Michaelis Nauei...Chronicon apparitionum et gestorum S. Michaelis Archangeli, a mundo condito ac deinceps per varias orbis partes in sex libros distinctum, cum summarijs ad finem operis librorum, & capitum, & tabula rerum memorabilium

발행: 1632년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

caelo, id est, Ecclesia militante perpetua litim, indeficiensque praelium inter pios, ct impios, electos, & reprobos. Diuersi autenti illis sunt adiutores Michael, & draco Angeli autem Michaelis non modo coele stes sunt, sed etiam omnes homines θncere verbum Dei prςdicantes. Et e regionamendaces prophetae, mundi principes, "quot sunt, impostores, Angeli sunt draconis. Nostrum igitur certamen Δ pr*lium contradictio est, diuersa studia, voluntates, & opera &c. Haec ille. Sed etiam ipse S.Ioannes cap. isto Ia. Apoc. satis indicat se de praelio loqui quod in Ecclesia militante continuo usque dum in sine con summetur, peragitur; per ea nimirum,quae de muliere amicta sole, quae clamabat par turiens; id est , de Ecclesia) x de dracone partui eius ad eum deuoranduin insdian te; ibidem praemittit. Vnde & Petrus de

Natalibus lib. . c. o. inter alias eius celebriores ac notiores contra draconem, &Antichristum victorias, quartam, eamque velut perpetuam recenset, quam ipse S. Mi chael,& Angeli eius quotidie de daemonibus obtinent: dum pro nobis pugnantes, ab eorum tentatione nos liberant. Hoc/ aurem,

452쪽

C A P. XXX. IT autem inquit, tripliciter faciunt: primo potestatem daemonum refraenando. Figura Apoc. ao. de Angelo, qui daemonem liga- uir, & in abyssum missit. Secundo concupiscentiam refrigerando. Figura Gen. 32. Vbi Angelus tetigit ne tuum femoris Iacob.& statim emarcuit. 3. memoriam passionis mentibus imprimendo. Figura Apoc. . de Angelo ascendente ab ortu solis habente signum Dei vivi, id est, memoriam crucis:& infra: Nolite nocere terrae, &mari&c quoadusque si1gnemus seruos Dei nostri in frontibus. id est, in mentibus eorUm. QUO- modo autem contra perpetuum hoc praelium non sit quod Apoc. c. io. dicitur. Sathanam ligatum. & missum in abyssum,& claulum, ut non seducat amplius gentesidonec consummentur mille anni: ratio

est, quam & alibi insinuauimtis. quia illigverbis id solum figurath significatur, quod diaboli potestas per aduentum Christi cohibenda fuerit, ac restringenda usque ad

finem saeculi, quo appropinquante rursus soluendus sit relaxatione potestatiS, quando per Antichristumsiusque ministros de integro tanquam instauratis viribus oppugnabit: Non tamen interea temporis cessat

453쪽

i8 LIBER V. ab hominibus tentandissed tantum tentat, quantum permittitur.

C A P. XXXI.

De ossicio sessi eius, colore paramen is

torum. i

ECclesia Angelis congaudendo sta

tim in ipso introitu exultabunda di- cit: Benedicite Dominum omnes Angeli eius, potenres virtute, qui facitis verbum eius ad audiendam vocem sermonum eius. fit quia Angeli laudant; idcirco& hos eorum exemplo. & in ijs Deum lat dare debemus. Vnde sequitur versus: BGnedic anima mea Dominum, & omnia, quae intra me sunt nomini sancto eius. Epi- stola vero ex A poc. c. I. sumitur: Signisca- Uit Dominus quae oportet seri cito&c. sequitur ibi: Ioannes septem Ecclesijs quae sunt in A sia, gratia vobis. & pax ab eo, qui qui erat, &. qui venturus est: & a 1eptem spiritibus. qui in conspectu throni eius sunt&c. Per septem Fcclesias, vel per septem spiritus, quantum ad intelligetiam, quae

