AntiLucretius, sive de Deo et natura, libri novem. Eminentissimi S.R.E. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; Tomus primus secundus

발행: 1747년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Motibus; idcirco quia si motore carentes Vi propria & quocunque modo per Inane feruntur, Iazo Protinus aversi, Cum se tetigere, recedunt. VERU Μ, quod mirere magis , dulcissime Quinti Quem perhibes ille ipse nequit globuli esse resultus. Hic te etiam demens Epicuri inscitia fallit omnia qui sensu, nihil autem lumine mentis 32Os Atistimat, erroresque novos erroribus addit. Parietis offensu pila viribus acta resultat, Contorsit quam reticulo circumundique tenso Strenuus in nigra Juvenis validusque palaestra; Eque solo, cum lapsa fuit, sursum incita fertur. aio Quapropter Quoniam stratum pariesque resistunt, Accepta motus aliquanta parte; pilamque Nonnil flexibilem quo constat elastica virtus Paulum complanant, ac firma mole retundunt. Hoc pila non faciet, si fluxa in retia forte Inciderit; motum quia sorbent protinus omnem: Non faciet, vel si lapidem glans plumbea tundata Dilatatur enim, quia mollior: hujus & omnes Paniculae nimio quasi ae violenter ab ictu, Mutavere situm. Nec vero ferrea valde δaao Glans resilit, quoniam nimio durata rigore est. Hinc duo junge simul, vera ut si Causa repulsas, Quo corpus remeare eadem vestigia retro Cogitur, obliquum vel saepe refringere Cursum: Scilicet, ut partim si durum, & flexile partim, Atque ita conflictu paulum mollescat in ipso. Idi s animadversis, jam res tibi clara patebit.

212쪽

LIBER QUARTUS.

Si per Inane cadens Atomus Contundere posset Ρraecurrentem Atomum, qui posse resistere credis Offensam l Certe statio nec firmior illi est, 1a3O Nec robur majus: descendunt viribus aequis, A quali sunt mole, viam sectantur eandem. Si staret, minime illapsam reflectere posset; Ergo, cum fugiat, multo minus icta resistit. Per motus igitur leges quid fici utrinque t a I Aut necti poterunt faciles; ac tum simul ibunt rAut minime poterunt necti; tumque impete facto Labentur seorsum, Veluti de nubibus atris Undique praecipitans ruit arvis noxia grando, Et vitem ferit ac segetes & tecta domorum. 24O PRAEΤEREA, Virtus non est ut elastica possit

Alterutram sursum, verso in Contraria motu, Pellere. Ponis enim naturae inflexilis omnes, Ac summe duras Atomos, summeque rigenteS. Ergo, ut se feriant, nunquam resilire valebunt. a s Nunc autem, quia vorticulos in vortice magno Ponimus innumeros, qui semper aguntur in orbem,

Expositu facile est, cur corpora saepe resultent; Qualis humum repetens, pueris jactantibus, alte Tollitur, atque iterum pulsatur in aera sollis: aso Cur etiam tractus valide, ac molimine magno

Tellurem versum, nec ruptus in arbore ramus,

Tum sibi permissus propria virtute resurgat: Cur contorta suis conetur lamina vinclis Exsolvi; ac subito, si tandem libera, nisu Consuetam in formam redeat: Cur milite Ρartho Mendacem simulante fugam, & vibrante sagittas,

213쪽

Contractum primo, & laxatum denique funem Ligneus extendat, se se dum corrigit, arcus :Cur sclopum explodas compreta, deinde remissio226O Aere, namque modum nostr: Cur denique pulvis Martius humani dirum, at mirabile semper Ingenii, possent animum si nota movere , Portentum prunis, & nitro & sulphure mixtis Conflagret subito, frangatquepotcntius igni 1a6s Fulmineo rupes, & propugnacula vertat: Aeris interius pressi cum flamma suborta

Explicuit minimas & solvit carcere partes. Omnibus his etenim Celer ac circumfluus aether Insolitum tradit privato ex impete motum; razo ocius ingrediens occlusos ante meatus, Et laxata novis agitans Corpuscula plagis. At certe in medio nullum aethera ponis Inanir Exulat hinc adeo, per quam Congressa resultent Semina, vel retro pulsentur, elastica causa. ia s ICTI A Us hisce tui nunc tandem eversa LucretΦFundamenta reor: siquidem gravitate negata Seminibus, torpent aeterno languida somno;

Et gravitate data , nihil est quod gignere possint.

