장음표시 사용
161쪽
aditus ; lacitaque Prius servata muS-sitatione , signo sibi repentino reddito , latratibus fervidis dissonisque miscent omnia. Nec ulla Caprea, nec Pavens damula, nec prae ceteris seris mitior cerva; sed aper immanis atque invisitatus exsurgit, toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio aqualidus, selis insurgentibus spinae hispidus, dentibus attritu sonaci Spu meus , Oculis aspectu minaci flammeus , impetu saevo frementis oris totus fulmineus. Et primum quidem
Canum Procaciores , quae Cominus
Contulerant vestigium, genis hac illac jactatis , consectas interficit ; deia Calcata retiola, qua primos impetus reduxerat, transabiit. Et nos quidem cuncti pavore deterriti , et alio quin
innoxiis venationibus consueti, tuno
162쪽
LIBER VIII. 159 etiam inermes atque immuniti, tegumentis frondis et arboribus latenter abscondimur. Thrasyllus vero na tus fraudium opportunum decipu- Ium , sic Tlepolemum captiose Com
pellat ; Quid stupore confusi , Vel
etiam cassa formidine similes humi- Iitati servorum istorum , Vel in modum pavoris seminei dejecti, tam opimam praedam mediis manibus amittimus Quin equos inscendimus ZQuin ocius indipiscimur 3 et cape Venabulum , et ego sumo lanceam. Ne tantillum morati , protinus insiliunt equos, ex Summo studio bestiam in-8equentes. Nec tamen illa genuini vigoris oblita, retorquet impetum: sed incendio ferocitatia ArdeSCen S, dente Compulsu , quem Primum insidiat, contabunda rimatur. Sed prior
163쪽
16o Α P U L E I ITlepolemiis iaculum, quod gerebat,
insuper dorsum bestiae contorsit. At
Thrasyllus serae quidem pepercit;
sed equi, quo vehebatur Tlepolemus, Postremos poplites, lancea feriens, amputat. Quadrupes recidens , qua sanguis em uxerat, toto tergo supinatus , invitus dominum suum devol- vit ad terram. Nec diu, et eum furens aper invadit jacentem; a C Primo lacinias ejus, mox ipsum TeSurgentem multo dente laniavit. Nec coepti nefarii bonum piguit amicum, volguse saevitiae litatum saltem tanto periculo cernens, potuit expleri; sed percito atque plagosa Vulnera Contegenti , Suumque auxilium miseriterroganti, Per semur dexterum lan-ccam immisit: tanto ille quidem fidentius , quanto crederet ferri vul-
164쪽
nera similia futura prosectu dentium. Necnon tamen ipsam quoque bestiam facili manu transadigit. Ad hunc modum defuncto juvene, exciti latibulo suo quisque familia maesta concurrimus. At ille quamquam perseCto VO-to, prostrato inimico, laetus ageret; vultu tamen gaudium tegit, et frontem aSSeverat, dolorem simulat: et Cadaver, quod ipse fecerat, avido Ciroumplexus, omnia quidem lugentium ossicia solerter assingit; sed solae lacrymae procedere noluerunt. Sio ad nostri similitudinem, qui vere t
mentabamur , Consormatus, manuS suae culpam mentiens bestiae dabat. Nec dum satis scelere transacto fama
dilabitur, et cursus primo S ad domum Tlepolemi detorquet, et aures infe linis nuptae percutit. Quae quidem si-
165쪽
162 A P U L E I Imul percepit talem nuntium, qualem non audiet alium ; amens, et vecordia Percita , cursuque bacchata furibundo , Per plateas populosas et arva
rurestria fertur, insana Voce Casum
mariti quiritans. Consuunt civium
maestae Catervae; Aequuntur obvii omnes dolore sociato : Civitas Cuncta vacuatur studio visionis. Et ecce mariti Cadaver accurrit, labantique spiritu totam Se Super corpus effudit et ac penissime ibidem , quam devoverat ei, reddidit animam : sed aegre manibus erecta suorum, invita remansit in vita. Funus vero , toto feralem Pompam Prosequente populo , de ducitur ad sepulturam. Sed Thrasyllus nimium clamare, Plangere: et quas in primo maerore lacrymas non habebat, jam scilicet crescente gRu-
166쪽
