AntiLucretius, sive de Deo et natura, libri novem. Eminentissimi S.R.E. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; Tomus primus secundus

발행: 1747년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

iso ANTI. LUCRETIUS,

'OO Perspicuum lapidem & crystalli susilis instar

Credet aquas, aestu faciles quocunque resolvi, Natura duras, alieno ardore fluentes:

Ceu gummi nobis, & pix & cera videntur et Et qualem fore credis aquam , si Phoebus abesset sos Annos tres, & continua sub nocte jacerent Stagna, lacus, sontes, S mobilis aequora ponti. Ut rem quisque videre soIet, sic aestimat ejus Naturam, & proprium statuit, quod moris apud se est Porro neuter aquis status est, quem dicere possisPIO Innatum: namque unda fluit, motantibus intus Partibus ignitis; glacie constricta rigescit, Partibus ignitis illinc abeuntibus. Unde Corpus idem atque unum lapis est, humorque vicissim. Ecquid durius est, rigidi quam robora ferri t i I s Dura tamen serri solvuntur robora flamma. Igne volatilius toto quid in Orbe videtur At silice in dura vinctus desusque maneret Semper & ignotus, tandem ni Claustra paterent Conflictu clialybis, quo percutiente solutus 9ao Emicat; attriti mordet fragmenta metalli, Et jacit in teretes penitus liquefacta favillas.

Usque adeo nec tam fluitantia cor ora cernes, Quae non sistantur; nec sic adamantina, quae non

Evadant fluida, atque aliquo solvente liquescant. Sic etiam constare gravi quae mole feruntur, Haec levia esse queunt: gravitas in corpore nulla, Nullus & in centrum nisus: quodcunque videtur Pondus ab impulsu venit, alteriusque prementis

Est opus. At nihil est Atomos per Inane quietum 93o Quod seriat, pulsetque: Igitur fatearis oportet, Principium

202쪽

LIBER QUARTU si Issi

principium fore tunc nullum gravitatis in illis; Ac nullo quatiente haesuras omne per aevum. FIs A suis numeris Neutonia Secta, reciso Impulsu, magicis totum dedit artibus orbem. 93s Sol trahit errantes Sphaeras, trahiturque vicissim rPraevalet ingenti massa, centroque potenti, Nec tamen adducit; nam tramite pergere recto Impetus est ollis, jam primo impressus ab aevo. Mutua vis etiam rapit, atque hinc inde trahuntuesqO Conatu sociarum, & centro abscedere tentant. Naiciture tanto medius certamine motus:

Unde per ovatas simul unusquisque Planeta Cogitur ire vias, Kepleri dogma secutus. Ingeniosa quidem, certisque accommoda Coelisqs Motibus, haec solido staret si machina fundo. Accipimus numeros, quia rem describere possunt a Bespuimus causam, gratis quia ficta videtur.

PRINCIPIO quaeram, quid sit vis illa trahendi Bespondent; vis est, per quam in statione quiescens , 2IO Corpus agit tamen in distans, atque imprimit olli Motum ad se directum, & iners accedere cogit ;Inter utrumque licet nil sit quo tangere possit Aut tangi, sed solum occulta & mutua virtus. Ostensum est corpus non ullum posse moveri,ss s Id nisi Mens regat imperitans, quae vertere malit Quam servare situm; quia Corpus utrique paratu n est: Praeterea, si maluerit, quae seligat unum Ex infinitis & circumstantibus aeque

Quos & inire potest radiis, aliosque relinquat:

203쪽

96O Tum cito, seu lente, prout ipsi nempe libebit. Haec Mens una potest; nequit his sine motus oriri: Ergo mentis inops, per se est immobile corpus. A s Τ ubi mens motum impressit, jam corpora certum est Nunquam posse trahi, serie nisi juncta fluentis 96s Aut solidae, per quam se motus utrinque propaget, Materiae: quoniam fit per contagia motus Corporis in corpus. Quodcunque mOVetum oportet Impelli, & tangi quodcunque impellitur. Ergo Conjungi tractum atque trahens per vincla necesse est. 97o Haud aliter currum rapiunt per aperta quadrigae Alipedes, stadiumque vorant. SiC aequore in alto Malus agit navim, cui stricte insertus adhaeret,

