AntiLucretius, sive de Deo et natura, libri novem. Eminentissimi S.R.E. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; Tomus primus secundus

발행: 1747년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

32OEt legem invictam, cui nil obsistere possit; Fortunaeque locum non jam superesse: neque ullam Libertatem homini mansuram; si nihil ipsi

Praeter adhaerentes Atomos Concesseris. Ergo

Cum Regina sui & proprii sibi conscia juris,

Frenum indignetur fatis avulsa Voluntas, Arguit in se se quiddam praestantius omni Materia, dc punctis alienum prorsus ab istis. Illa sed uberius, cum Mens tractanda redibit. Nunc satis est monstrasse tuis nil posse creari Motibus: idcirco quia, seu directa movebis Ad perpendiculum, seu flecti semina finges, Haud ullis poterunt unquam coalescere vinclis. Ergo nil, etiam posito Clinamine , vinces VERuΜ alias aliis Atomos velocius ire Si donetur, ais, quidni concrescere pomini3as Νexibus innumeris ' Gassendus quippe volebat Natura similes, non mobilitate: quod unum Addere qui velit inventis utriusque magistri, Congressus faciles Atomis utcunque parabit. Nam fieri poterit sola ratione cadendi, 33o Ut quae posterior fuit, accelerata priorem occupet, ac secum vinclis abducat; & ambae Arripiant alias, aut arripiantur ab illis. Lux ea Democrito cur non affulserat ' Eheu lNon opus illapsas Vacui de culmine summo

333 Atque parallelas Epicuro deinde fuisset

Inclinare Atomos, tantamque incurrere labem Nam veluti cursu dum fervet odora canum Vis Per nemus & salebras, clangore accensa tubarum

182쪽

LIBER QUARTUS.

Et clamore virum, ac fugientis olentia Cervi 3 o Nare sagax longo sequitur vestigia tractu, Etsi omnes ardore pari, tamen unus & alter Antevolant, sternuntque feram, lacerantque jacentem Dentibus: approperat non aequis passibus agmen.

Aut ubi praedator descendit ab aethere Miluus 3 s Perdicem in timidam, contractis quae fugit alis, Praecipitans in humum simul ingruit ocior ille, Unguibus illaqueans praedam, raptatque cadentem Sic possunt Atomi quaedam, etsi pone sequenteS, Maturare gradum; ac sensim, quia pondere praestant. 3 SO In praecedentes ruere & concrescere lapsu. CALLIDUs erigium tentat Gasiendus inane, Nec quidquam auxilii convicto fert Epicuro, Qui per se constare Atomos, per seque moveri Dixerat, & variis tantum distare figuris. 3 s s Ocior has inter nam si, vel tardior una est, Natura similes Atomi non amplius ergo Dicentur. Quae causa novi discriminis illa Esse potest ' Quaenam velocibus addidit alas, Ut caderent multo citius, pigrisque negavit li 6o Plusve minusve graves, inquis, confingere possum. Sic variis dederas consistere posse figuris , Quod falsum ostendi, nullo si auctore creantur:

Nec minus a recta, quod ais ratione recedit. Corporibus cunctis gravitas pro mole prosecto est.

i 6s Mole ergo distant Atomi, si pondere distent.

Et quia particulis constant, levis altera paucas Particulas sortita fuit, gravis altera plureS. Inter eas Natura parens divisit inique

183쪽

Materiem, exiguis parcissima, prodiga crassis. 3TO Si causam agnoscunt, varias sic esse fatebor; Talia sunt etenim quae corpora cunque Videntur: Si non agnoscunt, varias sic esse repugnat. ADDE quod in Vacuo caderent si corpora prima, Quanquam impar illis gravitas fortasse daretur, 37s Undique deciderent simul omnia tempore in uno. Includas vitreo plumam lapidemque canali, Aere subtracto; plumam, lapidemque videbis Protinus aequato pariter descendere lapsu. Causa prius fuerat discriminis obvius aer, 38o Qui findendus utrique venit, plumaeque cadenti, Quam lapidi certe magis atque diutius obstat. Sed nihil in Vacuo sungetur munere tali: Perpetuo penetratur enim, dum nempe solutus Ac rorem simulans Atomorum decidit imber. 38s Quin etiam aeterno si praecipitantur ab aevo , Ac simul immensos percurrunt semina tractus, Nullum posterius, nullum prius ire licebit. Nam quae causa moram saceret per Inane quietum

