D. Francisci Baronii ac Manfredis. De maiestate Panormitana libri 4

발행: 1630년

분량: 226페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

. . . t Quasi vero an imi magnitudo aetatem consequatur, sicut & RegIs L .f. desconsequitur imperium. pides, ait Franciscus Patritius, tanusi eu- regno. Gre praefulge visive ea omnes MDum, ac Principum virtutes ob curioressam . necessaria quippe est Regi magnitudo animi, quam si sori semel ex Rege dempseris, quicquid honi in eo situm est, iam dempseris . Panormus itaque tam praeclaro, nobilique stemmate glorietur,cum hoc eius nominis famam ita disseminabit, ac sparget, ut orbis terrarum uniuersus Panormitanam maiestatem veneretur,&colat. Nec dubito,quin anni consequentes maiorum nostrorum plausibus excitati masculam Panormitana: Rei p. virtutem,quae tantum sibi signum insigni cum honore comparauit,& suspiciant,&efferant, ac Ciues Panormitanos immortalitati commendent. Est Ormoes. i. quidem hoc 'quilae signum commune cum multis. lege Vlyssem primo. Aldrouandum ,non causa communis. Romanae Reip. munm ex

vi ria gloriosa gloriosum .

' oei natura Urbes etiam sua laudatione non priuat, cum ea Vrbs non mediocrem certe gIoriam, laui I demque comparet sibi, si optimo a natura situ mu- niatur. Et quidem bisariam de Panormitana Vrberatiocinari quis potest, vel ut ipsa florebat antiqui tus, veI ut ea nos hac nostra tempestate perfruimur. Primum itaque probatione hon eget, cum qui antiquiorem Panormitanae Vrbis contempletur aspectum, cum aquis totus undique cingeretur, Velit,nolit,eam optimo communiri situ suapte sponte latebitur.Lege Polybiunt litaprimo. Huc accedunt & portae eius septem, qua rum unaquaequ8, ut ait RanZanus ,singulis amplissimis tarribus,quae iu- expugnabilium arciumspeciem praebebam, muniebatur. Imo ut loquar cum oratore illo hodierna luce Panormi summacu laude Rhetori- l. cam pr8fitente, ea urbis pars, quae vetus deinde Neapoli hoc est M. pri' noua alia adstructa dicta est tam editis turrium molibus, ita muro rum ingentibus, quadratisque saxis circummunita est, ut non tam propugnacula haberet,quam ipsa tota turris esset, ac propugnacu ' N O . lum.

62쪽

lum. ut multis post saeculis Robertus dux ille sortissimus ceteris secundo marte deuictis, non nisi maximo exantlato labore, ac diutur- na plurium annorum obsidione ea potitus sit. Alterum vero, quod cum unicuique aeque non liquet, hoc Ioco

meae sunt partes luculenta oratione patefacere, ut omnes panor mitanam felicitatem, maiestatemque non minus certePernoscant, quam unanimi conspiratione venerentur.

Ea igitur.urbs optimo landata situ mihi omnino videtur, Primo si turribus ambiatur, Secundo si sertissimis cincta maenibus propugnetur . Tertio demum si perennibus aquarum venis circumflui videatur. Sic m. in hostium obsidione arces arcent hostem, murus seritat,aqua tutatur .,Et quidem turres excubiae sunt ad defen-Vendum vigiles, itaque se habent,ac in custodijs vigil miles. Eae

