E dissertatione Nicolai Stenonis De solido intra solidum naturaliter contento excerpta in quibus doctrinas geologicas quae hodie sunt in honore facile est reperire curante Leopoldo Pilla

발행: 1842년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

5. si in strato quodam carbones. cineres, Pumices , hilumen, et calcinata corpora extiterint, in vicinia siuidi incendium extitisse certum est, idque eo magis, si integrum stratum solo cinere. et carbone componatur: quale extra urbem Romam vidi, quo ioco laterum coctilium materia elli itur. 6. Si in eodem loco omnium stratorum materia

eadem suerit. certum est stui dum illud non excepisse diversae naturae fluida e diversis locis connuentia. T. Si in eodem loco diversa stratorum materiasuerit. vel diverso tempore e diversis I is diversi generis fiuida eo confluxerunt sive varietas vent rum , sive pluviarum in certis locis impetuosior prolapsus in causa suerint in . vel in eodem sedimento diversae gravitatis materia fuit, ita ut graviora primo. mox leviora landum petierint; cui varietati vicissitudo tempestatum occasionem praebere potuerit, praecipue in locis, ubi solorum aequalis inaequalitas conspi

citur il .

8. si inter strata terrae quaedam saxea Strata Periuntur. certum est vel extitisse in vicinia istius loci sontem aquarum petri sicantium, vel contigisse interdum halituum subterraneorum eruptiones, vel a d posito sedimento recedens lluidum, ubi superior crusta calore Solis induruerit, iterum rediisse.

De loco stratorum sequentia certis annumerari poterunt.

1. Quo tempore formabatur quodlibet stratum. suit sub eodem strato aliud corpus, quod materiae pulverulentae ulteriorem descensum impediebat, ade que quo tempore formabatur stratorum insimum, ruit

12쪽

Sub eo, vel corpus aliud solidum. vel si quod stiridum ibi extiterit, fuit illud tum diversae naturae a lluido Superiori, tum gravius solido sedimento nuidi supe

rioris. Φ

2. Quo tempore formabatur unum e stratis Su- Iaerioribus, stratum inserius iam tum solidam consistentiam acquisiverat. 3. Quo tempore formabatur stratum quodlibet, vel alio corpore solido a laioribus cinctum suit, vel totum terrae globum obduxit. Hinc sequitur quocumque in loco stratorum nuda latera conspiciuntur, Veseorumdem stratorum continuationem quaerendam esse, vel inveniendum esse aliud corpus solidum, quod ma toriam stratorum retinuit, ne dimueret. 4. Quo tempore formabatur quodIibet stratum. materiam illi inporincumbens totam nuidam fuisse, adeoque, quo tempore insimum stratum formabatur nullum e superioribus stratis sextitisse. Quod figuram spretat, certum est, quo tempore formabatur stratum quodlibet, superficiem eius ins riorem , ut et latorum eius superficies, inferioris comm riS, et corporum lateralium superficiebus respondisse, superiorem vero superficiem hori Eonti, quantum m xime licuerit, parallelam extitisse, adeoque Strata Omnia praeter insimum. duobus planis horiaonti parallelis contineri il). Hinc sequitur. Strata, Vel Perpendicularia ad horigonism , vel ad illum inclinata , alio tempore horiχonti parallela extitisse. Νec adversatur dictis mutatus stratorum 8itus, et nuda eorumdem latera , prout multis in locis hodie conSpiciuntur: quandoquidem manifesta indicia ignium. et aquarum in vicinia eorumdem locorum extent. Ut enim aqua terream materiam dissolvens ad loca de

13쪽

c ivia eamdein devehit, tum in superficie terrae, tum in terrae cavitatibus, sic ignis obstantia quaevis s lida resolvens. non modo leviores eius particulas expellit, sed gravissima interdum pondera eiaculatur. quo sit ut in superficie terrae praecipitia , canal , et

alvei, in terrae autem visceribus, meatus Subterranei. et cavernae formantur, quarum occasione strata terraesitum mutare poterunt duobus modis. Primus modus est, stratorum violenta in altum ocussio, sive eam producat praeceps incendium halituum subterraneorum 1ὶ, sive idem efficiat violenta

aereis elisio propter ingentes alias in vicinia ruinas. Hanc stratorem excussionem sequitur materiae terreae in pulverem dispersio, materiae vero saxeao diffractio in lapillos, et rudera. Posterior modus est, spontaneus syratorum 8uP riorum delapsus, seu ruina, quando Subducta materia inferiori, seu laudamento, superiora rimas agere caeperint; unde pro cavitatum, et rimarum varietate varius diffractorum stratorum situs sequitur, dum quaedam horigonti parallela manent, alia ad illum perpendicularia fiunt. pleraque Obliquos angulos cum ea constituunt, nonnulla in arcus inllectuntur, materia eorum tenaci existente: et haec mutatio contingere poterit, vel in omnibus stratis cavitati imminentibus , vel in quibusdam stratis inferioribus, relictis integris superioribus stratis s2J.