Nativos igitur motus in Materiae vi, 128o Fortuitos etiam nexus exclusimus omnes. Nec ridenda minus vani Commenta Poetae,

Sive parit, sive ire jubet primordia rerum. Ergo nunc sileat tantisper, & ora pudore Tincta tegat; donec revocem ad Certamina Victum ra8 s Sed velut obsessae defensor strenuus urbis,

Cum videt adverso jam plenas milite lassas,

214쪽

LIBER QUARTUS.

Diruta munimenta, ipsumque in moenibus hostem; Non se propterea dedit; quin acer in arcem Confugit, & vallum sudibus praetexit acutis: Ia9O Hinc prorumpit adhuc, hinc tela novissima torquet: Sic per inexhaustas accensa Cupidinis artes Impietas alio renovat sub vindice pugnam. Sed , quocunque Deum fugiens penetraverit, audax Insequar, ipse manu nova sepimenta revellam. a9s En a b si spretis tandem castris Epicuri Xeinophanemve ducem, aut Spinosam transfuga adires, Perquirens in Materiae non partibus ipsis Divisim sparsis, at summa & corpore pleno, Principium motus, tibi non melioribus irent 13oo Auspiciis nova bella, novus labor. Undique surgent

Argumenta tuae penitus contraria menti. Quocirca serves animo, monitusque revolvaS,

Impulsu corpus duntaxat posse moveri; Nec fore, tot calles inter quibus undique cinctum est , I 3os Unum ut sponte ineat, par omnibus aeque ineundis. Ergo nisi in motum, Causa impellente, feretur, Stabit iners, placidumque sua in statione manebit. Es To, inquis, pellatur: at est fortassis in omni Materiae textu motus aeterna propago; 13 Io Qua fit, ut impulsum vicino a Corpore Corpus Corpora consimili vicina reverberet ictu; Detque quod accepit, tali ratione modoque, Ut nec principium , nec sinis motibus insit.

Quam cito, quam facile , o Quinti, lucem effugis ipsam 3IS Et documenta tuo labuntur pectore nostra i

215쪽

Non potes impulsus illos admittere semper Acceptos, semperque datos, quin singula ponas Corpora cum dederint plagam, accepisse priorem a Nec potuisse dari, quae non accepta fuisset. 132O Propria conditio est igitur naturaque motus, Traditus ut fuerit. Debet procedere semper E motore aliquo, ceu filius e patre nasci. Ergo in Materia cum sit, transfusus in illam Advenit causa ex aliqua: quae causa profecto t32I Non est Materies, non est brutum & rude corpus. Nam si ossct, qui seligeret, rationis egenum lMateries adeo vel motum extrinsecus hausit Ex aliqua re incorporea, mentisque potita; Vel partem sane quamdam illius esse necesse est, a 33o Quae nulli acceptum reserens, in caetera motum Corpora distribuat: sed motum diximus ante Transfundi; quare hic subito sine patre repertus 'Nonne etiam pars Materiae, quaecunque sit illa, Corpus erit rationis egens, ac persimile illi 233 s Quod modo fassiis cras per se non posse moveri tΕrgo, ut Materiae pars nulla est, quae mera non sit Materies, nullam omnino sic esse fatendum est, Quae propriis unquam se viribus erigat ultra Vires Materiae, & valeat traducere motum;

IF Ni susceptum ab eo, motum qui gignere possit.

CERNi Mus assidua Solem vertigine volvi, Turbinis in morem directi semper ad Euros. At Sol converti poterat constanter ad Austros. Quid vetuit rem sic fieri ' Solisne voluntas ,

i 3 Φs M lex Materiae Solem si velle putabis,

216쪽

Graeca superstitio grates tibi laeta rependet. Si lex Materiae; tali ergo lege necesse est Impetus ut semper calidis aversus ab Austris, Omni in Materia per se contendat ad Euros. 13 SO Hoc, vel si taceam, experientia sola refellit. Motus enim partes Mundi contendit in omnes.