prospiciunt hostem,ut Cities inuigilent, ut hostes eijciant, ut fines tueantur. Leonis praeclara laus, qui etiamsi somnum capiat, ab Ab. unoquoquertamen vigil aestimatur, timetur. Vel Leonis sopor me- emb. tum creatu. Vigiles oculi Vrbium arces, quae suis implicatae rebus veluti quodam somno opprimuntur . at vigiles arcium oculi, ut ter' i h rorem ceteris incutiant. Oculi tamquam speculatores altissimum ., locum obtinent, ex quo plui ima circumspicientes suo iunguntur osticior. Arces itidem in praecelsis, editisque collibus sitae ab omni hostium excursione ciuitates, urbesque defendunt; ut recte dixerim cum Ambrosio oculi pedem monent, Vt anguem sugitet; arceS D. Amb. urbem, ut hostcs fuget. In summa si quod humanum corpus a na- Lia Sacer. tura formetur, quod oculis careat, nihil quidem v ideri potest vel turpicis, vel horribilius , cum, ut ait Chrysos. demptis octilis, pedes tam II in manu die μι inutiles, mutilis animus. Quod si etiam qua forte - . . Urbs , aut Ciuitas extruatur, quae circumpositas arces non habeat, omnia in ea perturbentur, ac misceantur est necesse . Quo quid deo serinius e Recte ergo & arcibus, & hisce proceris montibus Panor initanam Aximam Concham Ars, & natura muniuit, ut Ars naturae locupletantis beneficio , natura vero artis rerum pulcherrimarum in uentricis ingenio frueretur . Natura itaque Panormitanam Vrbem firmillimis montium turribus circumsaepiendo propugnat. Ars arcibus hostium impetus, audaciamque propulsat,& ijs tamquam oculis tantum naturae miraculum,tam ingens Siciliae orname- tum, tam magnum orbis terrae delitium, atque unicum,ac singula- . .

rem Sicularum Vrbium Paradisum summa cum animi voluptate contemplatur. Ad amplitudinem .n. urbis Panormitanae amplificandam ars δε natura confluxit, ut natura suum primigenium faetum

63쪽

ἐν primo de

cura. de

vari rerum otianium ornamentis insigniret; Ars vero , quod a na tur inchoatum est,diligenter, ingenioseque perficeret, persectum quo numeris omni biis absolueret. o Sedae: in tantae urbis laudatione potius, quam in veritate sita videatur uratio,etiamsi ad probandam aliquam naturae loci hujus pe urbis partem dicta sussicerent; tamen ad i praecipua quaedam Omnino de lieniendum, ut ex veritate potius, qua ex animi affectio ise Iads oui uis proficiscatur. Maenibus itaque ita Vrbs cingitur, ita Ialhitur, ixa circumsaepitur, ut nulli bi opportunus detur hostibusCam inii ades uti locus. Sic . n. maenibus maenia respondent, Vt, si d alterapa sphte partem hostis accedat, continuo ex altera sertiteriani mole quς repellatur. Neque vero ea cuniculis ita facile potest vel expugnari, vel dirui,vel euerti,cum Vrbs Panormitana sit in so, lidis a natura. designata lapidibus ,&in ijsdem summo cum ingenia ab Arte constructa. Quod plane haud vulgare laudationis genus, cum ea Vrbs, ut Euangelica domus, quae in saxo fundamenta P i a coll0cauit, palmarem gloriam assequatur. Atque haec natura loci ita ab scriptoribus celebratur, ita sustollitur, ut & ab antiquioris aetatis hominibus, & a maioribus nostris primas Ciuitates vel l . montium cacuminibus, vel in vivis lapidibus videamus excitatas. Porro haec nostra Sicilia sic huiuscemodi scatet exemplis , ut, cum aperta sint omnibus, hoc loco referre operae pretium non ducam. Neque vero sibi quisquam persuadeat in extremis etiam regionibus haec itidem exempla desiderari. Curtium, ac Vitru

De aquis vero nihil est, quod dicam , cum nullus certe sit in pa- normitanis finibus locus, ex quo passim uberrimi aquarum sontes non prosiliant,non erumpant, qui prosecta si in unum cogregarcntur locum inaudita eluuione terras abluerent, obruerent. Aptus vero hic quidem est ad eam recipiendam, ac retinendam sinus, cum Vrbs altissimis circumdata sit sellis, quae aquis oppletae possunt aditum hostibus intercludere. Atque id sibi vult fossa, scribit Vul-Vulp. piatus receptactilum ac manufaestim. ad ea Ira, seu urbes, oppidaue mantenda. Et ccrte ii ceteris ea etiam addatur Opportunita S, ita munita Vrbs dicenda omnino est, ut nihil excogitari vel tutius, nihil extrui vel munitius possit. Et quamuis Urbis lartitudo vel iria, turrium propugnatione, vel in murorum firmitate, vcl in aquarum copia consiliere videatur, ceterarum tamen rerum vi ,ac abundantia non mediocrem sibi laudis partem vendicat. Quaenam . n.Vrbs inter omnςs stri. Siciliae Urbes reperitur, quae se nunquam prope'

