Apuleii Metamorphoseon libri undecim ex optimis exemplaribus emendati. Tomus primus tertius Tomus 2

발행: 1796년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

131쪽

128 APULEI I ne Conclusum et otiosum , hordeo lecto fabaque et vicia saginari. Sed obtinuit alius, qui meae libertati pro-SpeXerat : suadens ut rurestribus potius campis in greges equinos la civiens discurrerem , daturus dominis equarum inscensu genero SO murutas mulas alumnas. Ergo igitur evocato glatim armentario equisone , magna cum praefatione deducendus assignor. Et sane gaudens laetusque Praecurrebam, sarcinis et Ceteris oneribus jam nunc renunciaturUS: nRC-taque libertate, veris initio pratis herbantibus, rosas utique repertu rus aliquas. Subibat me lamen cum illa eliam frequens cogitatio ; quod antis actis gratiis , honoribusque plurimis asino meo tribulis , humana facie recepta , multo tanto

132쪽

L I B E R VII. 129 pluribus beneficiis honestarer. Sed ubi me procul a civitate gregarius ille perduxerat, nullae deliciae, ac ne ulla quidem libertas excipit. Nam

Protinus uxor ejus, avara quidem nequissimaque illa mulier , molae machinariae subjugum me dedit; frondosoque baculo subinde castigans , panem sibi suisque de meo Pa- Tabat corio. Nec tantum sui cibi grz-tia me faligare contenta, Vicinorum etiam frumenta mercenariis discu Sibus meis conterebat. Nec mihi mi- Sero Statuta saltem cibaria pro tantis praestabanturiaboribus. Namque ho deum meum, frictum , et sub eadem mola meis quassatum ambagibus, Colonis proximis venditabat: mihi vero per diem laboriosae machinae attento, sub ipsa vespera sursu res apponebat

133쪽

IZo A P U L E I Iincretos ac sordidos, inultoque lapide

εalebrosos. Talibus aerumnis edomitum , noVi3 fortuna saeva cruciatibus

tradidit ; scilicet , ut, quod aiunt, domi forisque fortibus iactis adoreae Plenae gloriarer. Equinis armentis

namque me Congregem PAStor egre'gius, mandati dominici serus auscultator , aliquando permisit. At ego tandem liber asinus, laetus et tripudians , gradu que molli gestiens, equas opportunissimas jam mihi concub nas suturas deligebam. Sed hic etiam spes hilarior in capitale processit exbtium. Mares enitri ob admissuram Venerem pasti satianter ac diu sagi nati , terribiles alioquin et utiquoquovis asino sortiores , de me metuentes sibi , et adulterio degeneri PraecaventeS , nec Hospitalis Iovis

134쪽

LIBER VII. 13 Iservato scedere, rivalem summo se Tentes PerSequuntur odio. Hic elatis in altum vastis pectoribus, arduus capite, et sublimis Vertice, primoribus in me pugillatur ungulis : illo terga pulposis torulis obesa ConvertenS , Postremis Velitatur calcibus :alius hinnitu maligno comminatUS , romulsis auribus , dentiumque candentium renudatis hastis, totum me commorsicat. Sic apud historiam de Pege thracio legeram, qui miseros hospites ferinis equis suis lacerandos devorandosque porrigebat. Adeo praepotens illa tyrannus , sic Parcus hordei fuit, ut edacium jumentorum semen corporum humanorum largitione sedaret. Ad eumdem modum distractus et ipse variis equorum incursibus , Tursus molares illos cir-

135쪽

13I A Ρ U L E I ICuitus requirebam. Verum sortuna meis cruciatibus insatiabilis , aliam denuo mihi pestem instruxit. Delegor enim ligno monte devehundo , puerque mihi praesectus imponitur, omnibus modis ille quidem puer deterrimus. Nec me montis excelsi tantum arduum satigabat jugum , nec saxeas tantum sudes incursando comtribam ungulas; verum sustium quoque crebris ictibus proclive dedolabat ; ut usque plagarum milii medullaris insideret dolor , COXaeque dexterae semper ictus incutiens, et unum sexiendo locum , dissipato CO-rio , et vulneris latissimi facto foramine, immo fovea, Vel etiam fenestra , nullus tamen desinebat idemtidem Vulnus sanguine delibutum obtundere. Lignorum Vero tanto me

