장음표시 사용
111쪽
VIII. S IMP. ANTONIV s. Caput Antonii galeatuna: in aversia, III vi R. R. P. C. Aquila legionaria inter duo signa militaria. Galeatus hic exhibetur Antonius, ut jam Lepidum in ,similia gente protulimus, quo habitu Triumviri facti in agro Bononiensi Romam armati contenderunt. Legionum signa earum inter Triumviros distributionem & imperium denotat, quibus stipati in Urbem prosecti sunt, & provincias inter se partiti. Nec te, moveat, si Antonius in hoc denario se tantum Imperatorem inscribat, & in anteriore dictus sit Imperator iterum: Imperatoris autem titulus a Senatu decreto concessus ipsi altero sublatus est,& hostis P. Romani postea declaratus est , nec Macedonicum exercitum obtinuit. Meetabarbus fol. I . G Dione existimat Antonium allato in Urbem Catilinae capite, Imperatorem fuisse appellatum, sed Dio de C Antonio Triumviri patruo id refert. IX.
M. ANTONI US III v I R. R. P. C. Caput Antonii : in aversia
Mars nudus stans gale. atus, pede clypeum calcans, d. hastam, s par,
Eonium, L. MuSSIDIUS TI. F. LONGUS IIII VIR. A. P. F.
Mustidius Longus a Caesare Quatuorvir factus est monetalis, quum tantum tres ante fuissent, de quo Suetonius, Senatum supplevit, patricios allegit, Praetorum , AEdilium , Quaestorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliavit : Mussidius autem eumdem Martis typum in cunctis Triumvirorum Lepidi, Antonii & Caeseris denariis expressit : ideo Martem Ultorem esse
sitspicamur , quem omnes illi pro vindusta de Iulii Caesaris percustaribus denotanda exhibuerunt. Notae A. P. F. an argentum
primus flavit, quod ille primus Quartum vir monetalis factus suerit, ut cum Clodio Z Lunnerio, quia,ssimilius Buca de Flaminius eas notas habent 3 an illae Argerato publico feriodo explicandae i
M. ΑΝΤ. IMP. Lituus, Vas, praesericulum dc gallus gallinaceus. LEP. IMΡ. Instrumenta Pontificatus Maximi, simpulum, aD persorium, securis de apex. Hic Diuitiaco oste
112쪽
Hic denarius in quo nomina Antonii de Lepidi Triumvirorum inseripta leguntur, ad eorum concordiam arguendam signati sunt, pars Antonii signa Auguris, altera Lepidi, insignia pontificatus Maximi exhibet, de quibus in domitia gente similitae typo abunde diiximus; si de lituo qui non in illo occurrit, addamus.
Lituus, insigne augurale erat, baculus sine nodo a summo indeis flexus a parte qua robustior est, quem manu tenens Augur caeli regiones describebat, & designabat metas, intra quas se observaturum signa constituerat, ut quod dextrum esset, quodve sinu strum oculis animoque metiri posset. XI.
M. ANTON. IMP. III VIR. R. D. C. AUG. Caput Antonii ex aversa, CAESAR IMP. PONT. III VIR R. P. C. Caput Caesaris.
ANTONIvs IMP. Caput Antonii, ex aversa , CAESAR IMP.
Caput Caesaris. Duo hi denarii , hinc Antonii, Caesaris inde essigiem exhibent , ad denotandam concordiam : nam milites ad eam conciliandam ut Antonii , privigna Clodii & Fulviae uxoris Antonii filia uxor daretur , Caeseri autores fuere , de quo Dio, lib. 47. hi . se Neque id Caesar detrectavit, quia arbitrabatur eas nuptias nullo sibi obstaculo futuras in ea re, ,, quam contra Antonium animo jam perceperat, quum ali O- ,, quin Iulium Caesarem patrem suum cognovisset nihil mora- istum assinitatem cum i Pompeio initam, in suis contra eum Dactionibus fuisse. XIII.