64쪽

modum nec annonae diis cultate,nec fruetinim inopia, nec agrorum sterilitatemec rei frumentariae charitate laborasse iure optimo pol- sit gloriari Θi Quod si quandoque ingrauescat annona, annonae, Ut Ita dicam, charitas non timetur. Panormus itaque & natura, &situ, & descriptione non modo Princeps omnium est habenda, sed inter ceteras etiam Vrbes firmior,ac sortior enumeranda. Huc ac D lib.ὶ

cedit de illustressiquid tamen seribere promiscue velimus, Plinij se- Uiris I cundi testimonium, qui cum Attili j Collatini ducis in Siciliam aduentum contra Carthaginenses literarum monimentis commen daret assirmat omnia ab eo Paenorum praesidia a maximis, munitis

simisque Ciuitatibus Drepani,Lylibaei,& Panormi funditus fuisse

deleta. En babemus, ait Ran Zanus , ex huius nobili mi auctoris re- Dean . Immon fuisse Panormum ab antiqui simis inter maximas, mimilissimas- w o ni Θ ciuisates Siciliae enumerataia. Quita imo, Vt inquit FaZeluS, anno I. prior Salutis sis. Iusiniano imperante ἀ Gothis veluti ct omnis Sicilia oem - dec. pata,eorumfacta eupraesidium validi mom. Hinc recte Procopius, M S Panormi, i nouit, in mentum fiducia Gothi se tuebantur . erat mumiis Ismus locus. Et in eo priuilegio paenes Trainae secretum asseruato haec de Panormo. Tanta erat ciuibus audacia, quod plurimum d tu, multitudine,ac ciuitatis fortitudine considentes uos iris licet acerrime inua densibus portas claudere dedignantur. Et Leonardus Aretinus.Ilanor- i omus, inquit,seda qboniam in ea Vrbe validum Gothorum erat prasi tu, hellum ob dionem xpectatur,rix pertiati. Quid Belisarius qui cum omnem lico aduer-

Siciliam a Gothorum dominatione oppressam inuasisset,ac reliquae Gst hisia aeditionem fecissent,vidit Vrbe, Panormi' istum non solum obsi- ιι, idionem expectasse,sed missis etiam nunc ijs per contemptum, ac lu- 2 ζ. dibrium discessum hostibus indixisse. Nihil de Roberto Guiscar- Fay.ι8.d.

do sortissimo Normannorum Duce,quem, Sarracenis ubique secu- ροι- do marte debellatis Panormo non nisi maxima, ac longa plurium annorum obsidione potiri potuisse iam constat. Lege Hugonem Falcandum in Historia Siciliae f9. Urbs itaque panormitana licet ex his hactenus recensitis non parum sies comparet gloriae, cum ea sint omnino & gloriosa,& lauciabilia,haud tamen parum etiam dignitatis assequitur ita eam sita esse, ut ad orientem vergat. Quali vero primi illi conditores eo v rgentem vel ea ratione 1ti uxerunt, ut tantaefurbis pulchritudi-DEm admirabundi cum intuerentur,ratique nihil ea pulchrius, nihil veneratione dignius in Sicilia uniuersa posse reperiri, statuerunt,ut vel sol ipse prima luce naturae miraculum collust yet, ac venera inindus tantam Vrbis maiestatem veneratatur, ct coleret. .

