장음표시 사용
61쪽
Non ita; sed placiti, quodcunque sit, integer usus 3 Absque dolore, metu, vel sollicitudinis umbra. 68 s Illa supercilio rigidi sit digna Catonis ;Est, Epicure , tibi ridens & blandula virtus ,
Carpere delicias caute , vitaque fruisti.
Non quod honestum in se pulchrumque est, hoc tibi gratum e Nam si esset, quid Socratico, quid Pythagoreost =O Tramite distares, quid Relligione severa lSed tibi quod gratum, sejuncta labe timoris
Et curae, subito culpa vacat, atque decorum est. Abs te non igitur posta in Virtute Voluptas , Ast in ea Virtus ; tantum ars est rite seuendi Natura, non Naturam Ratione domandi. Sed Virtus nulla est, nisi cum frenata Voluntas Subditur imperio rectar Rationis, & omnes Continet affectus, nostro qui pectore surgunt, Edomitosque jugo reprimit, si quando rebellant.1oo Et quo majores poscit victoria curas , Tanto nobilior, tanto magis inclyta Virtus. Q Uons χΙΜ ergo tot Consiliis monitisque salubres Se primum docuisse vias Epicurus Athenis Jactat, & ad mores totum applicuit se regendossos Ingenium , verae ante alios Virtutis amicus ;Si, quam voce tenus laudat, re interficit ipsa tDemsit ubi, quidquid moderatur gaudia mentis , Invitat Cunctas moderanda ad gaudia mentes. Non scelus, at sceleri subjunctum saepe dolorem
sto Detestatur : id est, scelus ipsum diligit, imo
Commendat, si sorte metu aut moerore vacabit: 'Et stimulos acres jam sponte ruentibus addit
62쪽
Est-ne igitur toties hominum instiganda libido ,
Invisis abscedat uti, vel amata sequatur s F Quam si praeceptis arcendam a Crimine Censes,
Ne vaga prorumpat; cur haeC evertere tentas ,
Quae vestris longe momento & robore praestant 'Nam si, dum Superos tremimus , dum fulmen Olympi Terribilesque minas iramque Tonantis, & Orci Sao Supplicia, aeternosque Erebi exhorrescimus ignes,
Peccamus tamen, ac terras scelera omnia mergunt;
Quid , si vindictae nullus timor ' Undique caedes, Undique flagitia; atque hominem natum esse pigeret. S I Virtutis eras avidus, rectique bonique fas Tam sitiens, quid Relligio tibi sancta nocebat Aspera quippe nimis visa est ' Asperrima certe Gaudenti vitiis, sed non Virtutis amanti. Ergo perfugium culpae, solisque benignus
Perjuris ac foedifragis, Epicure, parabas. 33o Solam hominum faecem poteras devotaque surcis Devincire tibi capita , indignaeque patronus Nequitiae tantum scelerisque assertor haberi ;Cui tales animos viresque atque arma ministrasia Degener ille Bonis etenim non ingruit horrors 3s Quem perimis: sibi nec restingui Tartara poscunt . Quos bene gesta satis tranquillant; ipsaque morum Integritas, & parta quies moderamine casto Vindicat a misera longae formidine poenae. His procul anguicomae strident crepitantque flagellis 34o Eumenides; procul his aeterna incendia fumant. DECLAMATOREM, Quinti, me sorte vocabis,
63쪽
Quod Iustum Rectumque Epicuri a mente recidam ς Illum nec patiar titulo Virtutis abuti; Atque hilarem Sectam probrorum aspergine tanta uel S Commaculem. Verum hancce notam sibi solus inussit Ipse lubens, Mundo cum legem, ac legis abegit I atorem ; & nostrae lumen Rationis oriri
Ex atomis voluit caecis, ac sorte coactis.
Bectum n cmpc quid est Illud quod regula firmat rueso Et Justum ' Quod lex faciendum praecipit: ergo
- Lex ubi oulla, nihil justum est; ubi regula nulla , Nil rectum esse potest. Ratio Virtusque peribunt; Numine sublato , neque lex, neqiae regula perstant: Ergo nil justi, nil recti permanet usquam: Is s Filia Fortunae Ratio est, fictilia virtus. Incipe nunc adeo, sallax Epicure , videri
Qualis es; ac tandem mentito S CXue UUltus.
