De ecclesia et episcopis Sabinensibus commentarius in quo Ughelliana series emendatur, continuatur, illustratur opera, et studio Fausti Antonii Marroni ..

발행: 1758년

분량: 80페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

eenseo sue Sabinensium, sive Spoleianorum antiquin

simae traditioni : Sabinensium, quia ipsis, ut verum satear, Sancti Petri Damiani auctoritas suffragatur ; NOque enim alium , quam Sanctum Laurentium, potuit si. gnificare , qui revera Monasterium Farsense primus instituit: Spoletanorum , quia ejus lana Sanini Laurentii

corpus tamquam Episcopi sui supra omnem memoriam temporum semper religiosissime coluerunt . Sed re vertendum ad seriem est.

XIV. Ex Ughellio sequitur BOrfur, qui & Bonus:

Cui locum in hac serie concessit, propterea quod ad eum seribens Papa Pelagius Sabinatem vocat Episcopum )- Quum vero anno 18o. , quo ea data fuit Epistola, nec Nomentanae suillet adhuc adjuncta Curensis Ecclesia , nec Foronovana Sabinas generico nomine diceretur, sed Curenses unice Episcopi hae honorifica denominatione gauderent, ut supra probavimus, Bonum hunc ad Sedem propriam inter Curenses postliminio censui reducendum. Itaque quis Sancto Laurentio susscimis suerit, ignoramus: Quum ad annum usque 649. , quo Ecclesiam hanc administratam scimus a Ioanne I., qui in Romano Concilio se κλω - Sabinarem denominavit, nullus alter Oecurrat. Post Ioannem alter patet hiatus ad annum usque 72I., quo Martianus bisos Romano Concilio subscripsit. In praelatione Gabinas dieitur. Ego vero maiorem adhibendam censeo sdem Martiano se ipsum sua manu in Concilii fine scribenti, quam cuilibet de ipso in praefatione narranti. m. Martianum excepit Tonfla , qui & Tiso, &Teuso & Tirisso, seu alio quovis nomine: & hunc ex Lueentio sequutus est IID . Quum vero Episcopus hic ex ea donatione consurgat, quae dicitur facta a Carolo Magno Monasterio Sancti Anastasii ad tres sontes, Ie-C a gitur-

anno 1 so.

Issa non late

pore Caroli Magni

32쪽

giturque in Ostiensibus, eum arbἰtror expungendum zmnationem enim illam collocandam inter monumen ta conficta alibi probitum a nobis est cum Muratorio, cum Holstento, ipsoque Lucentio i), ut proinde satis ni rari non possim , huic Episcopo locum hic dedisse Lucentium , qui & donationem hane alibi condemnavit , 5c nullos plane eos Episcopos censuit, qui in illa commemorantur a . Hujus loco Petrum sufficio

a Seriptoribus omnibus oblivioni mandatum. Revivi- PetrusUehel. scit Episcopus hie beneficio Farsensium monumentorum , ex quibus eum nuperrime Galletius eduxit.

bla --, Q Monumentum huiusmodi est 3 . In nomine Dei Sul vatoris nosrI IESU CHRISTI Regnante Domno -- stro RAROLO viro excellentissimo Rege FRANC RUM atque LANGOBARDORUM anno Rerui ejus IN ITALIA U Sed di temporibus Domni viri gloriosi HILDEPRANDI Summi Duris Duraius SPOLETANI edi viri magni'I RIMONIS CUDUI CD sita Is RFATINE mense Aprilis per sedictionem luo PETRUS UENERABILIS EPISCOPIS una

eum consensu Sacerdotum meorum cambiavimus THI

PROBATE ABBAS veI eun Ie eongregationi Sancte Dei genitricis Marae aquam nostram que es in C suis nostro MUTELLA de illa fonte unde recepimus in Ombis qui supra PETRUS venerabilis una euis Meredi bus meis a vobis PROBATE ABBAS mel o Monubis tuis terram rationalem super V mformam is Cusale MUTELLA modiorum decem eum arisoribur qui in i a xerra stare videmur quatenus ais hae dis mum est' flabile sit inter nos eambium nostrum εχ neque a nobis neque ab ulis Successore psera rnostro aliquando contradicatur θ' quidquid de i a

squa c) In Ostiensi ting 13 C asule notam num. r. ad Petrum in Ostiensibus. o Apud Gallei tum lib. laud. pag. 39

