Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1755년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ficabis. Pro ossicio Wetfflariensi habeo Excell. T. magnas gratias. Ut rotundedicam, quod res est; videbatur Pastor Reformatus illius ecclesiae promovendus esse in Marchiam a Directorio Berolinen si, quo in casu aliquid de filio meo pro successione Wetglariensi prospexissem , sed manet hic quidem suo loco, et filius meus in Anglia, nec ante solis vernum reditum redibit. Suicerianum Chronicon possessor noluit permutatione, sed auroclivendi. Excell. et Amplist. CHAMBER-LAIN in Anglia, qui orationem dominicam πολυγλωττον edidit, iam post idi 'L O N GIV M Parisiis dabit memorias omnium biblicarum editionum. Biblia L.utheri Piatdeussu etiam nos habemus. Le LONGIUS nunc parat Bibliothecam Historiae Gallicae longe prolixissimam, memoriasque ad hoc ex toto fere terrarum orbe colligit. XII. Calend. Jan. ,

rievolentiae loco reponet, si quae GESNE-Rl nostri Epistolae cum ipso communica-Diantur, nunc enim ut audio in ipsia Ger- manta ipsius vita prolixior et epistolae, nis 3 anec-

252쪽

anecdotae imprimuntur. Ipse haec sua mittit, alia non amplius possidet. Est apud nos vir prudens et patricius Reique publicae nostrae decus eximium, qui pro se juribus operam dedit, qui pcrme quaerit, quinam necentissime et siueis cincte de jure publico scripserit; ipsi supra alios placet COCCEJUS. Vellet et Cognoscere, quis Compendium Casium in jure elegans dederit.

Inveni bina exemplaria Biblior. Germanicorum, alterum ante Reform. Σ. TO-mis Aug. Vind. l477. nitidum, non maculatum, integrum, et alterum aliquot. Tomulis in iamo mox post Resormatio- 'nem lingua Germanica, charactere Lais tino Tigur. impress. sa9. nec non Ver-

sionem ut opinor Lutheri Germanicam Bas. in 8. datam, simul Is. Thaleris seu imperialib. desςripsi autem ex illa Bibliotheca Catalogum integrum, EX omo, si de quibusdam videatur, me EXC. T. cito monere poterit; auctione enim mox distrahentur, et Biblia illa prisca multos deperitores habent. - Cormierum de iure Gallico cum Germanico collato adeptus sum semithalero.

253쪽

Vlmae Suevorum prodiit Charta Germanica invitatoria ad nova literaria edenda, ubi si quis ex 'parte Germaniae superioris quicquam habeat, quod communicet, ea dirisere possit ad Wolfig. Schubmacher Librarium ibidem. Nescio an inde a charta invitatoria specimen aliquod prodierit. Catalosum imprestum Bibliothecae nostrae publicae curatoribus tradidi, eumque etiam cum aliis communicavi, sed quum 'fere naturalium rerum scriptores Cou-

tineat, non reperi, qui aliquid ex eo velit, quenquam; scripseram de Henningio, quem ego quidem habeo, et noVi, quod rarissimus sit, cuique ex incendio Magdeburgensi pretium accessit, sed reliqui Bibliothecae Praesides , hoc quidem pretium horruerunt, unicus erat, qui diceret, si primum conspiciendum haberemus librum singulariter descriptum, quot non tantum Tomos, sed etiam scheis

das contineret, ex meo enim .eXemplari

fidem non hauserunt; vidi etiam alibi esse aliquid differentiae in forma libri. Fiunt siepe librorum seu Bibliothecarum eXpurgationes, aliam ejusmodi exhibebit Catalogus cum libris proxime veniens, ex quo Biblia supra dicta destimia sunt.

254쪽

De scriptis Anti-Baronianis non possum, etiamsi maxime vellem, et per tempuS et per absentiam filii, qui adhuc apudAngloS haeret, nec iacile ex illis Athenis avellitur, aliquid singulare vel categoricum significare. Quae ergo menti occurrunt, dicam. Α. Copia Manu scriptorum inde a quarti sarculi initio usque ad duodecimi finem ter istia parte tanta est, quanta fuit tomi primi impressi, qui continet tria secula priora, ita, ut, si integrum opus rLimpii mendum esset, quatuor magna et Julta VO- lumina evaderent: vel duo aut treS magni tomi in folio. B. Adest in integrum opus Index Alphabeticus et locorum, Ci ipr. absolutissimus, qui non paginas notat, leo directus est ad annos et annorum pura graphos, et Vice locorum 'communiumn istoricorum siervire potest; is index solus iustum volumen in o. conficit, fueruntque viri gravissimi, qui arbitrarentur, Optime