LIBER VIII. 165 dio reddere, et multis caritalis nominibus veritatem ipsam fallere. Illum amicum , Coaetaneum , Contubernalom , fratrem denique , addito nomine lugubri, ciero : nec non interdum manus Chariles a pulsandis uberibus amovere : luctum Sedare, eiulatum coercere : verbis palpant, bus stimulum doloris obtundere: Variis exemplis multivagi casus solatia nectere : Cunctis tamen mentitae pi latis ossiciis studium contrectandae mulieris adhibere, odiosumque morem suum Perperam delectando nutrire. Sed ossiciis inferialibus statim expletis, puella protinus festinat ad maritum suum demeare ; cunctaεque Prorsus pertentat vias; certe illam lenem otio8amque , nec telis ullis indigentem , sed placide quieti consi-
167쪽
milem: inedia denique misera et in curia squalida tenebris imis abs ondita jam cum Iuce transegerat. Sed Thrasyllus instantia pervicaci, Partim per semetipsum, Partim Per Ceteros familiares ac necessarios ipsos denique puellae parentes extorquet
tandem jam Iurore et illuvie pene
collapsa membra lavacro, cibo denisque confoveret. At illa parentum Suorum alioquin reverens, invita quidem, rerum religiosae necessitati BUCCumbens, Vultu non quidem hilaro , Verum Paulo sereniore obiens, v t j ubebatur, ViVenlium munia, Pro P sus in pectore, sed immo vero penilis in medullis, tu Clu aC maerore Carpebat animum: et dies totos tolasque noctes insumebat luctuoso desiderio: et imaginem defuncti, quam ad ha-
168쪽
LIBER V ΙΙΙ. 165 bitum dei Liberi sormarat, assixo servilio divinis percolens honoribus, ipso Sese solatio cruciabat. Thrasyllus Vero , Praeceps alioquin , et de ipso nomine temerarius, priuSquam do-1orcio lacrymae satiarent, et Percitaemeniis resideret furor, et in sese n mietatis senio iacesseret Iuctus; adhuc flentem maritum, adhuc VeSles lacerantem, adhuc capillos distrahe tem , non dubitavit de nuptiis convenire , et impudentiae labe tacita pectoris sui secreta, fraudesque inessa biles detegere. Sed Charite Vocem notandam et horruit, et detestata est: et velut gravi tonitru , procellaque sideris , vel etiam ipso Diali fulmino PerCuSSa, corruit Corpus, et obnubi lavit animam. Sed intervallo revalescente paulatim spiritu , ferinos
169쪽
166 Α P U L E I ITugitus Teiterans, et jam scenam pessimi Τhrasylli perspiciens , ad limam consilii, desiderium petitoris distulit. Tunc inter moras umbra illa misere trucidati Tlepolemi, sanie cruentam et pallore deformem attollens faciem, quietem pudicam interpellat uxoris : Mi coniux, quod tibi prorsus ab alio dici non licebit, et si
Pectori tuo jam permanet nostri me moria , vel acerbae mortis meae Casus foedus caritatis intercidit ; quovis alio selicius maritare : modo ne in Thrasylli manum sacrilegam Convenias ; neve sermonem conferas , neomenSam aCcumbas, nec toro acquieScas. Fuge mei percussoris cruentam dexteram; noli parricidio nuptias auspicari. Vulnera illa, quorum Sanguinem tuae lacrymae proluere, non
170쪽
LIBER VIII. 167sunt tota dentium vulnera. Lancea
mali Thrasylli me tibi secit alienum.
Et addit cetera, Omnemque Scenam sceleris illuminat. At illa, ut primum maesta Conniverat, toro seciem -- Prema, etiam nunc dormiens, lacrymis emanantibus genas cohumidat; et velut quodam tormento inquieta quiete excussa , luctu redintegrato , prolixum ejulat : discissaque int ruta , decora brachia saevientibus pabmulis converberat. Nec tamCn Cumquoquam participatis nocturnis imaginibus , sed indicio facinoris prorsus dissimulato, et nequisSimum Percus- Sorem punire, et aerumnabili vitae sese subtrahere tacita decernit. EcCe rursus improvidae voluptatis detestabilis petitor, aures obseratas de nuptiis obtundens, aderat. Sed illa clemen ter