Et malum antennae, atque antennas turgida vela,

Vclaque ventorum flatus, sive incitus aer.s s QUIN ETIAΜ in solis attractibus omne movendi Ponere principium, varia inter Corpora mentis Indiga, continuo est agnoscere corpus ineptum Ad proprios motus, cur iis conatibus impar rAtque ita mansurum , nisi Vis aliunde petatur. 98o Unde autem haec veniet i simili-ne a Corpore, nullis. Viribus instructo, pariter quia mentis egenum est 'Sed res nulla potest quod non habet, hoc dare cuiquam. Ambo igitur pigro torpent immota veterno.

H AE C manifesta patent. Quid jam Neutonia proles l

Dos ea materia, Natura maxima lex est.

Ergo Naturae lex est, & Materiae dos,

Ut fiat si quid fieri nequit. Optima sane

204쪽

Begula digna Sophis, & correctoribus Orbis lMotus causa quies, & opum sit mater egestas isso Iam nunc Mechanici taceant, & quaerere Cessent In ventis, in aquis, in ponderibus suspensis, In jumentorum nervis, hominumque lacertis Auxilium impulsus. Et quid reperire laborant organa mille, modosve, quibus transfundere motum

Ex uno valeant in caetera corpora, Vectes ,

Atque rotas, funes, trochleas , & elastica ' Quare Vel minimo metuunt assiictu absumere vires, Arte Geometrica Naturae gesta secuti Nam sic veliserae percurrunt aequora puppes . ooo Sic junctis tellurem exercet bobus arator, Sic fabricae surgunt, latices tolluntur in auras , Sic mola confringit segetes, & vina premuntur , Ut cor sanguineos vibrat per membra liquores. Heu miserit sine tot conflictibus, dc sine tantaloos In strumentorum serie, per Inane quietum Attractus parit omnipotens miracula Mundi;

Et quanquam nihil est, rerum caput esse jubetur. SINGULA concordant, inquis, cum attractibus. Ε sto tSingula concordant etiam cum impulsibus. Illi toto Non intelligimus quid sint: hos cernere promptum est;

obvia continui sequimur contagia motus Per mare, per terras omnes, petque aera passim.

Nunquid Natura est mutabilis & sibi discors lHic pellens, alibi traheret Dum causa vel una tot s Suffcit, oppositas malle ne admittere causas VERuri , ais, attractus etiam hie vestigia quae lam

205쪽

Non desunt. Olca haud multum distantia se se

Continuo miscent: eadem, cum lamina duplex, Qua parte ora patent, reCipit, properare Videntur1Oao In partem quae clausa. Tubus tenuissimus alte Suspensam Constringet aquam, labique vetabit. Quis nescit magnete rapi vix mobile ferrum, Electris paleas, auri ramenta vel aeris;

Vimque hanc laniculo longinqua in corpora duci troas Succus in arboreos posset-ne assurgere inincos Vere novo, seu ramorum in sublimia ferri, In frondem, in florem vertendus, & in sua poma, Contra naturam gravitatis, juraque Centri, Ni tacite sub humo radix crinita latentem IO3O Sugeret, ac fibrae circum supraque vocarent 'Sic paulum immersos aqua Percolanda repente Cernitur insolito cursu transcendere PannOS.

HAEC tu dum enarras, quod erat dubitabile, ponis; Scilicet attractu fieri: secus omnia fiunt.1O3 s Corpus enim quodvis involvitur atmosphaera, Hoc est , esiluvio subtili particularum,

Quae semper magis aut minus effunduntur in auras, Unde retorquentur, quoniam illas reprimit aer,

Compulsasque adigit, quantum compellitur ipse. Ios Quod si, dum volitant, forte in corpuscula quaedam Inciderint, ea corripiunt, nisi massa resistat, Et motus in centrum abigunt vi simplice pulsus. Sic gutta e ramis pendens, Cum decidit imber, Orbe suos tenui sustentat gemmea casus; 1 olf Sic cohibetur aqua in tubulis constricta minutis; bic interceptus gemina inter vitra, recesius

206쪽

LIBER QUARTUS.