Postremb lapsis Regio fortasse romota est 3sio E qua proveniunt, longeque remotior illa Unde priora cadunt i Vel sunt dimissa prosundo

Tardius e vacuo Mensuras quis ferat autem Immenso in Spatio, atque aeterno in tempore tales Quae rem finitam signant i Quis proxima centro, 3 is Sive remota loca, aut centrum quis totius ipsum tDaedale, Cur proprio vagus erras in labyrintho lHic tibimet via caeca, dc inextricabilis error. Dicis in immenso nullum consistere centrum,

184쪽

LIBER QUARTUS. I

Et meritor nunc ut praegrandia corpora formes, FO In centrum attractas Atomos concurrere dicis:

Centrum est, & non est. Pugnas tecum ipse, Lucreti. P R AETEREA, vel si diverso tempore labi Aut similes aut dissimiles gravitate, figura, Mole , graduque Atomos punctum in Commune daretur

In quo, ceu motus possent requiescere centro, Non talem essicerent Mundum , qualem esse videmus. Disi ubi enimvero centrum id commune repontal

In medio Terrae; si quidem, te judice, Mundi

Nucleus est, in quo subsidit funditus, ut stex,qIO Materies crassa Illuc ergo confluit omne Seminium , & Vacui regiones deserit altas: Illud praecipue quod aculeis constat & hamis, Unde metalla doces & arenam & saxa creari; Quodque fluit globulis queis manat liquor aquarum: εἶ s Nec cessare potest ; quia nunquam cessat origo

Praecipitis motus, immensaque copia rerum. Sic aliis alias cumulati semper oportet, Ac superaddi Atomos aeterno pondere pressas. Crescere in immensum Tellus glomeramine tantosao Debuit, & vastam ferre ultra sidera molem. Cur fines intra certos se tota coercet '

Cur alibi passa est simili ratione modoque Solis & astrorum praegrandia corpora coelo Formari ' Nam illic amplissima principiorum sas Congeries aptanda suit. Cur Luna, perinde Ac Tellus, Atomis etiam concrevit aduncis lCur & Saturnus cum lucifero comitatu ;Magnus & ipse sua stipatus J upiter aula ;

185쪽

Mars & Mercurius; nec non, gens rara, Cometae Q Sunt igitur Mundi tot centra, quot astra videntur Quam distracta fuit gravitas; quam scissa tot inter Immensi partes Vacui ' Quot Somnia fingist Centrum ubi non fuerit, gravitas ibi nulla profecto. At non esse potest aliquo sine vortice Centrum: θ3 s Et pariter nullus fluido sine Corpore vortex. Unde necesse soret, caderent si pondere quodam

Semina, vorticibus multis in plurima centra Detrudi, variae facerent ut molis acervos:

Quod placido in vacuo nunquam sperare licebit. stlo CORPORA iam formata etenim posuisse necesse est,

Et fluida, & motu circum exagitata perenni, Ante graves Atomi quam sint ac centra petentes. At quoniam ex Atomis corpus per inania lapsis Conflatur, motus Atomorum anteire nequivit: sis Nam tunc non essent, ut ais, primordia rerum. Ergo per medium si delabuntur Inane, Nec reperire queunt, imo nec quaerere centrum. ρHuc etiam accedit, quod fusilis ante docebam

Cum de infinito canerem; & revocasse juvabit, qSo Ne cadat ex animo quidquid jam rite probatum est: Vidimus in Spatio, nullus quod terminus ambit, Ponderibus non esie locum : quia scilicet, unde Et quo descendant, non est; supcra, infima desunt; Nec sursum idcirco, nec deorsum tendere quovis 6 Is Posse modo fictas Atomos , quascunque darentur. Spes Atomis igitur gravitatis nulla futura est. Si nulla est gravitas, ergo vis nulla movendi: Causam etenim motus una in gravitate locabas.