33쪽

qua Reere voluerisis In omnibus firm*fimam habeatis potesarem Et que pars eambium isad molesare pre fumaserit componat alteri solidos eentum Lucanos Oeana isa in sua permaneat flabilitate oe quo verius minime feeimus si quoque tempore i a forma rupta

fuerit vos habeatis licentiam Aer i sim terram nos ram sudem formam reconciliare Actum in REATA

nisine ρο indictione suprascripta Ego PETRUS

indignus Episcopus in hac earta eambiationis a me facta manus mea Ego OLO presbiter di sire dominas manus mea uo SOLDULUS clerieus manus mea νD EGO GUALDEPERTUS presὼiter manus mea FB Ego LIU PPRANDUS Subdiaconus manus mea EGO ANSERAMUS elerisus manus mea uo GROSSIO Arehielericus metuus mea FB E GUDEPERTUS notarius scriptor hujus carie compleui di dedi.

XVI. Petro huic Episeopo inter Reatinos, non inter Sabinenses locum Galletius dedit ci) : fortasse, quia monumentum illud In Reatina urbe consectum vidit, & alia dum spectat, s quid enim ad ipsum de Gabiis in Sabinis agentem live Sabinensium, sive Reatinorum Episcoporum seriesὶ J non censuit prosundius examinandum . Ego vero impetrata a viro d

ctissimo , & amicissimo venia S. binensibus arbitror accensendum , non Reatinis . Ad hos enim quod pertinet , Petrum eo anno , quo monumentum illud consectum fuit , scilicet S. Aprili mense in Reatina Cathedra sed re minime potuisse ex ipso Gal- . letto rem censeo manifestam . Eo enim ipso anno Non lait Es mense Martio Guieperatim in Cathedra Reatina seden- R λ tem invenio in monumento, quod ipsie Gilletius protulit Q. Datum enim in regnante domno nostro κA

ROLO

34쪽

ROLO exeerunti mo rege FRANCORUM, atque LONGOBARDORUM anno regni ejus in ITALIA Deo propitis IIII. Datum D Onis SPOLETI In palatio anno Dueatur nosyri L Hildeprandi J V. menso Martii per Indictionem L fu, RIMONE salio. Concedit Hildeprandus in eo diplomate m. beari Amebangeli Michaelis , quod tum es foris ponte ferus civitatem nostram REATINAM di tibi venerabili GUI ERDO EPISCOPO aquam de alveo fluvia MELLINI qui Velinus J tibi Molinum debeat edi-seare . Eumdem Guiesertum eamdem Cathedram adhuc implentem lego anno 78o. mense Iulio in altero monumento per ipsum Galletium producto si . In eo enim Regnante Domno no o RAROLO exte,

lentist O rem FRANCORUM atque LANGOBARDOR PM anno Regni ejus in ITALIA Deo propitio CII. sed O temporibus HILDEPRANDI to irifis mi Ducis Ddicatur SPOLETANI aisno Dueatus esuris DeI nomine VII. mense Iulio per Indictionem Ii Lanno scilicet 8o. GUICPERTUS REATINUS EPISCOPUS Regis, & Dueis accedente consensu concedit Monasterio Farfensi, & ejus ABBATI PROBATO illud ipsuin monasterium Sancti Angeli, de quo

supra , politum inier duo flumina ad Pontem fractum ante Cipitatem REATINAM una euin omnibus Gus bonis. Itaque quum Reatinam Ecclesiam Guic pertus rexerit ab anno 778. Martio mense ad annum 78 mense Iulio, non potuit eidem praesici Petrus eodem anno 778. mense Aprili. XVII. Fumdem vero mirum fuisse Episcopum Sstinensem sive Foronovanum , sic, ut possum, proban dum aggredior. Quandoquidem Petrus aqWam in C SedEpiscopus Lais amella cum terra rationati in eodem mole ι . ibitish ausus non esi commutare , nisi Sacerdotum suorum ac-