65쪽

6 PANORMITANA

Spirant itidem dulciores aurae , exauditur etiam auium concentus, aurae quidem sic immoderati caloris aestiun leniunt, ut semper vera veris, temperie Panormus perfruatur. Aulum vero cantus sic est sua proportione distinctus , ut nihil sit vel dulcius , nihil vel iucundius, nihil denique vel beatius, ut iure, qui Panormum Sicilia , paradisum nominarunt, summa cum sapientia, recteque nominarunt . In hanc a . unam omnia omnium bonorum genera Natura congessit. Plura hic desintium, ac fuminum pulchritudine, non pauca de camporum ubertate, multa de caeli clementia essent agenda . Sed ne haec rerum multiplicitas consessionem pariat, accuratius, ac exactius de his in posterum suus erit agendi locus. i

h i. Rimo loco fluviorum omnium.celeberrima Dunia. s. proponitur consideranda ORETHI Maiestas, quae Nili. Cis. certe scriptorum animos ad scribendum sic compulit,ut nemo saeculi antiquioris extiterit, quin de s r. l. s. Orethi flumine verborum fecerit lati sui Ed 4seet pa-dec.ptime. normitanae Urbis maiestas suapte sit natura digna praeconiis, ore. ἁπο thi tamen Maiestate sublata praeclarior suspicitur, maior celebra-

adeo .n. inomnes orbiS terrae partes Orethi fama divagata est, ut plures fama commota Panormum appulerint, quo celebratam tanti fiuminis accellentiam mirarentur, unaque regiae Vrbis maiestatem admirarenturi. Et non alis reprosccio in patentium panormitanorum aequoriun iminensitate viam Oretho Natura patefecit, utvnde Aureae Conchae fulgor emicaret, aureae etiam Orethi non secus atque Pactoli aronae splendor eIuceret. Huiusce fluminis pulchritudo,ac varietas ita quidem nugna, sta ingens est , ut vabis expri- 'i mere

66쪽

mere, ac scriptione consequi viri quispiam possit. Florent in ripis

undequaque flosculi, vernant lilia, rosae purpurascunt, eX quarum forum varietate sic mira varietaS elucet, ut spectantium oculi tanta oblectatione saturari, S confluentium animi tanto spectaculo expleri non possint. Rosarum, ac florum odor ita mulcet animos, vi omnes huiuscemodi odore pellecti ad contemplandam huiusce loci confluant suavitatem. Videris hic crebras rosarum,florumque altercationes,& vernantes aues, ac insidientes rosis Principem ijs locum ex huiuscemodi decertatione deserre. Sic, exoriente Aurora,aureum peristroma vari js flosculorum stellulis intertextum, naturae laborantis arte depictum explicatur, ut panormitanae Vrbis maiestas,quae,abeunte sole, caeli aspectum stellularum flosculis insignitum summa cum voluptate suspeXit, eodem redeunte,hoc nouo naturae blandientis peristromate Orethi ripas conuestiente frueretur. Semper itaque nouis scaenis, nouisque spectaculis in tanto, tamque glorioso Siciliae theatro Panormiis gloriatur. Ad quingentos ser meus ab urbe, ait FaZelus, Orethussumus V

bem praeterlabutir, Metelli Contra A rabalem Carsagmensium ducem insignis,ubi ponte eximio quadratis ex lapidibus a Georgio Antiocheno Ro-gerk Aegis Admirato, catus adhuc cognomentum re inet, liberaliter extructo trajcitur. haec ille.

Lubet hic victoriam exponere, ut tantae victoriae spectator O thus summa cum laude celebretur, & Panormitanae Reip. singularis v irtus, ac digna maiestas si minus oratione, re tamen ipsa efferatur . Rem itaque paulo altius Iectorum pace repetam,ut orbis 'rrarum & Panormitanam fidem,ac virtutem laetus agnoscat ,&nihil a me silentio praetermissum esse videatur. quae licet gloria sit dumtaxat adscribenda panormitanis, de Oretho tamen fama, ante cuius conspectum decertatum satis , victum egregie,ita percrebuit, ea non modo Romani Imperij,sed orbis terrae fines peragrarit. Dubio marte inter Romanos ,& Carthaginienses ea tempestate Aulo