A Τ non attendis, Ratio dum innata sugatur Moribus ex hominula, atque animis proscribere Iustum 36o Conaris, pariter Verum stimul omne fugari. Nam Ratio nostros non tantum dirigit actus, Ast etiam quae sunt nobis extraria cernitIntuitu firmo : nec falli cauta veretur; Nam silet in dubiis, donec lux Clarior umbras
56s Dispulerit: cum splendor adest, tellatur adesse, Judicii tum certa sui; & quod judicat, hoc est.
Nam si res aliter quam clare conspicit, essent, Mentem perfida lux & non mage tuta tenebris Falleret aeternum; nil certi affulgeret unquam:
s o Quin & vis animi foede omnis vana jaceret; Et nenc inter nos quae verba cupidine Veri
64쪽
Conserimus, sonitu in ventos serrentur inani. Certum igitur nobis & incluctabile, quidquid Perspicue viva Rationis Iuge videmus.sTI Uerum ex fortuito Concursu principiorum Si mentes nostras & lucem essinxeris illam, Quo pacto , tibi quod certum est , verum esse probabis tCasus erit quod jam tibi sic appareat. Imo Sic potuere tuae conjungi semina mentis, Θo Ut se aliter, quam sit, res omnis praebeat ipsi ;Et quaecunque tibi jam nunc manifesta videntur, Quo manifesta magis, magis hoC contraria Vero Sint in ser quod si acciderit, temere omnia dicis
Majus parte sua totum nunC Credimus omnes ;38s Est fortasse minus: duplicatis quatuor, Octo Confieri; sortasse novem gignuntur At ii IudHaud quisquam dubitat se se, dum Cogitat, esset Quidni etiam hoc falsum Rationis lege peremta , Et lucem extinguis. Tua si doctrina manebit,ue o Ut Iustum nihil est, Verum nihiI esse necesse est Et quo Pyrrhonem gladio jugulare solebas ,
Hoc temet jugulas, hoc tu procumbis eodem. SED novus auxilio venit exspirantis amici Desensor, Iustum nativa lege doceri 9s Qui negat, Hobbesius: nam praedicat arte repertum. Cum coepere homines ad propria Commoda nati, Atque sui tantum revera semper amantes, Alternis certare odiis, m Vivere rapto ἔTunc, inquit, ne vis late daret omnia pessum , coo Ut pater & natus germanique, Ut vir & uxor ,
Ejusdemque loci possent convivere cives ,
65쪽
In coetus hominum quasdam Prudentia leges Intulit ad commune bonum ; queis publica sensint Utilitas, longique mali experientia, quanquam sos Invitos , timor imprimis parere Coegit. Hin: est, Hobbesium si consulis aut Epicurum, Justitiae, nec non & Relligionis origo.
Qui de Iustitia, de Belligione profanus Haec sine teste reseri, liquido se prodit utrique fio Insensum; sed nil aliud probat. Haud ego gratis
Fingere vana sinam. Vilescit origine tali, Nec vera est Virtus , quam sola creasse putatur Utilitas. Tamen hoc ipso victoria quaedam obtigerit nobis, omen pignusque triumphi. 61s Cum sine Iustitia, sine Relligione fatetur Non potuisse hominum genus a seritate nefanda Primitus averti, sequitur, si neutra manebit, Pristina continuo redituram ad crimina vitam. PROTINUs hic possem, ni quem sequor ordo vetaret , 6αo Pectoribus nostris inscriptam ostendere legem, Et Fas conspicuum Rationis lumine puro , Ante etiam Plebiscita aut consulta Senatus ;Et Naturam aeque Iusti Verique magistram: At ne digrediar, praesens in tempus omitto. 623 Hoc tantum dicam: si nulla Bonique Malique t Stet natura prius, legum quam edicta serantur ,
Jus nil juris habet; sed leges caeca libido Condidit, & fluxo posuit fundamine: vano Juri servire, injusto est servire Tyranno. 63o Nam cum ex arbitrio jus pendeat omne, juberi
66쪽
Id pariter potuit, posita quod lege vetatur; Quodque jubetur, idem potuit quoque lege vetari.