35쪽

redente eonsensii, in sero, probabilissime Petrum fuisse ejus Dioecesis Episcopum, in qua & ea aqua & ea terra Sc illud Casle, quae juris Ecclesiae suae elle debebant,

continebantur. Porro ea fuisse in Foronovana Dioecesi, ex alio monumento apud Gallet tum facile colligo, ex iis sellicet publicis litteris, in quibus anno ross. Albertus quidam Gebbonis Filius Berardo Abbati Farsensi inter cetera eam quoque portionem donat , quae ad ipsem in oppido Pharae spectabat. Eam enim ita describit . Inter a es a primo latere fluvius C

RENSIS a II. latere CARPINIANUS ct venit peri am ferram de MUTELLA ct defendit in sitim RHAMAM a III. lutere fluvius RIONA a IIII. I tere ins furea de Monte O sicuti vadit iuxta terram S. MARI E ct revertitur in suprascriptum fluvium CURRENSEM. Ibi igitur esse debuit Casle Murella,

ubi fluvius Currensis, ubi Carpinianus , ubi fluvius RiJana, ubi terra S. Mariae. Haec autem ita videntur fuisse in Foronovana Dioecesi , ut essent Monasterio

Sancte Mariae , sive Farsensi quam proxima i . XUIII. Duos sub eodem nomine ThodorI distinguit Ughellius Episcopos Sabinenses sibi proxime sue-

cedentes numero in sua serie 8. , & 9. , qui Petro lassici potuerunt. De primo ad annum 8oq. nullum protulit documentum. Secundum asserit floruisse Ludovico, & Lothario imperatoribus ex Subiacensi antiquissimo monumento, quod utinam recitasset ; neque enim in vulgato Chronico legitur. Quandoquidem vero ii Imperatores fuerunt in imperio Collegae ab anno XIo. ad annum 839: & anno 8a6. Sabin ense in , sive Foron ovanam Cathedram iam occupabat Sumuel, ut ex Concilio Romano sub Eugenio IL

non Gregorius, ut male apud Ughellium) , nemo

i consile eartam Topographieam a Gallet to Iaudato libro praemissam a

36쪽

non videt , nulla nos urgeri neeessitate, ut duos sub eodem nomine Theodori spatio non admodum multo, & quod magis est, sine ullo monumento admittere debeamus . Ex quodam Innocentii Tertii iudicio Lucentius colligit, hoc circiter tempore vixisse Theodosum quemdam, sive Triodorum Sabinensem Episcopum , qui Templum Sancti viii in Taneia cum Farsensibus Monachis commutavit ι . Theodum eum Innocentius appellat: possetque pro Theodoro facile intelligi; sed Gongalesius in eo nomine mendum subesse docet ex ipso Ughellior dictumque Theo um, qui diei debuerat Domnlao , seu potius Regizo a . Eum scilicet ipsum , cui locum in hae serie dedit Ughel Ilus num. 22. Is enim ille fuit Episcopus , a quo, Ughellio teste , in Farsensi Chronico legimus, factam

anno Io73. eam ipsam cum iis Monachis commuta

XIX. Theodorum sequitur Sergius ad annum 87 I. quo Romanae Synodo intersuit sub Adriano II. Eique a Lucentio lassicitur Lio ad annum 8 9. Sed F piscin

I re ann. 1 ρ. pum hunc non Sabinensem suisse, sed Gabinensem te-Gσλης ΝΠ u statur ejusdem nomen , quod cum in Pontigonen litiis . yy' Concilio anni 876. tum in Romano anni 8 9. de restituendo Photio se scriptum legitur a Baluato Α). Fuit hie Ioannis VIII. Nepos , a quo ad Carolum

Imperatorem legatus est cum Petro Episcopo Foro-semproniensi. Qua de re agunt eiusdem Pontificis litterae anno 87 . ad eum da ae n. XX. Ad annum 9oo. Ioannem quemdam statuit in hac serie Dominicus Macrius et cumque esse con

ci' In solis ad Theodorum nota I. 1 3 In cap. 6. de Exempl. Hie in Domni . n. 2 co Lab. Conei l. tom. X . pag. 2cio. edit. Ven.