Unde

186쪽

LIBER QUARTUS.

Unde vides Atomos nequaquam posse moveri ;Vel si motus inest, nullo coalescere nOXU. Egregium nunc dogma boni mirare Lucreti lutiae manifesta putat, manifeste falsa probantur: Et si vera larent, quod colligit esse nequiret. S ci p Ε fit, oblata rerum ut dulcedine capti 16s Miremur faciles, plausuque sequamur amico Qui nos decipiunt. Quales jocularia mimi Prodigia exercent: digitis hi namque micantes Attentos fallunt oculos, dum vascula tractant Apta dolis: fraudem velatam praepete gestu, M o Virga & voce juvant; & ubi posuere lapillum, Ostendunt volucrem. Stupet ore ignarus hianti Spectator: temnat, si quando noverit artem. Haud alit et solers oculos auferre Poeta , Excrisio tibi debebit ludibria fuco. σ3 s Quid sit enim gravitas quovis in corpore , nondum Perspexti: nam corporibus male credis inesse Materiae Certam ut Comitem; exemplumque creatis A rebus stolide rerum ad primordia ducis. Corpora quod videas in terram plurima labi, 68O Dtimque immota jacent, ad centrum vergere, eoque Donec perveniant molimine tendere Certo, Corporis idcirco genus omne gravescere censes Per se ipsum, atque illuc innato pondere ferri. Tanta fides oculis, ac dissidentia menti estis S s Αst etiam, si sola tibi fit regula sensus,

Cur non Materiae levitas innata videtur, Corpora cum cernas nonnunquam ascendere sursum l

187쪽

Quas veluti rerum exuvias, & limpida vela 1 o Audieras fluctu passim volitare perenni,

Ut veniant oculis formae rerum atque colores,

Ac visae somno in medio sine more figurae Namque hoc te, quanquam salsum est, docuere magistri. Quin age, nonne leves Atomorum dicis acervos, 69 s Naribus unde tuis volucres nascuntur odores, Uvida quos florum jaciunt pigmenta, vel herbae Fragrantes; qui-ve arboribus Nabathaea per an a Destillant succi, nardusque & pocula myrrhae Aurea lux pariter, quam sol circumundique vibrat,soo Nec terris tantum , ast omni late ingerit Orbi, Et quam debilius nostri dant attamen ignes, Mentitaeque saces nocturno tempore solem; Cum superas aeque in partes mittatur & imas, Nonne tibi levis atque gravis simul esse videtur lsos Iudicio lux nempe tuo, vibrata perenni Sideris effuvio manat, Ceu .flammea quaedam

Progenies. Nativa quidem & validissima longe Vis illa est, qua se tot lucida tela diei

Dissundunt circum, nec se distundere cessant; sio Et vastum rapido pervadunt aethera motu. Insita materiae gravitas si causa perennis Est motus, ergo radii gravitate seruntur. Aspice, ut hi motus ambo in Contraria Vergant. Extremis gravitas ad centrum tendit ab oris; s Is Lux autem extremas a centro tendit ad oras. At nullum per se corpus grave, seu leve credas. Neutrum etenim Ratio, neutrum Experientia firmat. MATERIES Omnis, quaqua spectare lubebit,

188쪽

LIBER QUARTU s.

