E dissertatione Nicolai Stenonis De solido intra solidum naturaliter contento excerpta in quibus doctrinas geologicas quae hodie sunt in honore facile est reperire curante Leopoldo Pilla

발행: 1842년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

rlorum locorum in itineribus Bacchi. Triptolemi, Ulissis, Eneae. aliorumque descriptio vera, licet rebus hodie occurrentibus non respondeat. Plerarumque mutationum quae in Etruria contigerunt toto spatio, quod Arnum inter, et Τyberim intercipitur, evidentes demonstrationes in ipsa Dissertatione asseram, et licet tempus, quo Singulae contigerint assignari non possit. illa tamen ex historia Italiae argumenta asseram, ut nullum ulli dubium relinquatur. Atque haec succinis, ne dicam , tumultuaria relatio est rerum praecipuarum, quae in ipsa Dissertatione tum distinctius, tum fusius exponere decreveram , addita locorum descriptione, ubi singula Observavi i)

si in Dolendum est omisisse a torem in vulgus Prodere opus, quod lite pollicitus luerat, nihilque ad nos pervenisse nisi prodromum eiusdem Dissertationis, qui, ut alia opera hujus gagacissiminaturae investigatoris, nomen illius tardae postersiail commendat.

32쪽

Sex ultimae figurae, dum indicant quo modo ex pra sonti lacte Etruriae colligimus sex distinctas Etruriae facies, simul serviunt illis facilius intelligendis, quae de stratis terrae diximus. Lineae punctis signatae repraesentant terrae strata arenacea, ita a potiori nominata, licet illis varia . et argillacea, et lapidea strata immixta sint: reliquae lineae strata lapidea a epraesentant itidem a potiori ita dicta, cum interdum inter illa sita sint alia mollioris substantiae strata. In ipsa Dissertatione figurarum litoras explicavi . quo ordine figurae se invicem excipiunt; hic breviter mutationis ordinem recensebo. Exhibet aulem figura 6. planum perpendiculare Etruriae, quo tempore strata lapidea etiam num integra, et horiaonti parallela erant. Figura 5.

ingentes cavitates, sive ignium. sive aquarum vi exesas inlaciis superioribus stratis. Figura .. a disruplis stratis superioribus orios montes, et valles. Figura 3. a mare saeta nova strata in dictis vallibus. Figura 2. ex novis stratis consumptam partem inferiorum stratorum, intactis superioribus. Figura 1. disruptis superiori lius stratis arenaceis , productos ibi colles, et valles.

SEARCH

MENU NAVIGATION