Michaelis Nauei...Chronicon apparitionum et gestorum S. Michaelis Archangeli, a mundo condito ac deinceps per varias orbis partes in sex libros distinctum, cum summarijs ad finem operis librorum, & capitum, & tabula rerum memorabilium

발행: 1632년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

426 LIBER V. sponsi, colligitur ex Cantic. 3. in descriptione ferculi Salomonis: A scensum eius fecit purpureum ; quod Rabbi in nominatus apud Genebrardum vertit currum purpu reum, & eadem ratione vertere posset quadrigam: est enim idem originale nomen quadrigae & currus, sicut& Pal. Io3. Ponis nubem ascensum tuum, vel ut plerique legunt, currum tuum. Frgo currus pro qua

drigis: Currus autem vel quadrigae purpureae sunt Angeli isti igniti, & scintillantes. Et hinc iam illa traditio nomen originale Purpurae, quod bis tantum inscriptura legitur, A rganam constare quatuor literis, quae sunt initiales quatuor Angelorum Velientium currum gloriae Dei: videlicet R. Raphael. G. Gabriel. M. Michael. N.

Nuriel, qui idem est Uriel. Et opportundsand hi ministri prae caeteris sponsi, id est.

Dei hominis currunt vehunt, & mysterium Incarnationis celebrant: Nam primum quidem Gabrielis ipsa nomenclatura, Vt Proculus exponit, Dei fortitudinem cum nostra infirmitate coniunctam repraesentat. Gabriel enim est idem, quod forti- , ludo Dei, siue, ut idem Proculus ait, & re fertur in Conta Ephesino tom. o. c. P. Gam

462쪽

C A P. xxx II. aTbriel idem est, quod vir, seu homo Deus. Michael vero quin peculiari quodam officio Deo incarnato seruiat, cum incarnatio propter Ecclesiam, cuius ipse custos est,&Princeps, facta sit, dubitari non potet imolioc ipsum peculiaribus s1gnis& miraculis Deum ostendere volui fle, merit3 credendum est; quando nimirum cruci Argenteae miraculosae tres imagines insculptae nulla humana arte apparuerunt, Media Emmanuelis, duae laterales aliae, Michaelis& Gabrielis, de quibus supra, lib. ex gestis S. Procopii. & refertur in Synodo Ephes Act. . Item quando ipse D. Michael inter sex alas, quas sibi formauerat, D. Fran cisto in monte Alverni crucifixi essgiem exhibuit, & Christi sacra stygmata corpori eius impressit, in signum, & argumentum quod in crucis myst erio mortalium cordibus imprimendo singulariter Christo seruiat & cooperetur. Vnde & a SS. Apostolis. alijsque huius mysterij per orbem prςcOnibus eius opem peculiariter inuocatam semper fulsae, ante varijs in locis ostendimus: Addique etiam potest, quod nonnulli dixerunt Luciferum superbam inuidiam

suam ex pretuisa sit j Dei incarnatione com

463쪽

28 LIBER V. .

cepisse, indeq; se illi aequiparasse, vel etiam praetulisse .ac homini inuidisse: Cum e contra S. Michael ad honoris diuini, & sanctissimi huius myster ij propugnationem ei sese opposuerit, ac fortiter restiterit, Vt proinde non tantum mysterio incarnationis

iam facto, sed etiam non facto ab initio,& deinceps ad uigilasse, ad illudque pro viribus adlaborasse. Tertius Angelus est Raphael, quod sonat medici na, aut venia ignoscentis Dei. Quartas Nuriel, siue Uriel, quod sonat lumen siue ignis Dei. Hae profecto quadrigae videntur respondere quatuor virtUtibus, seu attributis regis sponsi Dei hominis vehentibus currum gloriae eius. Michael iustitiae, siue sanctitatis Gabriel virtuti terriscae dextrae; Raphael rnansuetudini& clementiae: Uriel veritati & doctrinae: de qui- . bus dictum est sponso: Regna ascende, inem quita super veritatem. & mansuetUdinem, N iustitiam; & cum his tribus deducet tectiam quarta quadriga propriae virtutis, Mdexteritatis; sicut scriptum est, Saluauit sibi dextera eius, di Machium Sanctum eius.