Jam vero Commune bonum, quo nititur uno
Hobbesius, ridenda viri Commenta refellit, 63 s Et sua eum discors ludit Sententia: quippe Si leges commune bonum genuisse putatur, Ergo aliquid, nondum prognata lege, fatendum est Esse boni: sua sunt igitur discrimina rebus.
Quin etiam, quo vecordem male protrahit errorcao Hobbesium t Solis si justa injustaque dicat
Legibus enasci, sequitur, minus esse nefandum, Insontis letale viri in praecordia ferrum Ultro demersisse, fidem quam solvere pactam e Cum tunc demum hominem crudeli perdere dextra iis Coeperit esse nefas , ubi pacto scedere se se Libera gens voluit prohibenti subdere legi. S E D qui concedunt Ius Fasque fuisse necessum, Ne propriis rueret vitiis humana propago, Neve sui malesanus amor corrumperet orbem, 6so Declarant quam sit per se exitiosa Voluptas , Qua scelerum inventrix alitur Crescitque Cupido. At quid susceptum fuerat mihi nempe probandum, O Quintit Posita semel impietate Lucreti,
Exundare. nefas. Ut apertis ASolus antris oues Cum subito celeres emisit carcere VCntos, Illi obluctantes immensa per aequora currunt , Spumososque cient horrendo murmure fluctus, Terrorem, exitium, noctemque & fulmina portant, Ac Coelum & terras consertaque nubila miscent:
66o Sic vitia invadunt Orbem resoluta catenis,
67쪽
Dum regnat Stygis atque Dei secura Voluptas-
D i c age: si qua soret regio sine legibus ullis , Ac sine consilio , sine Principe, libera qualem Absque Deo Terram esse jubes ; ubi memia nuIta
663 Virtutem , nullae sequerentur Crimina poenae pSed neque Virtutis nomen , neque criminis esset; Verum quisque sibi Deus δc Rex ; han me libenter Incoleres In ea velles traducere vitam Spinosae teneant illam, teneant Epicuri cro Attamen liocce boni genus est , quod lege soluta Belligionis, homo Graius provexit in orbem et Hoc populis donum , hanc pacem promisit habendam. Letiferum certe munus dedit. Haeccine tantis Laudibus & famae lituo modulisque Camoenae 67, Decantata viri Sapientia: quem n Ue magno Amphitryoniades, etsi tot monstra peremit . Nec Dea quae glandem simila mutavit eduli, Vitisatorque pater, flavo nec Apolline natus. Morborum domitor, Sectae si credimus isti, 68a Humanam in gentem meritis aequare valebant 'Scilicet egregium specimen bonitatis, iniquos. Solari, mercede sua fraudare merentes C s Τ I B U s humanis ergo damnosa nocensq-Disciplina viri : sedenim bona nulla, neque ipsae 68S Quae cupidis mendax tanto promisit hiatu, In mortale genus confert; ea gaudia praeter, Quae sine doctoris monitu sat cognita cunctis. Nugaces velut aurifices pro divite vena
Fumum dant avidis , & spem sine messe Perennem r
68쪽
Do Credules interea, pascit quem vana cupido, Dum falsis inhiat, veras deceptus in ignem Fundit opes, & avaritia rem decoquit ipsa. Tales, qui sidunt Epicuro , Crede futuros: Ornatus animi virtutes, intima Recti Semina, divitias humanae gentis, amorem Numinis & fratrum disperdunt futilis ergo Laetitiae; quam si revera quisque sequatur, Ipse parum sibi, nil reliquis conferre valebit. Nam te saepe monet Lucretius, ut tibi tantum Provideas faciasque satis, nec Cetera res. Sic & Graius homo prius hortabatur amicos, Ne quis ab ingenti studio, variisque molestum Redderet ossiciis hoc tempus labile vitae; Indueretque graves collo subeunte Catenas, Ios Aut aliena gerens , Populi ve negotia tractans, Aut miserans inopem, aut lacrymans in funus amici. Sic animum Sapientis in omnibus esse volebat Lentum , & vitandi causa moer9ris inertem,