factum iri, si is ipse index primum speciminis et invitationis loco ederetur, unde de reliquis voluminibus judicium anteferri posset, aliis aliter visum, quod nemo indicem solum coemturus sit, caeterum hic index si reliquis scriptis jungatur, faciat tomum in quarto quintum. C. Non postulat possessor cuicquam argenti, sed transiget pro aliis libris, aut, quod maximum est, numero exemplarium illius litius operis,

255쪽

operis, quod aequum videbitur. D. Vix posset imprimi' opus non praesente filio meo, propter characterem; illi enim avi manuS apprime est cognita, mitto illius scharacteris specimen. Unde necessum es, set, istum articulum eXactius examinare, et de commoda commoratione esse solicitum. Spero autem, ad nundinaS Ver- nales illum ex Anglia per Belgium ad eas parteS Venturum nisi aliter, Providentiae Numinis supremi videatur. i

Manu scripta profecto nulla reperi perinmutatione venalia, adest eximius Codex Chron ologicus in fol. M S. per tabulas ab initio mundi usque ad amplum progressum saeculi praeteriti; missate pergamenum antiquum ex bibliotheca Abbatis , S. Gallensis in 4ro. Codex Membranaceus Regularum ordinis S. Benedicti Lat. et Germ. Fiisteri Carmina in proverbia Salomonis 8vo in charta. Et tandem to- 'mus iste Bullingerianus, qui nondum inter tuOS extat, decem florenis nostrati

bus aestimatus, si illi libri iunctim pro

Henningio videantur satisfacere, est mihi data potestas transigendi, sin minus 'hic Codex ultimus habebit pretium.

256쪽

IO. BAPTISTAE . CLXXV.

Advenerunt tandem longe exoptatae literae tuae, atque Omnes, quOS longior mora iniecerat, scrupulos exemerunt. Tristior enim animum subierat meotus, ne prospera milius Valetudine fruaris, quem irritum fuisse 'quam maxime laetor, atque ex intimo pectore precor, ut non solum noVo, qui paucos intra dies , utinam feliciteri nobis illucescet, anno, sed multis etiam consecuturis prosperrirna gaudeas, ac indies riovis divinae benedictionis . donis perfruaris. Fasciculum, quem ad me perferendum dedisti, non- dum vidi. Scias autem, Omnia, quae eo continentur, acceptissima futura De receptione illico certiorem te reddam, pre

tium Vero, quod exigis, proxime, si alia

accesserint, ac paulo major evadat summa, persolvi curabo. Quod nisi brevi aces: lat, vel aliter videatur, statim fiet. Bibliorum Rhaeticorum novam editionem, si vetus illa haberi nequit, ut Compares rogo. Quod Vero veterem illam Germanicam Versionem non statim transmiseriss

257쪽

OTTIO. 397 seris, sed prius de illa ad me perscribere

volueris, optime sane fecisti. Illa ipsa enim editione iamiam gaudeo, qua

non sine sumtibus ac mole itiis remitten- cda fuisset. Consultum igitur erit, ut nil ad me, nisi de quo cum bdjecto etiam pretio monueris, mittas. Spem Vocationis filii tui charissimi eZlariam decolis xlasse doleo, cum exoptatissimum mihi ceris . te fuisset, si filius tuus, quem paterna virtutis aemulum credo, in Vicinia nostra morari potuisset. De Suiceriano Chroni.

co infra dicam. CHAM BELLAYNIUM novam editionum biblicarum collectionem moliri lubens audio, te LONGI UM enim 'in tam larga messe magnum spici legium reliquisse constat. Quod Anglus- ille omnium optime praestare poterit, cui tam multae ac tam insignes, quibus Britannia , prae omnibus aliis Europae partibus gloriatur, patent Bibliothecar. Le LONGI Us Vero etiam habebit, quibus Celeb. duCHESNE ac aliorum laboreS augeat.' Nunc ea, quae in schedula notasti excutiam, ac ad singula respondebo GES-NERI epistolas, quas habeo, diligenter descriptas Noribergam ad D n. Geysset transmissurus sum, cui uς 1amdum per Dn. Κisnerum petii, Dn. SCHEUCHZERVS significabit, quo loco ponendae erunt. Ad quaestionem viri patricii quod attinet, ι paucis