M. ANΤΟN. III. R. P. C. Lituus, & Praesericulum seu urceolus. L. PLANCVS IMP. ITER. Guttus seu vas oblongum, inter
fulmen a dextris, & caduceum a sinistris. L. Munatius Plancus M. Antonii nomen in hoc denario cum Auguris insignibus in illius honorem percussit, & eo quidem an no quo consulatum nempe ''P cum Lepido gessit. Quis ille fue-
113쪽
86 . ANTO NNIA.rit in Ilinati a gente dicturi sumus, cur M. Antonio denarium signavit, hic proferre contenti. Patercula, inquit, is Plancus d
inde dubia, id est, sua fide quia hic postea deseruit Anto-
nium ) diu , quarum esset partium , secum luctatus, ac is sibi dissicile consentiens, Sc nunc adjutor Decii Bruti , desi-ognati consulis collegae sui, Senatuique se litteris venditans, moxis ejusdem proditor; Asinius item Pollio firmus proposito, &- lulianis partibus fidus, Pompeianis adversus : uterque exerci-
Itaque Plancus Consul cum Lepido, qui D. Bruti locum occupavit , denarium non in Lepidi, sed M. Antonii gratiam , cu .jus partis erat, cudit, & Triumviri illius, qui Augur erat, insignia expressit, quum ille ctiam Septemvir Epulonum esset: unde cultum hujus sicerdotii insigne in illo exhibuit, inter fulmen, ne trape quod Imperii symbolum est, & caduceum, qui Felicitatis es typus; utrumque ad Triumviratum reserens. XIV.
M. ANTON IUS III VIR P. P. C. Caput Antonii: in aversa, P. CLO
DIvS M. F. ars nudus stans, galeato capite, d. hastam , s scipionem, seu sceptrum. Quis fuerit ille P. Clodius M. filius, in gente Claudia erit inquirendum , nunc nobis Antonii partium studiosus denarium in ejus gratiam exhibet, tamquam Quatuorvir, ut ex sequente liquet. At quum in hoc & in aliis, quos Iulio Caesari &Octavia no Triumviro percussit, Martem eodem modo expresserit, ut iis conveniat, nobis investigandum. Duo praecipua apud Romanos Martis nomina fuerunt, nempe Gradivus, dum ad bellum properat de graditur , alter Quirinus nominatus, dum tranquillus dc mitis est. . Prior templum habuit extra urbem prope portam in via Appia, quasi bellator, de ad arcendos hostes, ideo exhibetur gradivus , ut supra in denario Mussidii, Sc hasta curva quam manu agitat eam gerendo: posterioris templum erat intra urbem ad tranquillitatem custodiendam dc Rom ae custodiam, ideo in his nummis stans quictus, d. innixus hasta, s scipionem seu sceptrum, ad tranquillitatem a
Per hoc Martis Quirini seu Tranquilli sgnum in Iulio , post
114쪽
sii peratos omnes de debellatos hostes, illum Romae statum quietum urbi restituendae de conservandae attentum, demonstrat Clodius;
ut per idem Martis Quirini seu quieti signum in Antonii & Augusti denariis, alludit iis omnibus post victos in campis Phili inpensibus; ciuili unusquisque esset Mars alter tranquillus ad urbem in pace administrandam, debellatis & interemptis Iulii percuc
M. ANTONIVS III VIR. P. C. Caput Antonii , P. CLODIV M. F. IIII VIR. A. P. F. Victoria alata nudo corpore stans, pede gi
bo imposito, d. caduceum, laeva sceptrum, ad pedes a dextris aquila , a sinistris clypeus erectus. En P. Clodius cum Quatuorviri monetalis titulo , quem supra non expressit, qui postquam Martem exhibuit, ejus comutem in hoc denario Victoriam repraesentat: illos communes deos appellat Hirgilius, aeneid. lib. I i. In mediosque focos dis commmiibus aras.
Ubi Seretius inquit, Dei communes sunt Mars & Victoria, quod ii in bello utrique parti possiant favere. Isidorus Martem scribit nudo corpore essingi solere, quod quis: que in bello sine formidine objicere se debet: an ideo victoriam nudam exhibet Clodius , quod Antonius sine formidine victoriam de hostibus in campis Philippensibus retulerit Z Ipsa caduceo pacem indicat , quam ex hac pugna sperabant Triumviri; ut orbis imperium, quod per globum terrarum orbis quem ipsa pede premit, designatur ; ut per aquilam Romani Imperii symbolum, ad pedes ejus apposita.
Sceptrum videtur Marti Tranquillo seu Quirino datum,quod erat baculus regni insigne, quo reges majestatis gratia utebatur, ut quasi alter Quirinus Romae esset dominus, sic victoriae sceptrum tribuit Clodius, tamquam per eam Antonius & Triumviri Romani orbis Imperium adepti fuerint. Proprie autem Iovis sceptrum erat, ab eo ad reges & principes, de quo Ovidius I 3. Metam. Datique . Summa movet sceptri. Id est, Imperii.
115쪽
Revera autem post Philippensem Victoriam, Triumviri totum orbem Romanum partiti sunt, si item Antonius & Caesar. XU.