Mobilis est per se, non per se mota: neque ullam Sao Assectat Mundi partem, superamve vel imam, Aut laevum dextrumve latus; quocunque cietur, Huc properat; nec motum ambit placidamve quietem a Neutrum praeponit, sed idonea semper utrique est. Quidquid enim vel flare potest, vel quoslibet aeque Sas Suscipere impressos motus, lentosve Citosve, Atque huc atque illuc serri discrimine nullo; Dum manet incolume & naturam servat eandem, Non habet unde modum magis hunc quam seligat illum; Sed qualem accepit retinet: nil se movet unquam,s3o Ni quoddam in se se lumen Rationis & artem Discetnendi habeat, qua destituuntur inertis Semina Materiae, sensu pollentia nullo. Cum videas igitur certa ratione moveri Corpora, Continuo motricem intellige causam. 33 s Nam mutare situm , sine causa, qui sibi primum Contigerit, res nulla potest. Quae causa cadendi Est Atomis igitur, vexant quas nulla profecto Corpora, nec Circum tangunt, nec desuper urgenti In quocunque situ fuerint, ubicunque locorum,s o Et quocunque modo; sic & perstare necesse est. NUNC autem cum Materiae sint omnia plena, Idcirco Terram versum properare videmus Corpora. Νam praeter, quae nos circumfluit, auram, Aura fluit longe subtilior, incita mitis σε F Et tenuata modis, velut aeris ipsius aer. SALvΕ Elementorum pars subtilissima, summae Dexteritatis opus, summi simul instrumentum

189쪽

x 3 ΑΝ ΤΙ-LUCRETIUS,

Artificis; gaudens humanos fallere sensus, Ut fabri manus ipsa, dc sola mente videri: SIO Materiae flos & sanguis, distulas in omnes Corporis immensi venas: Tu filia primum, Nunc genitrix motus : Tu Cunctis didita membris Vasto vivere das, animalis spiritus, orbi. Te sine nullus honos rebus: procul iret in aurassIJ Dissiliens Tellus: firma tu mole revinctam Comprimis; ac si quo terrestria Corpora nisu Deserta sursum estugiant statione, retundis, Et pulsata suo festinas reddere centro:

. A te pondus habent; a te gravitatis origo est. 36o AMBIT enim Terram & pigra se mole moventem Abripit increpitans valido tenuissima pulsu

Materies; circaque suum torquerier axem Dum jubet, ac celeri correptam turbine volvit, Volvitur ipsa comes, gyroque rotatur eodem.

36s NON tamen ex illo gravitatem accedere motu Crediderim; nam Cum Terram liquor ille volutans Usque parallelis nostros premat orbibus orbes,

Communemque habeat cum Terra turbinis axem,

Cuncta parallelo caderent tibi Corpora lapsu.s o In Tropicis igitur, Tropicorum pondera centrum

Non Terrae appeterent; nullo discrimine, rectus, Quacumque inciderent, semper foret angulus axi. Nec tamen id fieri certa ratione patescit. Causa ergo gravium casus aliunde petenda est.

s s ABDITA Natune penetralia, viscera rerum

190쪽

LIBER QUARTUS. t

yngredimur, Quinti; dictu res ardua, cunctis Unde haec corporibus veniat propensio. Quod si Haec tibi non firmo stabit Sententia gressia, Ast opifex motus solertior, aspice, quanto est 8O Nostra haec materies, Atomis & certior istis. PRINCIPI o Terram liquido qui vortice cingit,.AEtheris oceanum in multas fac mente secari Pyramidum formas; quarum pars latior alte Surgit, ad extremas pertendens vorticis oras 35 8s At centro Collecti apices junguntur in imo. Illae omnes se se invicto certamine librant, Centrifuga virtute pares; quia materiae vis omnibus est eadem: quod si qua est viribus impar, Protinus exsuperant aliae , dc subsidere cogunt,s9o Dum suspensa suas aequarint singula vires. Ast ubi pyramidem penetravit corpus in unam, Mole sua quantum est, tantum de centrifuga vi Detrahit; ingenita nam forma particularum AEquare aetherios tardo nequit agmine cursus. 9s Ergo deprimitur, quae molem includit inertem , Pyramis; incumbunt vicinae adiguntque deorsum gUndique enim a Centro nisu majore recedunt. Haec depressa pigrum luditando corpus adurget, Castigatque moras, repetito verbere retro Go Praecipitans; versusque apicem propellere certat,' Qui Terrae tenui contingit acumine CQntrum. PRAETEREA rapido Tellurem turbine vortex Circumagens, pariter latere undique pressus ab omni

In sphaeram, aut sphaeric similem glomeratur in Orbem,

SEARCH

MENU NAVIGATION