. 8. Aug. 1716.
Literae tuae non solum, quod a charis; sima manu tua profectae, sed Latino etiam stylo exaratae erant, acceptissimae sine fuerunt. Dubium hoc tibi forsan e
239쪽
ἡiuturno silentio meo videri posset. Scias
igitur, Vir summopere venerande, me post reditum ab acidulis Smal bacensibus, quibus per integrum fere mensem, Deo sit lausi feliciter usus sum, tanta negotiorum ac epistolarum, ad quas responden dum erat, mole obrutum fuisse, ut quomodo emergere ac memet expedire queam,
nondum plane dispiciam. Tuae utique literae dulcissimae prae aliis alliciebant, ast exspectandum duxi, usque dum fasciis
cuius a te benevole transmissus redderetur, ut concinnius ad illas respondere pos sem. Qui postquam ante tres dies advenit, ulterius in mora escte nolui, sed sex LudOV. aureos cum debita gratiarum actione persolvendos curavi. Putabam quidem, me Bullingerianum opus integrum pro isthoc pretio recepturum, curabis agitur, spero, ut quintum, quod adhuc defit, volumen eo aequiori accipiam. Inventarium Helveticum nulli plane usui esse poterit, nisi omnium citationum coinpendia, quod quam maxime a te CO tendo, in tabula quadam eXplicentur. Pro ad)ectis nummorum typis ac schedia simate de bibliis Germanicis maximas utique tibi habeo gratias. Alterum pri ris exemplum D. Maio Giessam trans-
misi, qui ambabus, quod ajunt, manibus recipiet. Libellus de bibliorum editio-
240쪽
nibus Germ. non solum gratissimus fuit,
sed quam maxime etiam opportunUS. Cum enim non sipernendam Variarum versionum, quae centenarium numerum at
tingit, imo superat, collectionem hactenus fecerim, rogare te hac ipsa vice volebam, ut vetustissimam, quam posses,' Helveticam, ac illam etiam, qua Rhaeti vel Grisones lingua sua vernacula utuntur, tranStationem comparares. illae, quihus iam gaudeo Helveticae editiones, prodierunt Tiguri apud Froschoverum I s3 I. et Is8o forma maxima. Αst quo antiquiorem mihi curabis, eo gratior futura est. Indicem in Bullingerianos tomos non de sidero, quod meo exemplo exiguum vel nullum usum ob paginarum discrepantiam praestare queat., Fl. Josephum quod atti- net, exemplum ipsis nummorum ectypis ornatum habere vellem, si Riodo vel librorum, quorum hic Catalogum adiectum viis des, permutatione, vel a Domino Scheuch- gero, quem meo nomine salutabis, vel
'aliis horum studiosis tibi satisfieri possit.' Quod forte negotium opitae et tibi et mihi cedet; sin minus, solas, quas in meos usus describis, notas exspectabo, ac illa, quae exigis exemplaria, si certior factus ruero, transmittam. Gallica Flavii perd'ΑNDELLY facta versio non nisi durantibus nundinis a bibliopolis Belgis haberi, potest