454쪽

C A p. xxxi. ψ19 quae ad diem hanc pertinet, uniuersitas Angelorum intelligitur, inquit Durandus in rationali diuinorum lib. I. c. I a. per septem enim dies currit vita praesens. Sed atque fort/, vel magis probabiliter quoad sen- m huic festo accommodatum dictum fuerit, per septem Ecclesias designari uniuersitatem fdelium Fcclesiae Christi, quibus S. Ioannes gratiam. & pacem impertiatur a Deo. & a septem Spiritibus, id est, quoad intelligentiam huius diei. ab Ange

lis omnibus beatis tanquam a diuinae male statis assessoribus. & amicis, per quos ni mirum & haec inferiora , iuxta sacram theologiam, reguntur & gratiarum. diuina charismata desursum a patre luminum

in Ecclesiam Christi descendui . Sed de his plura superius c. aa. Sequitur deinde in ossicio Responsorium: Benedicite, dc Versus: Benedic, eadem ratione qua su pra. Alleluya est: In conspectu Angelo rum psallam tibi: hoc autem ideo dicit Ecclesia, quia parati sunt Angeli deferre

Deo orationes nostras: Semper enim nobis adsunt. &aspiciunt nos & ausculta

Vnde in canticis: Quae habitas in hortis, amici, id est, Angeli, auscultant te: Fac

Dd a me

455쪽

4ao LIBER V. me audire vocem tuam. Et istos, scilicet honos Angelos, compassio; malos vero, ut nos respiciant,& auscultent passio cogit inuidiae. Sequitur Euangelium di Accessierunt discipuli ad Iesum &c. Matthaei 18. in quo pracipitur vitari scandalum paruulorum, quia ibi si mentio de Ange-/lis: Amen dico vobis, quia Angeli eorum in caesis semper vident faciem patris mei, qui in caelis est. Quia vero parati sunt deferre orationes nostras; in offertorio ostenditur: Stetit Angelus iuxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua;& data sunt ei incensa multa, id est, orationes accenta igne charitatis: & ascendit fumus aromatum, id est, oratio, in co9spectu Desi de manu Angeli. In postcommunione vero placuit Ecclesiae , sicut prius, benedicite. Vnde dicitur in quibusdam Fcclesiijs: Benedicite omnes Angeli Dominum Sc. Capitulum ad Laudes, dc 'utrasque Vesperas lumit Urex Apoc. cap. I. Significauit. & illud: Beatus qui legit& Haec Durandus, qui etiam per pugnam S. Michaelis cum dracone allegoricὰ intelli

gi dicit pugnam Michaelis. id est, Christi

, )omini cum eodem dracone mundi prin

cipes

456쪽

C A P XXx I. a ICIpe. Prima ante epistolam collecta est ad Deum de omnibus generaliter Angelis, ocsumpta est, ut supra ex Eslio indicauimus, ex Euangelio diei . Postco unio vero specialiter est de S. Michaele, ut eius intercessione suffulti quod ore prosequimur, contingamus & mente. Alleluya quoque post graduale invi Romano, specialiter ad ipsum tale est: Sancte Michael Archan- gele defende nos in praelio, ut non peream mus in tremendo iudicio &c. Ad colorem paramentorum qUod attinet, conuenienter Ecclesia in Festiuitatibus Angelorum, album assumit. Cum enim sint quatuor principales coloreS, quorum pro varietate dierum in Ecclesia Vsus est, albus, rubeus, niger, & viridis, ad quos alij quidem minus principales reducuntur : Rubeus tanquam color Sangui- ineus. Martyrum festis celebrandis conue- nit: Niger, ut signum tribulationis & maestitiae, iuxta illud Cantic. Nigra sum sed formosa: diebus afflictionis, & poenitentiae. Viridis ut medius iriter albedinem, nigre , dinem. & rubedinem. regulariter diebus ferialibus, in quibus specialis ratio temporis, aut Ossicij non occurrit. Albus vero, Ut Dd 3 can-

457쪽

aa L I B T h v. candoris, ac innocentiae index, merito sicut Confessorum & Virginum non Martyrum, ita & Angelorum deputatur ossicijs, de quorum cando dicebat Dominus Lucifero: bi eras cum me laudarent astra matutina

Matthaeus c. 28. de Angelo dicit: Erat autem aspectus eius sicut fulgur,& vestimen-rum eius sicut nix.&S. Marcus c. 16. quod coopertus esset stola candida. & S. Lucas

Het. c. I. Ecce, inquit, duo viri, id est, Angelis, astiterunt, iuxta illos in vestibus albis. qui & dixerunt. Viri Galilaei qui statis&c. Sed & Danieli apparuit Angelus in forma viri vestiti lineis libri eius c. Io. & huc quO-que faciunr, quae de S. Michaelis pictura diximuε cap. IL

458쪽

C A P. XXXII.