Q Ι. V l. VII. IX., de XIII.

37쪽

fendit, euius hiemoria diuersit ex demolitione vetustissimi altaris ruralis in Templo prope oppidum

Montishoni, quod erat in Foronovana Dioecesi , cum sit. gillo , & erigie in cera rubra figurae oblongae imaginem Episcopi induti ornamentis Pontificalibus exprimente , & inscriptione gothicis caraeteribus exarata ' Ero Ioannes Episcopus Sedis Sapinensis eondidi, ct confestavi. Quos dicimus gOthicos caracteres s luna post decimum saeculum ex communiori opinione invaluerunt. Hinc cum nullum in ea inseriptione de Ioannis aetate sit argumentum , Ioannem hunc cum aliquo ex iis arbitror confundendum , qui non pauci ejus inominis ondecimo saeculo, vel sequentibus Foro, novanae Ecclesiae praefuerunt. XXI. Post Sergium , de quo supra , tertia se se offert impIenda lacuna ab anno circiter 879. ad annum usque 928. , quo ex Regesto Farsens Sedem hane Gregorius implebat. Sed cum Sabinensem Provinciam per id temporis misserrime ita devastatam a Saracenis legam, ut nobilissimum Farsense eoenobium in summam redaistum fuerit solitudinem profugis Monachis cum Petro Abbate, inque dum finita persecutione barbarorum , quae per Gnuos sera , inquaginta Gesiisse dieitur , instauratum est i): vereor , ne dispersis ovibus nullus durante ea temporum iniquitate fuerit Pastor. XXII. Gregorio Ioannem huius nominis secundum supponit Ughellius in sua serie num. Iq.: ejusque Eeiscopatus initium ad annum statuit 96l. Ex Farsensibus monumentis huic iam Ecclesiae praesectum anno 948. Mense Septembris eum Galletius docet: vivente inque adhuc osl ndit ex iistem monumentis

te ineerta s hin. Episeo ispua probabilites post saeviculum deeiis

s decim ad plures annos nullus pro habiliter Episcopus in sa-hinis . seeula deci mo inclinante qui Epist pi Sahinenses.sue Foronos.

Quot sub I

annis . A Benedicti nomi- .ne : Qiande , ct qua ndiis sederint.

38쪽

26 ex Regesto Farsensi sedisse eum doeet in Cathedra Sabinensi anno 997. Gillet tus vero majori adhibita diligentia in eadem iam Sede taeatum invenit anno 989. I . Quin etiam monumentum producit, ex quo eumdem Benedictum Episcopum jam suisse colligit anno 969. sa). Datum enim est temporibas DomnIO OMIS a Deo eoronaii magni Imperatoris Augusuo viri Hen. BENEDICTI EPISCOPI GIRAR-DI Comitis de Territorio Sabinens Mense Februario per Indictu: XII. Hujusmodi monumentum diu me

multumque contorsit. Si enim Foronovanam Cathedram Beneiactus implebat anno 969. Nomentanae im per ea tempora videtur praesutile Joannes )r igiatur Ioam es ille, qui hanc regebat Eccbsiam anno 96I., idem ille non fuit, qui anno 983. e.imdem ad ininiis strabat . Si Psones anno 9II. erat Ecclesiae hujus Episcopus: igitur Beneiactus ille , qui anno 969. huic Ecclesiae jam prete erat, alius fuit ab eo, qui erat huie eidem Eeclesiae praesectus annis 979., & 997. Dum igitur haberemus in hac serie superaddendos Epist

pos ejusdem nominis Ioaisnem , de Beneiactum . Quod cum mihi non admodum probabile videretur, in eam demum cognitionem veni , monumentum illud , neque ad annum 969. , neque ad Othonis Primi tempora reserendum, sed ad annum 999. Othone tertio Imperatore . Galletius scilicet , qui alia spectabat, quam seriem Episcoporum, de qua nulla tune illi eu-Ta , occasionem sumere debuit, monumentum illud ad annum statuendi 969. ex Indictione XII , quae eo anno sub Othone primo Imperatore currebat. Attamen praeter quam quo i eadem fuit Indictio anno et iam 999. imperante Othone tertio, tum me in mea opinione quam maxime confirmavit, quod observaverim in eo