Nititur in caecos, tardus licet, humor olivae: Partibus ex aliis valide quia pressus, ab illa Non itidem, Certe concedere debet in illam. Io o Ast olea inter se quando aspirare videntur Cominus, injiciunt sibi vincula; dum fugit aer Qui medius, verum qui supra, incumbit & urget: Quid mirum, citius quod se per mutua jungant tMagnetem qui spectat, habet clarissima pulsus Argumenta. Vide, Chartam si texeris albam Pulvere quem ferro detraxit lima minutum, Affinis quantum valeat praesentia saxi. Undique Materies oestro quasi percita currit,

Vorticis in morem, formans ConcentriCa Circumro6o Agmina, demonstratque vias quibus intrat, & exit Effluvium, geminosque polos: tum pendula ferri Massa triplo gravior lapidi se se applicat ultro. Caetera quae cumulas, supra jam evicta patescunt. Ergo tuum ingenio I stema superbit inani. 1O6s Η Α u D ego Neutonus clamat stemata fingo. Ille quidem haud singit, sed dudum ficta coaptat.

Virtutem occultam, & caecos in corpore sensus

Debet Aristoteli; Vacuum tulit ex Epicuro; Ast utrumque logi: proprium tamen ille duobuxeto o si nihilis Totum conflat, mirabilo dictui

Cartesio bellum indicens, qui cuncta volebat Mechanice sieri, pulsuque a Mente prosecto. Hic aliis nonnulla quidem emendanda reliquit; Idque lubens fateor, non omnes omnia possunt. OTI Erudit ipsa dies, aetatem corrigit aetas; Et nova monstrantur studio quaesita per annos.

207쪽

Sol patitur maculas, Luna occultatur opaca Interdum, saepe & velatur nubibus atris: Usque tamen lucis pater est, manet interea Sol. io8C Ergo Cartesium temere insectantur & urgent, Qui nihil obtrudunt nisi somnia Fatidicarum. Nec redimit genus hoc vitii perfecta Mathesis Scilicet illa modos tantum describit agendi, Naturam vero non investigat agentis. pSue Cum fieri possit numeros det ut Algebra rectos, Absurdo ad libitum posito quasi certius esset. At Sophiae est causas, non tanthm eflecta notaror

Dux Veri Sophia est; Sophiae germana Mathesis;

Ambae concordem gaudent impendere curam; o9o Utraque naturam Complectitur, altera manca est Motum hunc si casu fieri, vel amore docerem, Haec habuere suos etenim commenta patronos a

Turbinis aut instar crepitantibus ire flagellis Sidera percussa, & varia vertigine volvi; oys Si mnerem aurigas illis assistere Divos, Credidit ut coeli plerumque ignara Vetustas, Et cursum inter se pactum servare regendo; Si fretus PtoIemaeo, operosos orbibus orbes Adjicerem, usque novis coelum intricans Epicyclis a I Ioo Legitimos possem numeros implere r quid inde lVeraces numeri, mendax at causa subesset.

Talis erat Physicae facies, cum obscura peros Cartesius lucem induxit, larvasque fugavit, Ipse Geometriae princeps, at subditus illi; ros Atque viam Veri munivit ad ardua templa. Ast ubi vorticibus totum serviscere Coelum Idocuit centrum fugientibus, unde repulis

208쪽

LIBER QUARTUS. Isr

In Solem sphaerae, recta tamen ire vetantur, Flumine centrifugo quoniam rapiuntur & ipsae artio Nil dixit quod non probet experientia motus In gyrum, certaeque super libramine leges; Quod non sit facile intellectu, quodve repugnet. Tu, Neutone, secus; dum vim per inania inanem

Pro radice locas. Numera, metire, reforma ,

I s Nam quis te melius possit ' Verum adjice Vero ;Plaudemus, justumque tibi Paeana canemus. Duri-ne, an molles, quibus omnis Conditur aether,