Materiae non est igitur ConVertere motum.

Et quia nullus erit nisi sit conversus in illud Hocve latus Mundi, victus latearis oportet, 13 ss Ex illo motum accepisse ut landitus esset, Unde etiam accepit talis vel talis ut esset.

PRAETEREA, quidquid natura tale videtur . Illius ut nequeant esse uno tempore partes, Ast aliae veniant semper, semperque creentur Post alias , aeternum illud sibi fingere nemo Sana mente potest. Totum quodcunque vocamus, Natura esse nequit diversum a partibus ipsis. Nam Totum esse nihil nisi summam particularum, . Cernimus. Hinc motus si per se aeternus habetur,r3 6 s Particulas omnes aeternas esse necesse est. At, quae, dum loquimur, Veniunt, ac temporis omni Momento natae, nec heri, nec nuper, ut ipse Credis, erant: non sunt aeternae; nullaque proinde AE terna est. Igitur, quod constat partibus illis I 3 o Perpetuo genitis, aeternum credere noli.

Cur genus humanum jugi reparabile laetu, Esse novum, recteque putas ' Hoc scilicet ipso, Quod sit perpetuo reparandum; ac filius esse Debuerit, quicumque pater. Si filius; ergo

13 s Non est aeternus: quia patrem, sive priorein

217쪽

i 6 ANTI-LUCRETIUS,

Agnoscit, quo proveniens exivit in auras. Semina de arboribus, de semine provenit arbos. Nulla arbos igitur, nullum quoque semen ab aeum Sic ortum cepisse diem noctemque necesse est: 138O Nempe dies noctem sequitur, sequiturque diem nox.

Neutra potest ergo per se, aut aeterna vocari. Utram etenim natam dices, utramve parentem Non aeterno etiam tempus prolabitur aevo;

Quando ex particulis memini me dicere pridem a 3 8 s Semper progenitis constat, semperque Caducis. Ver, Astas, Autumnus, Hyems, annum ordine ducunt; Inque vicem se se, Mundi argumenta recentis, Excipiunt. Inter sibi succedentia nullum est Quod non post aliud veniat: nullum ergo sua viraso Tempus & usque suit; nullum consistere posset, Ni causae arbitrio, primum quoddam esse jubentis, A quo deinde fluant reliqua, alternisque recursent. QUIDNI, respondes, nativo jure moveri Omnia dicantur Placeat conjungere motum' a s Corporibus, dotem ut propriam, nullius egebuns Impuli: frustra motus quaeretur origo. Talia de sormis Atomorum Somnia nuper Jactantem audivi. Nolebas indiga fabri Corpora; motoris pariter non indiga velles. I Oo Unde ego jam notis sermonibus utar; & illa Quo cecidere modo, facili cadet hoc quoque pulsu. Si nativus erit per se se in Corpore motus Ut dos Materiae; qualis, quantulae, rogabo: Quam versus Mundi partcm ' Lentusiae, citusne l36Qs Rectus, an obliiluus t Forsan curvatus in orbem l

218쪽

LIBER QUARTUS. I

Nam cuncti esse simul nequeunt: unum esse necesse est. Si talem aut talem dicas; alium esse repugnat: Nam secus esse nequit, natura quod ipsa poposcit. Sed motus nullae species Cum Corpore pugnant:

IlIO Cur ergo hanc per se prae cunctis corpus habebit; ἈEquo jure aliam per se cum possit habere lHanc etiam, si per se habeat, variare nequibite