γDiuitigod by Cooste

39쪽

monumenta , GLAnem Lisse Notarisin. Visum enim

mihi est probabilitatis fines excedere Gaidonem anno 969: imo a tempore Superiori in eo munere suisse. Nam in aliis monumentis ab ipso mei Galletis prodactis animadverti Guidonem Notarium frequenter in eo ipso munere commemoratum annis Io II: IOIaz1oi 3: IOI7: IOIS. i . Si igitur anno 969. ea suis set lata , Guidone Notario scribente, sententia, consequens eget, ut ab eo anno et imo a tempore superiori ad annum roys. , & alios fortasse sequentes suisset idem Guido Notarius. Quod, cum septuaginta ci citer annorum spatium includat, aegerrime fidem inveniet . Ex eo igitur monumento adhuc viventem cognoscimus Benedictum anno 999. Mense Februario, uod ex aliis Farsensibus monumentis Galletius ipsieuetur : non anno 969. XXIII. Benedictum ex Ughellio sanctus Laurentius excepit num. in suaserie i6. Sed hunc diversia saltem aetate statuendum supra probavimus: confirmatque Galletius, qui eo ipso anno 999. suffectum probat ex iisdem monumentis Benedicto Runerum 3 . Addit productam ab hoe Raynerio vitam in Sabinensi Sede ad annum usque Io II. mense Novembris: illique suffectum suilla eodem anno Ioannem hujus nominis tertium. Et vero monumentum ab eo produci tur , in quo Raynerius Octobri mense ejus anni adhue suisse dicitur inter vivos. Datum enim es temporibus

D. SERGII SANCTI . IIII. PAPAE, oe virit m RATNERII EPISCOPI ct CRESCENTII di

o OMIS insimul Comittim Rectorumque Territo rii Sabinensis mense Octobris per Indict. VIIII. M. D 1 Sed

ne clieto quana

go suffectus , & quando obisierit . Dasaea III. quando pay

perit.

o Consule lib. 'aud. pag. 4G. II 4. III. I 26. III. I 8. 16 αὶ Lib. laud. pag. 'ibidem a

40쪽

23 Sed hie etiam oecurrit , ex quo contorquear. Et nim in alio si initi monumento per eumdem Galletiatu in producto Ioannem animadverto mense Iulio ejuς dem anni io I i. in hac Cathedra jam sedentem. Et enim datum es temporibus Domni SERGII Summi Pom

Pum sirorum di inclitorum Comitum communiter territorii Sabinensis mense Iulii Indi I. VIIII. i . Si mense Oetobris anni Iora. adhuc erat in Sabinensi Sede Ronerius et quomodo in eadem Sede eodem anno mense Iulio Ioannes ρ Suspicatus fueram, alterum suisse Episcopum Nomentanum , Foron vanum alterum. Sed cum eae publicae litterae fuerint in Monasterio Farsensi conseime : Episcopi vero illi in iis fuerint nominati , non quod eae ad ipsos ullo modo spectarent, sed unice ad distinguendam, confirmandamque temporis epocam , ejus Dioecesis ambo illi Episcopi esse debuerunt, in qua suerat Monasterium Farsense fundatum: proindeque ForonOVanae. Fateor igitur nodum hunc me aliter nec solvere posse , nec scire , quam si dicam, in Indictione alterutrius monumenti scribenda erratum fuisse a Guidove Notario, positamque vel Indictionem nonam pro octava in primo , vel nonam pro decima in seeundo , ita ut vel annus Io Io. signetur in primo , vel in secundo Io Ia. , quod frequens suisse Muratorius non uno in loco confirmat . Arbitror tamen mendum in primo potius esse, quam in secundo. Etenim, praeterquam. quod facilius potuit errare Notarius ponendo Indietionem VIIII. pro VIII., quam VIIII. pro X., illud praeterea certum est , anno loro. Sergium Summum Pontificem in iis litteris memoratum adhue suisse vi

SEARCH

MENU NAVIGATION