C. ANTONIUS M. F. PRO. COS. Caput juvenile pileo ornatumr ex aversa parte, PONTIFEX. Duo simpula adversa cum securi.
Ursinus hunc C. Antonii denarium post nummorum L Antonii Triumviri fratris seriem adjungit, quasi esset eorum frater minor, ut epigraphe annuere videtur, Caius Antonius Marci nempe oratoris filius: cui lubenter assentimur, de quo ne verbum quidem protulit,
sed quod praeteriit, an quasi offendiculum Z nihilominus pro vi
Caius ille Antonius in denario proconsul appellanar, id est,
praetor proconsulari potestate. Tres autem illi fratres anno quo Caesar in Senatu occisus est, Triumvir nempe Consul fuit, Lucius Tribunus Plebis, & Caius, Praetor urbanus, Bruti collega. Ex praeis tura hic praemissus est a fratre M. Antonio ad exercitum in Macedoniam , quae ipsi erat decreta, & quidem fratrem miserunt cum Proconsulari imperio, sertitionis titulo, ut&alii in alias provincias sine auctoritate Senatus, quam qu sim Marcus obsideret Mutinam, fecit irritam. Caius porro in Macedoniam profectus, a Bruto cir cumventus est cum Hortensio qui Praetorius provinciam anno
anteriore administrabat, Cato quidem pepercit, sed quiim nova moliri diceretur, in custodiam misit, quae Clodio commissa est, & quum illum Apolloniae servare non posset , occidit , di
cunt Bruti jussu, quum accepisset Marcum ejus fratrem D. Brutum inter secisse. Qui denarium cudit ad Pontificis dignitatem , qua in eo in-sgnitur, resbexit; nam ex anteriore parte Camillum puerum inis genuum Pontificis ministrum galero suo ornatum expressit, & in posteriore instrumenta pontificalia nempe bina percussit, & securim. Simpulum autem erat Vas fictile, quo vinum in sacri scito libabatur: securis ad secundas victimas apposita ; sed de illo C. Antonii sacerdotio silent Autores, a Iulio Caesare qui eorum nuta merum, teste Suetonio, auxit, forsan factus.
116쪽
89 XVII. Caput velatum Antonii, ante quod sinu ulum , pone autem
praesericulum, sine epigraphe: in aversa , P. SERVILI vs MACER. Eques bigas agens cum stagro, pone eum corona. Velum quo amicitur M. Antonius ut Augur, Ursimis induxit,
ut hunc denarium ad Lepidum summum Pontificem adjudicaret; sed vera est Antonii essigies, ad quem etiam lituus & prae fericulum, Auguratus insignia syectant. P. Sepultus Macer Quatuor- vir monetalis a Iulio Caesare creatus, eum cum velo, hi videre est in gente Sepulia, in si iis denariis expressit, ut siummum Pontificem; pariter post ejus mortem Antonium, qui consul erat cum eo, in h. bitu Augurali nempe velo circumdatum exhibuit. Sed qua de causa denarius ille percussus fuerit , indicat pars aversa, in quo figura bigas agit cum flagro, ad ludos Apollinares spectans. C. Cassius Iulii Caesaris percustar, ut Praetor urbanus hos ludos celebrare debebat, coactus urbem deserere, C. Antonius Marci frater ejus collega , illos ejus loco in circo, ante diem Prid. Non. Iulias edidit de quo Dio, lib. 47. Erat qui- ,, dem tunc Praetor urbanus Cassius, necdum Apollinares ludos ,,
curaverat: verum eos per collegam C. Antonium, absens etiam is
splendidissime peregi C. Antonius, quum non suis, sed Cassii impensis ludos edidisset, nomen in denario non apposuit, sed eorum memoriam . ad posteros propagare volens, M. fratris tunc consulis effigiem cum typo illos delignante , per Sepultum Macrum denariis cudendis praefectum exhibuit; & quidem Auguris habitu, ut etiam illum hoc sacerdotio illustrem repraesentaret cum insignibus Auguratus : quar agnoscit Ursinus , & ideo de hoc Lepidi sacerdotatio se apud Scriptores quidquam legisse fatetur. Corona Victoris est praemium. XVIII.
M. ANT. IMP. AVG. III VIR. R. P. C. L. GELL. P. Ca
put M. Antonii, pone quod Guttus. CAEsAR IMP. PONT. I I VIR R. P. C Caput Caesaris.