464쪽

C A P. XXXIV.

'Tene morum, ac liciorum, qua S. Michaei. in Angeli eius nobis, re circa nos ex hibent, breuis collectio.

Shnctus Michael. N.Angeli eius pro

pter septem generales ac prςcipuas rationes nobis colendi, ac honorandi sunt. Primo, quia sunt custodes nostri. EDfectus autem custodiae angelicae triplex in homine consideratur. Primus est, ut pro ciat in anima in bonum gratiae. & hoc facit Angelus tripliciter. Primo omne impedi- . Mentum ad bonum remouendo. Figura Exod. II. ubi A ngelus occidit primogenita AEgypti, Secundo pigritiam excitando. Figura Zach. q. Angelus Domini excitauit me quasi virum, qui suscitatur 1 somno suo. Tertio in viam paenitentiae ducendo.& reducendo. Figura Tobiae F. in Angelo, qui eum duxit, & reduxit. Secundus effectus est. vi anima non cadat in malum culpae. Et hoc facit Angelustribus modis. Primo impediendo peccatum

465쪽

3o LIBERAE U. .

tum futurum ne fat. Figura Num. a. in Balaam, qui ad maledicendum Israel perges, ab A ngelo impeditus est. Secundo, increpando praueritum, ut ab eo quis recedat. Figura Gen. a. cum A ngelus filios Israel de

praeuaricatione increpasset; ipsi elevarunt vocem &c. Tertio, quas violentiam inferendo, ut a praesenti eripiat. Figura invioletia eductionis Moth ex Sodomis Gen. I9. Tertius effectus est. quod si anima cadat, postmodum resurgat. Et hoc facit etiam tribus modis. Primo mouendo cor ad contritionem. Figura Tob. II. ubi Tobias

iunior ad documentum Angeli de felle. per quod intelligitur contritionis amaritudo , liniuit patris oculos; mystice cordis. Secundo, purgando labia ad confessionem. Figura I s. 6. ubi per Angelum labia Isaiae purgantur. Tertio, congaudendo ad satisfactionem Luc. I 1. Gaudium est Angelis super uno peccatore poenitentiam a

Secundo debemus eos honorare, quia sunt ministratores nostrae salutis . ad Heb. I. Hoc enim competit, & bonitari diuinae. &charitati angelicae & indigetiae nostrae.Mittuntur autem Angeli ad inflammandum

466쪽

C A P. XXXIV. Iaffectum ad dilectionem. Vnde in huius fgura leguntur missi in curru igneo .Reg. 6. &Isaiae 6. Seraph mittitur cum calculo ignito. a. ad illuminandum intellectum ad cognitionem. Figura Apoc. io. in Angelo, qui habebat librum apertum in manu sua. Tertio ad corroborandum nos v sque inperfectionem. Figura 3. Reg. II. Helia Pro-pbeta qui in fortitudine cibi, & potus angelici ambulauir usq; ad montem Dei Horeb. Tertio, hoporandi sunt, quia sunt se

tres, & conciues nostri: omnes enim electi assiimuntur ad ordines Angelorum, Ut apud SS. Patres & in scholis receptum est. Quarto, quia sunt animarUm nostrarum in caelum portitores. Et hoc faciunt triplici modo. P rimo viam praepara n do. Malachiara. Ecce ego mitto Angelum meum praeparabit viam&c. Secundo per viam praeparatam in caelum baiulando. Exo. a . Ecce ego mitto Angelum meum. qui custodiet te in via, & inducet in terram, quam prommisi patribus tuis. Tertio in caelo collocando: exemplum I Uc. II. in f .a Zaro. Quint5 quia sunt orationum nostrarumanre Deum praesentatores. Tob. Ia. AELIO.

& ibidem pro nobis allegant, & Orant.