Sint globuli, possint servata lege Kepleri,

Ovata circa Solem vertigine volvi, .XIao Vorticulosque suos agitare in vortice magno, Contemplare; tuo pendemus ab ore docentis. Thessala sed nusquam per te Commenta resurgant. Namque Deus, non Materies, par esse movendo Cernitur; hanc legi Mentis parere necessum est. II a s SI nunc, rite memor, quae sunt evicta remensus, Omnia colligere, inque unum Componere fascem

Non refugis, Quinti; quam longe dissita Vero Sint Epicurei vatis mendacia, nosces. Tot talesque Atomos quas stare haud posse probatum est az I 3o Essingit: motum his, quem landitus esse repugnat, Esse jubet. Quid respondes, facunde Lucreti Ecce immota tibi pendent exordia rerum In Vacuo. Quam vasta quidem, sed quam irrita languetia Materiest Quis habet sopor, aut lethargus inertem iri 3 s Libera sunt spatia, & certe non obstat Inane. Torporem in pleno timuisti; nec minus illum in Vacuo reperis. Verum si montibus ornos

209쪽

Carmina, si possimi coelo deducere Lunam, Deduces Atomos, etsi gravitatis egenas. 3I O Dic, age, descendant: ut solem & sidera fingas a Ut circumfusus Tellurem investiat aer; Ut magnam Oceanus partem Telluris inundet a Ut se se attollant montes; ut gramina Campis sAc sylvae crescant; habitentque animalia Terras. 3τω Nil agis: occe sedent Atomi, semperque sedebunε. FINGITUR Alcides, Lernae dum vinceret Hydram Nultiplicem , clava & ferro metuendus & igni, Vix mum exsecuisse caput, cum sanguine ab ipso Ecce novum linguisque minax & dentibus uncisi i io Prodierat subito: nec jam spes certa triumphi: Nil caedes, ictusque juvant. Stetit acrior Heros In redivivam hostem; fecundaque vulnera flammis Exurens, tandem oppressit reparabile monstrum. Haud secus Impietas, quamvis ad praelia Numen I F s Usque vocet, semperque novos exasperet angues, Unius cadet aetherio rationis ab igni. JAΜ vero censes Atomos resilire coactas Continuo sursum attolli, cum forte cadendo Perculerint alias discordes, ac minus aptas i Nexibus. Haec autem Vero sententia pugnat Multimodis. Primo sequitur nullum esse liquorem, Ao nihil in Mundo fluidum potuisse creari.

Scilicet h globulis fluidi genus omne liquoris

Levibus ac prorsum tersis exstare, docebas r los Particularum etenim de mobilitate fluorem

Totius misci constat, Tollatur ab illis

210쪽

Mobilitas, ecce incipiet concrescere totUm. Ni tersae fuerint, ni leves atque rotundae , Perpetuo inter se vix possunt fervere motu. IITO Sed ni compositae pariter glomeramen in Unum Et coacervatae, Corpus formare nequibunt Quale est aetherium, qualis quo Vescimur aer δQualia sunt omnes maria involventia terraS,

Ac super atque intus nostrum diffusa per orbem. Verum age, tot globuli magnum per Inane vagantes Quo jungi potuere modo, ut coalescere in unum, Ac seorsum tantas possent Compingere moles lNam neque sunt furcis instructi, hamisque recurvis I, Quales vis Atomos alias per mutua necti, II 8O Quarum e conventu Condensa vel aspera surgant.

Plana superficies globulis: quacunque prehensos Dixeris, effugient; neque carpi aut carpere possunt rEst ea nam tereti sua dos innata figurae. Ergo cum globulus globulum percussit, ab illo 318s Protinus exiliens Vacui suprema petivit. Discordes igitur cunctos fateare necesse est; Quoque magis similes , minlis hoc compingier aptos Hinc ideo nullum fieri potuisse liquorem. Si propria dicas tandem gravitate relabi, I9O Quanquam per Vacuum cogi renuere cadendo, Et sic in centro feliciter esse coactos, Extemplo regeram: nostris haec fabula telis Profligata jacet, toties cur victa resurgat Non hic res, ut sunt modo, sed primordia rerum . -

9 S Quaerimus, & motum qui primitus illa coegit.

Non erat in vacuo gravitas, hoc rite probavi.

JMmiue probo globulos nullis coalescere posse

SEARCH

MENU NAVIGATION