Hunc denarium cum Antonii capite ab una parte, & ex alteranium. I. M cum Diuitiaco bi Corale
117쪽
so ANΤONIA. cum Caesaris effgie percussit L. Gellius, ut prioris Quaestor: sed
littera P. alii Provinci .ilis, alii Praetorianorum interpretantur; utrumque Triumviratum fgnavit ad denotandam non modo eorum concordiam, verum ad utriusque potentiam significandam. Lucius ille Gellius cognomine Publicola, primo a partubus Bruti, deinde Cassii stetit, sed postea ad Antonium & Caesarem relictis benefactoribus transiit ue imb in civili bello Antonii cum Caesare . ex illo ad hunc transfugit: uti in Gellia gente sumus dicturi. Guttus pone caput Antonii spectat ad illius augurale sacerdotium, quo ille fungebatur. XIX.
M. ANT. AUG. III VIR R. P. C. M. BARBAT. Q. P. Caput Antonii, CAESAR IMP. PONT. COS. III VIR. R. P. C. Caput Cae
saris, pone quod lituus. M. Barbatus ex Appiam lib. 1. Quaestor fuit M. Antonii; in Macedonia quidem suspicatur Pithius, poli pugnam Philippens minter Triumviros, sed ut plures habebat Quallores Antonius in
Triumviratu Barbatus Quaestor provincialis recensetur ,& dena rium eadem ratione qua Gellius supra , nempe ad communem utriusque potentiam arguendam, percussit: Apstanias autem narrat, Antonium contra Barbatum, quem malc appellat Barbatium,
quum sit praenomen M. Valerii Messalae, aliquo modo offensium, post pugnam Philippensem dimisisse , sed ille Romam reversias id dissimulavit, & in gratiam L. Antonii fratris consulatum ad pii denarium percussit.
XX. Caput Victoriae cum alis in dorse : ex averti parte, LUGvDVNI, per transversum, A. XL. Leo gradiens.
Caput idem Victoriae cum litteris, iri vi R. R. P. C. in altero I tere, ANTONI IMP. per transversum, A. XLI. Leo gradiens.
Duo illi quinarii in gratiam M. Antonii, quum esset Trium-vit Reipublicae constituendae, haud dubie Luguduni signati sunt,
118쪽
ut serunt corum intaiptiones, sed annus XL. in priore, ut XLI. in posteriore dubium qpibusdam movent. Vistoriae imago ad aliquam Antonii victoriam spectat, & Leo ejus urbis ut 5 Itiumviri insigne est : de quibus dicturi sumus, poliquam in gratiam Lugdunensium de .illorum urbium originibus aliquid. prae mile-
Duae fuerunt urbes ex Dione, ubi nunc celebris illa civitas sita est ; altera in colle , de qua Clitophon Bisoricus Ebodius , qui. - nσεω scripsit apud Plutarchum lib. desum. in Arari; non autem erat ex Rhodo insula ortus, sed ex Rhoda urbe Galliae, unde RE dant fluvio nomen, ex Plinior narrat ille Momorum & Atepomarum fratres ex sedibus suis dejectos in colle ex oraculi praecepto urbem condidi sie, & corvis subitb apparentibus civitatem Momorum appellasse Lugudunum a verbo lugu lingua Celtica corvum
significante, 8c voce Dunum, quae locum eminentem sonat; qua si urbem corvi.
Altera civitas inter Araris & Rhossani conquentes a Munatio Planco Senatus jussu condita est, ut innuit Dio, lib. s. Senatores enim qulim audivissent Silanum Antonii rebus favere , Lepidum ac L Plancum timentes, ne hi quoque se Antonio adjungerent, ad eos, qui dicerent , nihil jam eorum Remp. opus ha-iare. Ac ne quid sinistri suspicarentur, facinusque aliquod per- . petrarent, jussi sunt a Senatu iis, qui quondam Vienna, quoὸ es h provinciae Narbonensis oppidum , ab Allobrogibus expulsi,
ad confluentes Rhodani, Ararisque fluviorum consederant, urbem condere. Itaque illi subsistentes Lugudunum , aedificarunt,
Lepidus per Silanum se conjunxit Antonio. Plancus vero, qui urbem expulsis condiderat emeritis militibus, in Italiam venit, ubi circa Bononiam Lepidus, Antonius, & Caesar Triumviros Rcip. constituendae causa se nominarunt, S: provincias inter se diviserunt. Lepido Hi*ania omnis evenit ac Gallia Narbonensis, Antonio reliqua Gallia, nempe Cisalpina & Transalpina, in qua erat Lugudunum. Seneca eam urbem nobis indicat, Sat . esse Rauniacipium, dum post mortem Claudii, Luguduni nati, introducit Febrem Herculi dicentem, Marci municipem taris. Per Marci vocem intelligit M. Antonium, nam Claudii mater erat Antonia, Volum. I. M 1 haec Duillam by Cooste