Scit. Aquilio,& C.Cornelio Coss. pugnatum. Omnes sere Siciliae Ciuitates a Carthaginiensium fide desecerant. Vna Panormus&Carthaginiensibus seruauit fidem, & inimicam id temporis dumtaxat se Romanis praebuit. Roma tam graui, tamque diuturno bello grauiter commota A. Aquilium,ut autumant plerique,&C.CO nelium Coss. cum trecentarum quinque remium classe Panormum ablegauit. Eam terra, marique summa ope , summaque vi inuaserunt. Postea vero quam in obsidione multum temporis insumpsere,ut Leonardus Aretinus testatur, eam demum urbis partem Nea

polim

67쪽

48 PANORMITANA

polim appellatam qua machinis adhibitis, qua virtute militum expugnarunt,ac deditione iam facta a ceteris reliquae urbis partibus, relicto urbi praesidio sese Romam contulerunt.

Ex his habes, mi lector, primi belli punici tempore ita fuisse &. maximam,& munitii sinam Vrbem Panormitanam, ut ad eam dumtaxat expugnandam tantas in unum Vires Urbs Roma contulerit, quaeque Vrbs toto nomine, solaque obsecundante fortuna trium phum ex exteris gentibuS, nationibusque reportabat, ex urbe Panormitana non victoi iam modo sibi vel auspicato nomine, vel veterano ierociente milite comparauit i sed in eius diuturna obsidion O ν'

Et tunc demum Romani uniuersam se vicisse Siciliam putarunt eum unam Panormi urbem sortiter pugnantem, hostes animose repellentem varijs exanitatis laboribus,varijsque praelijs devicerunt. Iam Panormitani semper sibi similes sub Romanorum subiuncti potestatem non minus Carthagini,cuam Romae fidei seruatores ex- . titere, patique subinde suos agros ab debacchantium Carthaginiensium exercitu depopulari, deuastari, perdi, quam a fide semei

Romae suscepta deficere maluerunt . Verum illa certe non tam atramento, quam lacrimis scribenda deuastat io,cum Carthaginiensium Dux Asdrubal non minus intestino inflammatus odio, quam ferro armatus panormitanae urbis agros inuasit, ubi apud eamdem signa sustulit,castra collocauit. Hinc diruta aedificia, hinc turres deletae,hinc combusta magalia hinc arbores radicitus euulsae, hinc perturbata omnia,Omnia euersa. Sed Deus Opi. scelerum vindex, tantum,ac tam graue diu impunitum non reliquit scelus. Statim Polyb. ιμ .n. illa ad Orethum victoria,quae sub Metelli Consulis auspicijs, o - pituIante Panormitanorum exercitu consequuta est. Asdrubalcm ' .n. non modo Metellus coniecit in sugam suis vel captis, vel intcremptis, sed Elephantos etiam centum quadraginta iam vivos ad ur- rastem bem deuincendam secum adductos in suam potestatem, ditionem lib. que redegit. Metelli stratagemma paucis attendite, quod Iulius Frontinus in pauca perstrinxit. Meusius,inquit, Consilinon ilia bel- lib. tum aduersus Asdrubalem gerens ob eura ingentem exercitam ct C X L.

de ana. Dp, elephantos muriorisinu laeta dii dentia mira Panormum copias renuit fossamqtid ingentis magnitia nis ante se duxit. Conspecto deinde exercitu,

qui in prima acie Hephantos habebat,praecepis bastatis uti telis in belluas

68쪽

iacerent, protinusi se intra munimenta reciperem. Ea lud catione Rectores Hephantorum concitati in es ossam Elephantos egerunt. Govi primum illaqueati sum, parsim magnitudine telorum conferiri, partim retro insuos arid totam aciem turbauerunt. Tunc Metellus hanc opperiens occasio nem cum toto exercitu erupi ct amressas a latere Paenos cecidit, ip-