136쪽

LIBER VII. 133 premebat pondere, ut fascium molem elephanto , non asino Paratam PUtares. Ille vero, quoties in alterum latus praeponderans declinarat Sarcina ; cum deberet polius gravantis ruinae fustes demere, et levata Paulisper pressura sanare me , Vel certe in alterum latus translatis persequare: contra Iapidibus additis insuper sic iniquitatem ponderis medebatur. Nec tamen post tantas meas clades, immodico sarcinae pondere Contentus, cum fluvium transcenderemus, qui forte praeter viam defluebat, pero'nibus suis ab aquae madore Consulens, ipse quoque insuper lumbos meos insiliens residebat ; exiguum scilicet et ille tantae molis superpondium. At . Si quo casu, limo Coenocto ripae SV- percilio lubricante, oneris impatien-

137쪽

A P U L E I Ilia prolapsus deruissem ; Cum de

beret egregiuS agaso manUm Porri gere , capiStro os suspendere, Cauda me sublevare, certe tanti oneris pq tem , quoad resurgerem saltem, detrahere ; nullum quidem desesso mihi serebat auxilium: sed occipiens a ca pim , immo vero ab ipsis auribus, totum me compilabat, Caedens fuste grandissimo; donec somenti vice ipsaemri Plagae suscitarent. Idem mihi la-lam etiam excogitavit perniciem. Spbna S ACerrimas, et punctu Venenato

virosas, tortili nodo in fascem con- Strictas , caudae meae pensilem deligavit cruciatum ; ut in essu' meo commotae incitataeque, funestis aCU-leis infestae me convulnerarent. Ergo igitur ancipiti malo laborabam. Nam Cum me CurSu proripueram , fugiens

138쪽

LIBER VII. 135 acerbissimos incursus , vehementiore nisu spinarum seriebar : si dolori Parcens , paululum restitissem , Plagis compellebar ad cursum. Nec quidquam videbatur aliud excogitaro Puer ille nequissimus , quam ut me quoquo modo perditum iret. Idquo

nabatur. Et plane fuit, quod ejus detestabilem malitiam ad pejores Conatus stimularet. Nam quadam die , nimia ejus insolentia expugnata patientia mea, calces in eum validas extuleram. Denique tale facinus in me comminiscitur. Stuppae sarcina me SatiS onustum , probeque funiculis constrictum, producit in viam rdeque proxima Villula spirantem casebunculum furatus , oneris in ipso

meditullio reponit. Iamque lamenta

139쪽

tenui calescens et enutritus ignis, Sut gebat in flammas, et totum me funestus ardor invaserat; nec ullum Pestis extremae suffugium, nec salutis aliquod apparet solatium : et usirinatalis moras non sustinens , meliora consilia praevertitur. Sed in rebus saevis assulsit fortunae nutus hilarior, nescio an futuris periculis me reser-6ΠS,Certe Praesente statutaque morio liberans. Nam sorte pluviae pridianae Tecens ConCeptaculum aquae lutulentae proximum conspicatus; ibi memet improvido saltu totum abjicio; flammaque prorsus exstincta tandem, et pondere levatus, et exitio liberatus, evado. Sed ille deterrimus ac temorarius puer hic quoque Suum nequiS-simum factum in mo retorSIt; gregariisque omnibus assirmaxit , Nae

140쪽

LIBER VII. I 37 sponte vicinorum foculos transeuntem , titubante gradu Prolapsum , ignem ultroneum arcessisse. Mihi et arridens addidit , Quousque ergo frustra pascemus ignigenum istum

Nec multis interjectis diebus, longe pei oribus me dolis petivit. Ligno enim , quod gerebam , in proximam

casulam vendito, Vacuum me ducens, jam se nequitiae meae pro lamans imparem , miserrimuinque istud magisterium renuens, querelas hujuscemodi concinnat: Videtis istum pigrum tardissimumque et nimis asinum Τ me praeter cetera flagitia , nunc noVis periculis etiam angit. Ut quemque enim Viatorem Prospexerit, sive illa sit scitula mulier, sive virgo nubilis, seu tener puellus; sese, illico disturbato gestamine, nonnum-

SEARCH

MENU NAVIGATION