119쪽
haec verb filia Marci Triumviri, sed de hoc nota est accipienda: nam
Luoidunum ut fieret municipium non curavit, sed Marcus ejus pater Oratoris filius, ut innuunt anni XL. in nummo signati, tempus illud designarites. Gallia Transalpina ficta est provincia Romana an. postquam Fabius dictus Allobrogicus , Allobroges & Arvernos domuisset. Lugudunum tunc esse coepit sub Romanorum potestate; M. autem Antonius Oratoris filius & Triumviri pater Quaestor fuit provincialis an . quum lege Cornelia primum creati . sunt vignati, apud rom. 3. pag. 273. & Senatusconsitutum Lugudunensibus, quo municipes cssent sed sine suffragio , attulisse videtur, nam LiῬius, Breviario libri s o. illum legatum pro Q a aestore L. Manilio in Gallia Narbonensi fuisse anno sequentenos edocet. Lugudunenses Antoniae genti ideo devoti, quod illa ab Hercule originem traheret, memores , pro insigni, Leonem quam ipsa gestabat, acceperunt. Quod Leo Antoniae gentis insigne sit, non sitiunt dubitare Cicero, qui adAnicum ep. Inquit, pertimesce Antonii leones, Plinius, qui M. Antonium dum triumpharet, primum leones currui gestis e narrat, lib. 8. denique tot nummi ipsius Triumviri, in quibus Leo exhibetur : nihil mirum igitur, v Lugudunum ejus nomine quinarios, monetam stram cum Leonis stemmate signavit. Victoria pro capite M. Antonii in illis expres a nobis victoriam . de Parthis relatam indicat, nam si annos XL. dc XLI. a Luguduno municipio facto anno ut supra diximus, dinumeres in annum quo Ventidius Antonii legatus Parthos Syria, Cilicia S:
Tauro monte expulit, incides. Sic voces A. xL. a Funio Ursino , de aliis primae notae Antiquariis explicantur, nec alia interpretatio
ad nummos spectare potest. Lugudunum autem latine scribit, ut municipium Romanum , quod confirmant AEneae Tabulae in basilica hujus urbis adhuc servatae, dum Claudius Imperator ,, in iis ait; Ex Luguduno habere nos, nostri ordinis viros non
Ut autem de duabus urbibus Lumrduno & Lugduno abselv mus . , nobis supercst aliquid de hac proferre , postquam a Munatio Planco expulsis e Viennal, in Araris & Rhoda
120쪽
ANTONIA. ' Capitolina. Iulius Carlar Ulteriori Galliae eum tribus legionibus
praefecerat, sed de rebus illius in ea gestis, parum memoriae proditum est ab Historicis. Anno sequente δ' ' cum , similio Lepido Consulatum gessit, quo Senatusconsultum habuit de Lugduno Colonia Romana, ut indicat ejus denarius cum colono boves agente, de quo in Munatia gente: sed illa Colonia quu I non esset, ex civibus Romanis in eam deductis, Ius Latii tantum habuit. Denique Claudius quoa Luguduni esset natus, urbem civitate Romana donari voluit, Senatuique proposuit, ut de hoc Senatusconsultum fieret, quo facto, illa ab eo appellata, ut serunt plurimi antiqui, C. C. C. AUG. LVc. id est, Colonia, Claudia, Copia, Augusta, Lugudunum, ut R. P. Claudius Menesrierius recte explicuit, & sic municipium Lugudunum Colonia facta est cum omnibus civium Romanorum privilegiis, MLugdunum coloniam cum jure tantum Latii, unam eamdemque civitatem esse factam credibile est, quae longo tempore Lugudunum, & tandem Lugdunum, ut adhuc vocatum est; imbex Lconis antiquo stemmate, quod adhuc pro insigni gerit, Gallice Lion nuncupatum videtur.
M. ANT. IMP. AUG. III VIR. R. P. C. M. BARBAT. Q. P.
Caput Antonii, CAEsAR. Tiophaeum,' ad cujus pedes hinc captivus manibus post hirga revinctis, & mulier lugens. Trophaeum illud cum capite Antonii, & nomine Caesaris viditur ab iisdem simul fuisse erectum, nempe post pugnam Philippensem de Bruto dc Cassio relatam : in qua libertas ad ejus imum luget , & captivus, manibus post terga revinctis, turbam eonim qui pro ea & percussoribus Iulii Caelaxis steterunt, repraesentans, in cujus victoriae monimentum Barbatus Antonii Quaestor denatium cum illius effgie, & nomine tantum Caesaris percussit. XXIII.
M. ANT. IMP. AUG. III VIR. R. P. C. M. BARBAT. Q. T.
Caput M. Antonii, L. ANTONIVs Cos. Caput L. Antonii Consulis.