Nam quod naturae est, nulla est mutabile causa. Sed motum semper variari posse videmus :IlII Ergo Materiae nativum haud esse latendum est. NE QUICQUAΜ objicias r ut qualemcunque figuram Certo corpus habet, quamvis nullam sibi certo Vindicet ante alias; ita motum corpus habebit Qualemcunque, licet valeat sibi sumere nullum: a 2O Atque hunc externae variabunt denique causae r Ut rota Circumagitur directo fluminis ictu; Cum secus haud possit proprio super axe moveri. Sic ais i Ecce quies e rebus tollitur omnis ;Nec motu caruisse, ut non caruisse figura, i a s Corpora jam possunt: quod nec tu estarier ausis Esse figuratum nam corpus quodque necesse est et Bem, positus limes qui terminat, ipse sigurat. Sed corpus nulla motum ratione requirit: Stare potest; neque naturam, statione quieta , rq o Corporis amittit. Moveatur, sive quiescat, Corpus idem remanet, compactum e partibus iisdem. Nonne etiam, tibi dum gravitas nativa placebat, Collapsas Atomos , in centrum forte cadendo Si tandem veniant, ibi tum cessare putabas la 3 s Pausam ergo requiemve Atomis aliquando suturam

219쪽

Intellexisti, motum his non esse perennem; cc tibi propterea visae sunt interiturae. HUC accedit, uti corpus circumundique presium Si fuerit, nulla possit ratione moUeri. Plenum ideo Spatium tu formidare solebas ,

Corpora ne turpi starent immersa veterno e Nec peritura tamen , quamvis immota, putasti

Tum si mole pari, necnon & viribus aequis

Concurrant adversa duo, evanescere motus

Cernitur, & placidae succedunt otia pacis. Materies igitur motum non sponte requirit, Ut sibi conjunctum; nam corpora saepe quiescunt:

Nec Vero requiem; nam Corpora saepe moVentur. Nativus quare non est in corpore motus; Nec nativa quies. Jam Cernis utrumque modorum

Esse genus: quoniam, Natura semper eadem , Corporibus possunt & adesse, & abesse vicissim. Qualis homo jaceat molli seu lentus in herba, Seu pernicis equi fodiat calcaribus armos, δεys Semper homo est. Ita nil proprium sibi comparat aer

Amittitve, silet coelo cum forte sereno , Vel cum terribili ventorum turbine raptUS Sternit humum sylvis, quassas ruit aeqUore naveSi

Sic Anio , postquam de rupibus orta Sabinis Flumina tranquillus vexit sub Tiburis arcem, Deficiente .lo confestim, alveique ruina Praecipitatur, & in barathri praerupta fragosus Mergitur; ac niveo despumans imbre resultat: Unde levem tollit nebulam qua pingitur Iris. Rursum re vorticibus per concava saxa retortis

220쪽

LIBER QUARTUS.

Infremit; & caecas fluctu subeunte Cavernas Ingressus, vallem crebris mugitibus implet. Hinc redit ad lucem: dein per juga Collis amoeni Labitur in centum rivos divisus ; & imax To Cum tetigit, subito dispersas colligit undas , Et placido Latios interluit agmine CampoS. Sed nihil ipse novi tot motibus accipit usquam, i Non primum a lapsu, praeceps cum decidit omnis; Nil quoque dum resilit; nec , dum sorbentibus antriRI67s Ingeritur; nec dum variis amfractibus exit; Aut ubi declivi tacitus prolabitur alveo. Quid fieri censes, ubi corpus forte quiescit Nempe situm servat. Vel quid , Cum forte movetur

Nempe situm mutat. Verum si tempore paulor 8o Et multum & crebro situs hic variabitur, ecce Motus erit velox : multo si tempore paulum, Lentus erit. Qua parte situs hi deinde novantur, Et quam describunt mutati saepe figuram; Hinc titulos motus , diversaque nomina sumit. JΨ8s Ergo continuata rei positura, quies est: Continuata situs autem mutatio , motus. OMNI s at ille sinis, seu permanet unus & idem, Mutaturve, rei modus est, vereque modorum De genere, in rebus qui sunt aliquando, vel absunt. ibo Unde patet, quales jam vidimus esse figuras, Tales esse stus. Duplex natura figurae r Altera nam fines rectos habet, altera Curvos.

Sic etiam positura duplex : quae permanet, & quae Mutatur. Sicut nussi est addicta figurae

42I Materies, nulli est positurae dedita: nullam

SEARCH

MENU NAVIGATION