C A P. XXXII.

v. Michaelem esse unam ex quadrigis: incarnati.

IN sacro Salomonis regis Fpithalamio

P 'im. ψ . v. ην. regius eius contra hostes apparatus, & ascensus ita describitur: Accingere gladio tuo super&c. Specie tua, & pulchritudine tua intende: prO- sperὸ procede & regna: Propter veriratem,& mansuetudinem. & iustitiam, & deducet te mirabiliter dextera tua ' Et regna. Verbum originale proprie significat ascendere, cum quo prosperitatem vocis praece dentis adverbialiter iunxit Hieronymus, prospere ascende. Est vero is ascensus more inequitantis super iumentum, aut supercurrum; quae est frequentissima verbi ancendendi in sacro sermone usurpatio: sicut scriptum est, Fquum &ascensorem deiecit in mare: Ascensor caeli auxiliator tuus, Exod. I s. Deur. 33. & cum Dominus populo suo terrae imperium pollicetur; sustollam te, inquit, super altitudinem terrae. I s

459쪽

38. proprie, ascendere te faciam more in quitantis super rerram, Vt fraeno circUndu'cas regiones, ut ad nutum ad instar equi do-ςilis tibi pareant. Quare eleganter pro Verbo ascendendi Io. dixerunt; Regna, id est superior esto, fraenum, & clauum habeas Populorum. vel si cum te bellica,& trium- Phaloria, quam semel coepit, coniuygere velis, recte etiam cohaer8t; Age, regalem equum, vel spro more illius regionis) currum regium conscende,& hostibus tuis obuiam pergens in eos irrumpe, & conferta agmina pervade. Nam morem fuisse,ut re ges curribuε vecti prςlia inirent, liquet ex 3.

Reg. c. 22. Qius autem sit regius ille currus,

aut quae quadriga, statim subiungitur. Propter veritatem, &.mansuetudinem & iustitiam, & deducet te mirabiliter dextera tUa.

Vbi pro particula, propter, in originali clChal. super. & ita etiam legit Chaldams:.

nam cum ante regem propheta inuitasset. Vt regiam, ac bellicam quadrigam ascenderet, mox quae sit illa quadriga. ex quatuor

Primarijs virtutibus describit, scilicet veritate. mansuetudine, iustitia. & quae deinceps sequitur, dexteritare, seu robore, &fortitudine dextrae. Quae Omnia, Vt regni

460쪽

C A P. XXx II. qai Salomonis in iiijs conuenire potuerunta melius tamen, ac multo perfectius in illum conueniunt, qui ipsa veri ras, & iustitia est.& de cuius triumphali illa quadriga Psa. 8 . dicitur: Misericordia, & veritas obuiauenrunt sibi id est concurrerunt simul eodem itinere. & eadem diuini currus vectatione iustitia. & pax osculatae sunt, Chaldaeus,

coni Unctae 1 unt, coniugatae, sub unum iugum vinctae: id enim propriὰ significat verbum originale osculandi, & de eadem. quoque istarum virtutum coniugatione. habetur ps 88. v. q. & DSed & cum his virtutu diuinarum qu drigis, quibus rex sponsus Ecclesiae vehitur, illud facit, quod ex vererUm arcana Mantiqua traditione refert vir non vulgaris doctrinae Bartholomaeus Valuerdius comment. I. in Salomonis Alphabetum, super id, Byssus & purpura indumentum eius Nomen purpurae, flammantis nimirum a que igniscentis , recte posse in Angelos conuenire, qui cum sint ministri Dei, facit illos flammam ignis. Rursus ignitos hos ministros esse quadrigas Currus gloriae Dei; qui ipsi sunt equi ignei. q. Reg. a. II.& 6. II.

Purpuram vero dici ipsam quadrigam sponsi,

SEARCH

MENU NAVIGATION