Mutatus stratorum situs. Variarum rμrum Sic

satis difficilium facilem explicationem reddit.

lj Hanc felicem excogitationem mirare, lector, ut te qua iundamentum praehet praecipvis nostri temporis goologiae doeit nis. Quamvis in sequentlvus capitulis eam ethaglisse videatur sie

2ὶ Isse videre est exordia theoricae, quam longo post tempore eelebratissimus Do Lue totis viribus sustinuro tonatus ost

14쪽

Hinc ratio reddi posset inaequalitatis illius, quae

in terrae superficie multis controversiis Occasionem praebet, ut sunt montes, valles. aquarum superiorum

reo piacula. planities, tum in locis editis, tum in d pressis: sed ni reliqua taceam. do montibus quae

dam hic percurram iij.

II. Montium origo. Quod mutatus stratorum situs praecipua monitum origo sit, inde patet . quod in qualibet congerie montium conspiciantur. l. lngentia plana in quomndam vertice. 2. IIulia strata horigonii parallela. 3. Ab eorundem lateribus strata Varia varie ad hori λοntem inclinata. . in oppositis collium lateribus ruptorem si ratorum facies, materiact et figurae omnimodam conv nientiam demonstrantes. 3. Nudi stratorum limbi. g. Ad radices eiusdem congeriei disruptorunt stratorum fragmenta , partim in colles congesta, partim per vicinos agros dispe R. T. Vel in ipsis montibus saxeis, vel in eorumdem vicinia, evidentissima ignis subterranei indicia; quom- admodum , circa colles e si ratis terreis compositos, aquae frequentes reperiuntur. Et hic obiter notandum, collos qui e stratis terreis componuntur, ut plurimum pro rundamento habere stratorum saxeorum maiora fragmenta, quae multis in locis tuentur imposita sibi terrea Strata, ne a vicinorum numinum, et torrentium alluvie resolvantur: imo integras saepe regiones

lὶ Falendum est doctiorum recentiorum ιiis do rebitis exeo gllaia , multo ah hinc tempore a nostro auctore praevisa inisse.

15쪽

adversus Oceani saevitiem defendunt, quod obstensa Brasiliae tenta, et ubique obvia scopulosa littora

testantur.

Possunt et aliter montes produci, ut egestione ignium . cineres. et saxa cum sulphure, atque hii mine eructantium; nec non pluviarum, et torrentium impetu: quo strata saxea caloris, et frigoris viciss tudinibus iam tum fixa in praeceps devolvuntur; strata vero terrea, magnis ardoribus rimas agentia, in varias partes resolvuntur: unde patet duo esse summa g nera montium, colliumque: primum. Dorum , quod e stratis componitur, quorum hinae species sunt. dum in quibusdam strata saxea, in aliis terrea strata abundant et alterum genus, eorum est, qui ex stratorum fragmentis, et abrasis partibus confuse. et nulla o dine exsurgunt. Facile hinc ostendi posset. 1. Montes Omnes hodiernos non extitisse a principio rerum. 2. Nullam esse montium vegetationem. 3. Saxa montium cum ossibus animalium praetor quamdam duritiei similitudinem nihil commune habere, cum inter se nec materia, neo modo Productionis, nec labrica, nec usu conveniant; si alias de ro adeo parum cognita, ut sunt rerum usus, quicquam pr nuntiare liceret. ι4. Coronas montium, vel catenas, Pro ut loqui amant nonnulli. secundum certas terrae plagas directas , nec rationi nec experientiae respondere. 5. Posse everti montes, transferri agros ex uno

latere in alterum per mediam viam publieam; et mari, ei deprimi cacumina montium; aperiri terras, iterumque claudi; et id generis alia contingere, quae in historiarum lectione pro sabulis habent, qui creduli nomen evitare student. Duiliam by Cooste