μὰ Mephaatibus potitus es. Haec Frontinus. Quanta igitur gloria, quantaue laude est non Romae modo, sed in terrarum orbe tum Panormitanae Vrbis nomen ,cum Orethi fama, gloriaque vulgata,cum Roma illa, quae armatas hostium manus nusquam timuit,quaeque solum Elephantos expauit, tandem victos, captiuosque in Capito. Ilum deductos inspexit, ac demirata est; quique antea tantam beIIuam miles sorinidauerat, deinceps nullo modo metuendam Iartus edisceret. Ceterum sicut S. P. R. tantum nomen Vrbis, apud quam Metellus tam insignem, gloriosamque victoriam consecutus, non sivit obliuione delari; cum primo bello punico consecto, quod trium, & viginti annorum interuallo terra, marique commissum , M. 3

curauit,ut Panormus,Romanorum Colonia,Strabone testante,con- descrip

stitueretur,sic & scriptoribus Orethi scribenda praetoria reliquit, ut unusquisque posteritati & gloriam loci, & fluminis fortunam scriptione commendaret. Bonam .n. gloriae partem sibi vendicat locus . Et certe in armis, ait Tullius, militum virtus, locoram o portari- Ρο ῖ tas, auxilia Socioram, classes, Commeatus multam iuuant. Quasi vero M dixerit in rebus praeclare gestis laudanda militum virtus, locorum opportunitas euehenda, cum non minus illa,quam haec iuuet. Quare cum idem praeceptiones traderet in oratoria partitione laudandi loca ion dempsit. In locis aurem,inquit, or illa naturaba, maris 4-οralaria an remoti a mari,plani,an montus eues, an asperita ab res, an piation- partitione. res, opaci, an aprici. Es illa fortuita, culti an iaciati, celebres, an dese

ii, coaedificari, an varii, obscuri, an RERUM GESTARUM VESTIGIIS NOBILITATI. ct hoc quidem Tullij praeceptum scriptorum omnium omnis est amplexata posteritas. legant itaque velim, qui haec legunt Eguis Insulae praeconia, quae ob victoriam ab Ap. Puruchro consule reportatam aeternis literarum monumentis commen

datur . legant Crinisi fluminis laudationes, ante cuius conspectunia Carthaginienses a Timoleonte deuicti eo loco victoriae memoriam' reliquerunt. legant in Vmbria Metauri fluminis encomia, qui Asia drubale iam profligato,ac victo C. Salinatore, & Cl. Nerone Coss. Victorem, triumphatoremque Claudium acclamauit. Legant de

69쪽

o PANOR VITA NA

Ducis gloriosissimi Ioannis ab Austria victoriam praecedentis, qua . licet superbientem explicatis velis Turcarum classem vexilla gloriae cYplicantem,arma praeserentem inspexerit; breui tamen temporis interuallo deuictam, nudatam signi spoliatam armis, enectis ducibus,trucidatis militibus, captiuis ceteris profligatam, prostratam,

ac perditam vidit, ut iure& annus sit celebris Millesimus Quingen- tesimus septuagesimus primus,celebrior dies, octobris septimus,celeberrimus itidem & locus,& Dura quo de merito in resia panorini

Super inius os ix diniam urit . 1 moli a abutas ruius 'hi nos olim in ulHaud itaque mirum esserideatur, si & antiquiores, & recentio res historici Orethum non modo ob variarum rerum pulchritudinem in eum confluentium sed ob celeberrimam illam a Populo Romano comparatam victoriam celebrarint, cum huiuscemodi locus' a terna laudatione dignus esse iudicetur. Et nemo quidem de Oretho verba fecit,quin etiam de hac tanta victoria a Metello reporta.

ta verba non secerit, cum sibi Persuaserit Orethum ea floria non mediocriter insigniri. νιο.miab. Alio vero nomine Orethus a Ptolomaeo illustratur , quemq; nos Ag βψ Orethum appellamus, Eleutherum dixit. an quia ut Phamiciam, ubi Ozib Panormus itidem est, fluuius insignit, sic etiam Siciliae Panormum a primis conditam Pharnicibus, vel ab amaenitate loci dictus alter' Eleutherus, hoc est Orethus exornet Θ o , orethus ex duobus fluuijs supra Montem Regalem Vrbeii ad p.