Ut domui, patriae, toti esset inutilis Orbi; io Nescius impense quidquam sibi velle suisque;
Frigidus in cunctos & plumbeus, inque parentes; Praecipue memor intactam servare quietem, Deque sodalitio tantum decerpere, quantum Hinc propriae augerentur opes artesve fruendi; TU Uno contentus sese , sibi deditus uni. Ipsa nec eximitur tali de lege Voluptas. Sic etenim constans in libertate tuenda, Qua sine nil suave est, lepidum nihil atque venustum Atticus hic vester, multo ut sermone sequaces
72o Edoccat, qui sit mediis in floribus angor
69쪽
Spinarumque metus, nimio si ardore legantur. Propterea nexus animorum & vincla perhorrens , Volgivagam Venerem praesert unius amori:
Proh pudori En igitur pigrae sapientia Sectae l as Q U O s vero tenet assiduus flagransque gubernat
Belligionis amor, non detrectare laborem, Non studiis animum certant exsolvere rectis , Non & pervigiles in publica Commoda curas Abjicere; at consanguineis, patriaeque libentes 3 o Impendunt operam ; solis nec semper amicis , Ast etiam ignotis. Nec tantum pectore moesto Cum lugente dolent, sed re solantur egenos , Atque favent miseris : neque enim pretiosa recusant Vincula , queis hominum coetus Natura ligavit.
73 I Quin etiam bello, causisque forensibus adsunt; Solliciti, cum res humeris commissa requirit; Tranquilli tamen interius, quod iniqua perosi, Nil faciant, nisi quae Ratio sinit, imperat, urget; Nilque boni linquant; quoniam pietate docentUr , w Quid Deus imprimis, quid mens sibi proxima testis Foederis humani quid jura gradusque reposcant. Si nescis, habet ipsa suos Heroas, alitque: Belligio; sedenim stimulis melioribus illos
Exacuit, quam spes incertae laudis, dc auri T I Exitiosa fames, ac turbidus ardor honorum , Quae lacerant animos cuppedine cuncta Vorantes, Et suadent plerumque nefas. Mortalibus autem
Nil suadet pietas, quod Rccto abscedere possit; Cum nil respiciat, praeter jus fasque severum. Io Dic ab utro melius fuerit cultoribus Orbis
70쪽
Consultum , Graione viro, cui sola Voluptas Et lex & Deus est; an eo qui Numen adorat lSED quoniam non vi, non assuetudine morum, Non casu incerto , non scripta lege , sed ipso Iss Ducimur instinctu Naturae , ut quisque putemus Amplectendum illud quod nobis utile summe est: Hoc innatum homini saltem non esse negabis Hinc sequitur, quo quid plus utilitatis habebit, Per se naturamque suam, durumve placensve I 6o Id fuerit, reliquis esse omnibus anteferendum. Ergo paciferae si Belligionis amore Nil erit utilius, si pestiferis Epicuri Commentis nil pejus erit, quod utrumque probatum est; Belligio vincat, nostrae sit regula vitae. γοs Ex illa siquidem venit observantia natis In patres, famulis in heros, & civibus omnes In rerum dominos : dominis venit ille vicissim In cives amor; unde quies ac firma potestas. Quisquis enim vere Supremum Numen adorat, PTO Sentit se partem populi per mutua vincti Osticia; hinc alios proprium si vertat in usum, Se deberi aliis. Vestro sed dogmate Contra Nil tutum superest; regnat pro jure libido ;Ridetur pietas, puerilis dicitur error; VTs Ipsa cadit Virtus, nativaque destruitur Lex; Quam qui non audit, se tigribus atque leaenis
JΕquat, & humani coetus convincitur hostis. Omnia namque ad se referens, se Cogitat unum Vivere, cum vivat multis e millibus unus : So Centrum se mundi, rerum caput, atque Tyrannum