16쪽

i III. Rerum, e terra Ulisentium viae. Idem mutatus stratorum situs rebara e terra es-lluentibus transitum praebet, ut Sunt. l. Maturientes in montibus aquae, quae in cavernis montium ab aere secernuntur, sive ab aquis subtorraneis illae veniant, sive ab aere superiori in locum condensatae intus aquae protrudantur. quod ego frequeritissimum crediderim, cum in plerisque cavernis copiosam aquam stillantibus, et supra, et inisa, solida Omnia viderim. 2. Erumpentes e montibus venti, sive illi sint aere a calore dilatatus, sive diversa nuida aerea mutuo concursu effervescentia illos generent.

3. Exhalationes saetidae, ignis ebullitiones calidae, vel Digidae, etc. Nec amplius in eo disticultas ulla est. quod loca frigida, et sicca, quotiescunque illis aqua amanditur absque ullo caloris indicio ebulliant: quod ad latera frigidissimi sontis sons calidus erumpat;

quod terrae motu sons calidus in frigidum vertatur, et numina cursum mutent; quod valles undique claurae receptam pluviarum aquam in depressiora locaeiaculentur: quod numina sub terram delapsa alibi aeri reddantur, quod in iaciendis sundamentis Architecti interdum omnem operam Iudant, reperta arena ViVa, quam appellant; quod quibusdam in locis dum putei effodiuntur primo aquae reperiantur superficiei terras vicinae, inde post emisionem terrae ad plurium brachiorum profunditatem novae aquae reperiantur. data porta , ultra primo repertae aquae altitudinem

exilientes si in; quod integri agri cum arboribus,

si In hac Simonis tollet animadversione videro est Iustam

17쪽

ei aediliciis sensim subsidant. vel ex improviso ha riantur , adeoque ingentes lacus modo sint, ubi olim

urbes extitere: quod planities inhabitantibus periculum sit ab id generis minis, nisi de planitiei fundamento

saxeo certi fuerint: quod per intervalla voragines aperiantur pestiferum aerem exhalantes, quae super ingestis quibuslibet corporibus iterum obturantur. lv. Lapidum variegatorum origo et mineralium

reeeptacula.

Idem mutatus stratorum situs omnis generis variegatis lapidibus occasionem dedit; simulque mineralibus plerisque receptaculum praebuit, sive id contigerit in rimis stratorum, sive in illis sissuris, quae in materia eorum sicca quidem, sed nondum dura, vel inter lamellas, vel in scissuris reperiebantur; sive in interstitiis inter strata superiora, et inferiora, Post inferiorum stratorum delapsum: sive in locis vacuis a corporum ibi contentorum resolutione relictis. Undst.

l. Demonstrari poterit, levissimo, imo plane nullo sundamento superstructas esse minutas illas, et tantum non superstitiosas venarum divisiones, quibus mineralium fossores utuntur; adeoque ex radicibus, et ramis mineralium aeque dubiam esse de metalli abundantia divinationem, ac est ridicula opinio Chianensium quorum dam de capite, et cauda Draconis, qua utuntur ad auspicatum sepulchrorum situm in montibus inveniendum. 2. Mineralium pleraque, circa quae humanus labor Occupatur, a principio rerum non extitisse. 3. Posse in saxorum examine multa detegi, quas in mineralium ipsorum examine frustra tentantur;

quandoquidem plusquam probabile sit, omnia illa

18쪽

mineralia, quae saxorum spatia . Ves lissa. vel dilatata replent, pro materia habuisse ex ipsis saxis expulsum vaporem, sive id contigerit antequam strata situm mutarent, quod in montibus Peruvianis evenisse crediderim: sive ubi iam tum situm strata mutassent: adsoque posse in exhausti metalli locum, novum metallum subcrescere ii); quod de minera ferri apud

Iluenses creditur potius, quam scitur, cum instrumenta fossoriun, et idola ibi reperta. non ferro, sed terra circumdata suerint. Atque haec de terrae stratis attentius examinanda iudicavi. V. Testiae conchyliorum. Quae testae terris obrutae latent, ad tria genera

reducuntur.