. 2Vt m. sere quattuor, quorum alteri Sarracenice Misiliandunis, alteri vero Frauacta inditum est nomen, dueit originem. Hi perenni cursu labentes in fluuium Cannietam sic dictum confluunt, quem sugientem Rayhalcelsis, Pyrux, Parcuς, alijque consectanes, ac in unum ad Caenobium S. Mariae a Gratiis coeuntes in Orethum summa cum conspiratione illabim tur, qui miris aquarum vorticibus apprime locupletatus ita in alueo laetitia triumphat, ac gestit suo, ut gloriabundus, cum sinus sui diuitias apud se seruare non possit, mari excipiendas proponat. Alter itide fluuius Sarracenico idiomate insignitus Ambiere radice proximi montis crumpit, qui leni cursu praeterlabens ita volup tatem creat,ut ad eius dulcedinem degustandam & Cives , & Colonos invitet. Lulciniarum cantilena praeclarus, quae suis ita Vnurumquemque concentibus alliciunt , ut quiuis & aquarum suauitate ν

70쪽

Iabentium dc lusciniarum dulcedine pellectus summis, veri : deli-rijs perfruatur. Haud procul hinc alter fluuius, qui Fons Altus generatim appeI- latur,sumitque ex procero,editoque monte vocabulum, ita affatim emergit, suosque ubique vortices effundit, ut totus panormitanus Iger irrigetur. Is non Ium ex vetusto eiusdem nominis templo D . Mariae sacro,cui Cisterciensis familiae caenobium adiunctum est, sed ex saltibus etiam Gulielmi secundi, quos Parcum, siue Circum regium nuncupabant,ad venationem compositis insigniebatur. Nec silentio printereundus est Ayntadis olim in Regum habitus delitijs. Eius maiestas vel aliqua saltem ex parte hac tempestate suspicitur, nec eius hodierna pulchritudo despicitur. Hunc satis illustrem & Pomarium Regium Zisa, & Archiepiscoporum panor m itanae Diaecesis horti reddiderunt, qui ad capiendos & Regum rict Praesulum animos compositi incredibilem voluptatem ex incredibili locorum opportunitate procrearunt . Reliquum est ut, de Gabrieli fluuio pauca dicamus, cum ubi pIura de eo disseruimus, pauca a nobis dicta fuisse lateamur. Alio quidem hic nomine Crib et Sarracenice exornabatur antiquitus,hodie Gabriel appellatur. Eius quidem meminit Conradi Siciliae Regis diploma. Et vero quisnam eius abundantiam , ac pulchritudinem exprimere scribendo possit ξ qui plane uberrimus, ae aquarum ditissimus cum sit ab eo totus Panormitanae urbis ager abluitur . Nec mirum certe. ex altioribus . n. terrae locis, ait Aristoteles, quae ad Septentriones spectant, maior vis aquae dilabitur. Illud vero de , pulchritudine dictum velim. Fluit die, noctuque inter virentes herbulas;ripasque sic perenni, varioque forum peristromate conuestit, ut ver ab eo perpetuum enutriri iure quis dixerit. Per varios hinc inde anfractus, variosque meandros insinuat sese, & qua lapillis praepeditus non secus atque indignabundus assurgit quasi in secum enatae pacis hostes,qua receptus in laxiorem sinum latus sui praestantiam omnibus contemplandam summa cum liberalitate proponit . qua in orbem latex actus, & angustum delapsus in os videtur paene emori, donec maiori aquarum impetu euocatus in lucem rediuiuus emergat. Sic prosecto Panormitanus ager huiusce suuii blandimentis allectus, pulchritudine insignitus, eiusdemq; liquoribus satis expIetus perpetuae praesert argumenta laetitiae; qua

m. is cursum tenet,qua quiescit,qua erumpit,qua enascitur, Vernat

auis, vernat & sos, ut recte dixeris Auem fluuij adulatricem, sorem asseclam.

SEARCH

MENU NAVIGATION