258쪽

paucis me eXpediam, licet prolixiorem responsionem exigeret. Acu rem tetigit,

quod illustris COCCEII juris publici

compendium inter praestantissima nume-' ret, Optandum tamen foret, pluribus maiorem lucem affudisset. Ast omnia huius viri nimia brevitate ac styli etiam obscuritate laborant. . Quare ego Celeb. ΗERTli scripta pluris sumper feci. Inter compendia Vero non ultimo sane loco ponenda putarem SCHILTERI Institutiones, Germanicum illud syntagma, quod aliquoties Lipsiae typis exscriptum lub tit. Teuthhe Reuhs-Stuat, BRUNNE-i MANNl lus publicum ; ac quod nuper demum publici juris fecit ac notis illultravit

Z schacke itZius. Licet, ut Verum fatear, omnibus numeris absolutum compendium inter pia adhuc eruditorum desideria referendum sit. Qui Casus in iure colle-- gerint, Lippenius et alii recensent, quos exscribere nolo; omnium praestantissimi mihi videntur a Viviano Tuschio Gene-vae edrti. De Bibliis jam dixi, me Augustana iamiam possidere, quod si vero 'Tigurina an. Is 29. et Basileensia Isa 3. minori forma edita aequo haberi poterunt pretio, rogo, ut illa mihi compares. De novis literariis Ulmensibus nil adhuc vidi, licet omnia diaria, quae vocant, lite- 'raria studiosissime hactenus collegerim, adeo

259쪽

adeo ut in tantam jam molem excreVerit collectio haec mea, ut plurimorum doctorum etiam virorum hibliothecae pluribus non constent voluminibus. Dum

enim librariam pararem supellectilem, hi,

qui aliorum notitiam praebent, prae Caeteris erant comparandi. Licet fatendum . sit, copia nos laborare, ac plures singulis mensibus apparere censores, quam praestantes toto anno libri, qui vel recensione vel eruditorum virorum perlustratio ne digni sint. Ut de plurimorum laborum menstruorum sortiibus ac naevis nil dicam. Videbimus, quid 'Suevi praesti- . turi sint. Foliorum Henningiani operis designationem ob temporis angustiam dare jam nequeo. Faciam is proxime. Diversis , Vero formis exscriptum esse Theatrum me plane latet. Bina exemis Pla mea, ac quotquot uoquam videte contigit, eadem et quidem forma, quam Folio vulgo nuncupant, sunt. Oblatam vero permutationem ratihabere minime possum. Quae enim offeruntur, Vix trihus Ludovicis aureis aestimaverim. Chro- nologia recentior est, quarum bene mul- - tas typis Vulgatas habemus. Missale nullius plane pretii est: Innumera colligere potuissem, si talibus bibliothecam onera- re volupe fuisset. Cistas maximas his repletas huc deserunt Colonienses, et alii

260쪽

in nundinis, ut bracteatoribus ac aliis opem rariis Norimbergam ac Augustam Vindelicorum transmittantur. Sedulo illa perquirere soleo, num meliores aliquot Coclices Veteres membranaceos inter illa d

p hendere queam. Quod non raro quam felicissame cessat. Reliqua parvi sane momenti sunt, si Tomum Bullingerianum excipias. Quod si vero Suicerianum Chronicon a posses re redimatur,ac his quatuor MStis, nam Missule plane renuo, addatur, Henningis opus dare constitui , licet haec omnia statutum in

Catalogo pretium minime aequent. Meo enim calculo Vix undecim vvl duodecim Ludo vicos aureos conficiunt, Theatru

Vero, ut jam nuper perscripsi, pro viginti Argentorati, a Bibliopolis vero nostratibus sepius pro septendecim ac pluribus

venditum sit, nec infra centum florenos, venire soleat. Specimen scripturae B. Dci. Parentis librariis nostris monstrabo, ac de Anti-Baroniano opere illos certiores red- dam, ut filius charissimus, si, utinam bonis avibus i ad nos adpulerit, cum illis eo facilius transigere queat. Prolixae epistolae finem facio, ac te Valere jubeo.d is Dec. 17I6.

CLXXVI.

SEARCH

MENU NAVIGATION