Primum genus earum est, quae modo descriptis viventibus in adeo similes sunt ut Ovum OVO.... Has testas animalium quondam in nuido viventium paries extitisse, etiam si testacea marina numquam visa sui sent, ipsius testae consideratio demonstrat. Secundum genus earum testarum est, quae modo deseriptis caetero similes, solo colore, et pondere ab

illis disserunt: dum quaedam leviores iusto, aliae iusto graviores deprehenduntur, quod hi poros habeants eo asci titio repletos, illarum pori leviorum partium expulsione ampliati sint, de quibus nihil amplius subiungo. quod aliud nihil sint, nisi testae animalium,

vel petrefactae, vel calcinatae.

ij Ex his ympositionibus colligitur, opinionem quorumdam

uti sicorum nostrae aetatis circa venarum metallicarum repletionem Rh actione virium electro theminarum causatam, a Stenono iam olim praedicatam sulMe.

19쪽

Tertium genus earum est, quae sola ligura similes sunt modo deseriptis testis. reliqua in totum ab iis ditarunt. Harum aliae aereae sunt: aliaει lapideae, colore. Vel nigro. vel navo: aliae marmoreae: aliae erystallinae: aliae alterius materiae, quarum omnium productionem sequenti modo explico. Ubi testae suhstantiam succorum penetrandi vis dissolverit , iidem succi vel terra hausti reliquerunt testarum spatia vacua quae ego testas aereas appellοὶ, vel nova accedente materia alterati pro eiusdem materiae varietate eadem testarum spatia vel crystallis, vel marmore, vel lapide implevere: unde ortum habet marmoris illa pulcherrima species, quam Νephiri appellant, quaeque aliud nihil est, quam sedimentum maris Omnis generis testis plenum, ubi consumpta testarum substantia, lapidea substantia in locum eius

Non patitur instituti mei brevitas, ut asseram omnium illorum descriptionem, quae in singulis testarum e terris erutarum generibus notatu digna Obsem vavi: quocirca. missis aliis, sola sequentia huc re

seram.

l. Concham margariti seram in Etruria repertam, adhaerente ipsi conchae margarita. 2. Pinnae marinae maioris partem, ubi, consumptabisso, color bissi remansit in materia illa terrea, quae concham repleVerat. 3. Ostreorum mirae magnitudinis testae, in quibus

plures cavernae oblongae a V rinibus Θxesae reperiuntur, illis omnino similes, quos in lapide Anconitano, Neapolitano, et Siculo certum genus concharum inhabitat; quae lapidum cavitates nisi ab insectis nidos sa-bricantibus e luto formatae suerint quod vix crediderim. cum ipsa medii saxi substantia, ubi nullae

cavitates reperiuntur, eadem sit cum substantia cavia

20쪽

latum, quae Omnes circa superficies haerent , a vemmibus erunt exesae, cum et supersicies cavitatis illud Suadeat, et in multis cavitatibus repertum corpus ex illamentis crassioribus contextum evincat, quod ipsi cavitati, mamitudine , et figura respondet. Certe Deo a Conchis, nec circa conchas factae sunt, cum organi Sad rodendum destituantur id generis testacea, nec testarum figurae ulla cavitas respondeat. Nec mirum est mari exposita saxa conchyliorum ovis a mari expulsis receptaculum praebere in dictis cavitatibus, cum earum nullam hactenus viderim manifesto exitu desti tutam. Quod si quis dixerit a succo lapidescente cima certa Corpora concreto cavitates illas productas fuisse. quaedam cavitates eadem materia undique ol ductae absque Osito reperiundae fuissent. 4. Τestam interius ex parte consumptam, ubi adeSae 8 Stantiae iacturam crusta marmorea Suppi vit, variis balanis tecta: ut adeoque certo concludere liceat, a mari relictam in terris testam, secundo in mari deportatam . iterum novo fodimento Obrutam, et a mari derelictam fuisse. 5. Ova minutissima. st turbines vix nisi oculis Inicroscisio armatis conspiciendi. 6. Pectines, turbines. et conchas bivalvas non crystallo tectas, sed tota substantia crystallinaS. T. Vermium marinorum tubulos varios. Vl. Aliae partes animalium.

Ouod de testis dictum est. idem de aliis partibus animalium, ipsisque animalibus terra Obrutis dicendum,

B quorum numero sunt dentes canum marinorum, de

tes piscis aquilae. vertebrae piscium. Omnis generis PisceS intcgri, crania, cornua, dentes, semora, et alia Ova animalium terrestrium, quandoquidem haec omia Diuitiam by Go le

SEARCH

MENU NAVIGATION