467쪽

,α LIBER v. lach. I. Et Dei sententiam S gratiam nobis renunciant. Dan. 9. ,

' Sexto sunt honorandi, quia sunt regis taeterni nobilissimi milites. & hoc ad laudem Dei & praesidium nostrum. Iob a1. Gen. 32. Apoc. 8. I a. & alibi saepe . Septimo denique sunt honorandi, quia

sunt tribullitorum consolatores. Zach. I;& hoc faciunt 3. modis. P rimo confortan do, & roborando. Dan. I I . Cum Daniel corruisset tetigit eum Angelus dicens, Noli ii mere, pax tibi, Confortare & esto robustus.& Gen. 3a. Angelus confortauit lacob, &Gedeone . Iudic. 6 Secundo ab impatientia praeseruando. Ρs9O.In manibus portabunt te,&c.Tertio ipsa tribulatione refrigerando& minuendo. Figura Dan. 3. ubi Angelus Domini cum 3. pueris descedit in fornace,&fecit medium fornacis quasi ventum roris .flante. Atque haec sunt in genere praecipua beneficioruerga nos Angelorum capita,&gratitudinis nostrae erga illos tituli: ex quoru tame decursu satis intelligi potest quam praeemineter ea Omnia in D. Archangelum comperant, qui figuras plerasq; omnes nuc citatas & in persona sua olim exhibuit & res significatas singularius nunc exhibet.

468쪽

CAP. XXX v.

De cultu eius in monte Maleae:

Concludere hunc librum poterit,

quod post caetera occurrit de nomine & cultu eius in monte Malea in historia, cuius gallic/ titulus: Les passages doultremet falcts par les Frangois, impressa Parisijs anno millessimo quingentesimo decimo septimo, authore Sebastiano Mamerot Cantore & Canonico Ecclesiae Sancti Stephani Trecensis in Gallia. ubi Historicus : Malea , inquit, mons est an perrimus quinquaginta millibus passuum.

tali rigore in mare se extendens, ut contra naues istorsum aduentantes armarum mare videatur, ea 'Ue reijciat. Ne cesse est autem ut nauigantes per Macedoniam in Graeciam, Achaiam & Moream nauigare volentes, per cornu unum tran eant huius montis Malea, qui ex mari excrescit, ad littusque usque ascendit, in cuius summitate tam ςstate quam hyeme nix iacet, tantique venti in illo conspirant, ut E e mare

469쪽

H LIBO VI. mare valde confundant,& nauigationem omnem admodum periculosam ac dissicilem reddant: ac inde est, quod naues interdum circa loca illa ad tres quatuorve menses a transmeatu retardentur . Est autem mons ille Malea nominatus ex nomine regis cuiusdam Maleo regis Tiren eorum, qui tubas aereas primus inuenit, & in montibus & in hoc inter caeteros habitauit , crudelisque pirata in mari fuit, valdeque illud infestabat . In hoc monte templum aedificauit Apollini, suoque ex nomine illum appellauit. De quo & Calepinus ex diuersis authoribus:

Malea, inquit, Promontorium Laconiae,

quod per quinquaginta millia passuum in

mare protenditur, ubi periculosa est nauigatio propter aduersos ventorum flatus: unde prouerbium: Cum ad Maleam deflexeris, domesticos obliuiscere.& Srat. lib. I. Theb. Raucae circusonat ira Maleae, Dicta Malea a Maleo A rgivorum rege, qui in ea templum pulchrum extruxit&c. A longo a Utem tempore, pergit haec historia des ructum fuit templum se pollinis, & aedis, cata fuit Ecclesia S. M ichaelis,& vulgus popularis vocat cornu illud, gallicὰ, Belle S. Michel.

470쪽

C A R xxxv. η3FMichel. Falso autem opinantur sanctum Michaelem ventos excitare dc naues repellere quando vult, ideoque nauigantes in Malea vota ac promissa illi osse. runt, ut illi alam suam retrahere & ven tos sedare placeat usque dum transierinta Haec ibi, ex quibus etiam & alijs multis notare est , quam antiquus oc generalis sit per terras & maria sancti Archangeli cultus, quodque paulatim falsorum deorum templa de promontoria nominum eorum ac imaginum in nomina ac imagines Sanctorum veri Dei, ac praesertim S. Michaelis transmutatione reformata ac Christianigata fuerint. Vnde etiam tam frequenter, & ab antiquo ad templa, promontoria, ad frontispicia templorum Meiusmodi stet dijs olim, vel Christo Domino postmodum dicatorum sacrorum locorum nomen & imago S. Archangeli Michaelis.

SEARCH

MENU NAVIGATION