Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

tus verb et turres esse traditas , propter urbes & arces, quae in summitate montium fiebant antiquitus : unde Lucretius de rerum Nat. lib. I. Muratique caput summum cinxere cor mam.

Illa a leonibus trahitur , quia illi facti sunt. Augustinus ἰ G

D etis. Dei, inquit, Leonem ei adjungunt solutum ac mansue , , tum, ut ostendant nullum esse genus ferae tam cemotum acis vehementer serum, quod non subjici cuique conveniat.

II. C. ANTIsTIvs VETUS III VIR. Caput Veneris: ex altero latere, IMP. CAES. AUGUST. COS. XI. signa pontificalia, simpulum, lituus, tripus, & patera. Patrem sequitur filius hic Triumvir Monetalis ab Augusto fiactus, ut indicat denarii epigraphe: ex anteriore parte Veneris effigiem exhibuit in Augusti gratiam , qui in Iuliam gentem ad ptione transierat, quae originem ex hac dea se trahere gloriabatur , & ex postica parte ad antiquitatem nominis sui declaran dam, nempe Antistiam a primo nominis autore, qubdesset antistes seu sacerdos dictus est Antistius: unde signa pontificalia expressit. Alii volunt quod ille esset Pontifex, teste Paterculo, alii in patris memoriam qui etiam ipse autore erat Pontifex : unde quis etiagere potest. Antistius vero ut Triumviratus sui Monetalis tempus adnotaret, consulatum Augusti adjecit x I. sed quum illum iniisset an. &tantum XII. capit an . ':' non certum est, quod indicant omnino posteriores duo Tribunicia potestate insigniti. III.

IMP. CAESAR. AVGVS. TR. POT. IIX. Caput Augusti: ex altera parte, E. ANTIS T. VETUS III VIR. A POLLINI ACΤια

Apollo tunicatus stans supra fabricam porius , d. pateram stiperarulam, styram. C. Antistius in hoc denario patris C. Antistii Consilis mem

riam revocare voluit, quando ille hunc magistratum gessit, nempe an. '; quum Augustus M. Antonium superavit ad Achium iv. Nonas. Septi quare in nummo Apamis Actsi in portu sacra agentis Di siligod by Corale

102쪽

tis figuram expressi, cui Caesir templum majus extruxit, ludos musicos, & Gymnicos, certamenque equestre cum sacro Quinquennali, ut resert Dio lib. 3 i. Annus Tribuniciae potet latis Augusti VIII. in denario per- cussus ab Antistio, Urbis conditae an. U. respondens, nam eaman. Kal. Iul. illam acceperat, ut nomen Dictatoris perpetui, quod ei a Senatu erat datum, tamquam invidiosium vitaret, porro contentus potestate, vocem plebis omisit, de qua Dio lib. 1 3. Ea propter Seiratus Augusto hos honores decrevit, ut Tribu- ,, Rus plebis perpetuus esset. . . Inde exortum est, ut Augustus, ,, quique eum secuti sunt Imperatores, & ab ipse primo die GL ceptae Trib. potestatis, Imperium aliorum est numeratum. DIU.

CAESAR AUG. TR. POT. VIII. Caput Augusti: ex altera parte, C. ANTIST. VETUS III VIR. FOEDUS P. R. CUM GABIN.

Duo Feciales togati dextras jungentes seper aram, sub qua porcus

occis .

Ab eodem Antistio Vetere signatus est hic denarius, an. quo sipetiores, ut denotat eadem Trib. potestas Augusti Octava, &quidem ad antiquitatem gentis Antistiae revocandam i nempe quum Foedus P. Romani initum est cum Gabinis, aut ipse Antistius ex Gabiis Romam migravit, ut ipse Fecialis erat ad hoc foedus iniendum: unde forsan illi cognomen Vetus ab antiquitate temporis, narratque Cicero lib. deris seriundi ritum. Popv-

cus sit per aram immolabarur, ut arguit ara, supra quam extentus est. Duo Feci les seu sacerdotes velati pro sacrificio dextras jungunt ad pacem denotandam: Gabiorum autem urbs erat Albanorum colonia apud Volscos, cujus historiam describit Litatis, quo modo sub Tarquinio Superbo Romanis accessi.

103쪽

TISTIvs REG I N v S III VIR. Instrumenta pontis calia, nempe

simpulum, lituus, tripus, & patera. Ab Antistiis Veteribus ad Reginos transimus , hic etiam prae- .nomine Caius appellatus fuisse videtur, filius vel nepos C. Antistii, qui post Tribunatum plebis exactum an. Iulii Caesaris legatus, anno sequente in Galliam profectus est, ut hic tradit, Comm. lib. c. multis de causis Caesar majorem Galliae motum expe- ctans, per M. Silanum, C. Antistium Reginum, T. Sextium is legatos delectum habere instituit, &.VII. legioni praefuisse Da tat, quem in Ambarivetos hiemandi causa misit. C. vero Antatistius Iunior, ut ita loquar, magistratus inire per triumviratum monetalem coepit ab Augusto, in cujus honorem ex anteriore denarii parte caput expressit, & in posteriore eadem signa pontificalia, quae supra exsibuit C. Antistius Vctus ; ut ab eodem Antistiorum fonte originem traxisse denotaret. Alii Pontificem etiam ut Vetus fuisse existimant. Alii vero ad Augusti pontificatum; quod miniis probamus, quum Antistii Veteris tempore quo Triumvir monetia fuit, Lepidus non esset mortuus.

104쪽

ANTIA.

ANτ i A gens fuit plebeia ex Historiae Scriptoribus , s-

quidem memorabilis apud eos Antia lex sumptuaria ceu cibaria, de qua ait, ,, alia lex pervenit ad populum, ferente Antio Restione, quam legem, quamVis esset optima, ta- ,, men luxuriae & vitiorum firma concordia nullo abrogante irri- ,, tam fecit. Ut autem Antestiae gens a verbo ante sto, quod aliis ante staret ceu ante iret, qui primus vocatus eit Antistius, sic avoce ante, videtur dictus esse Antius; sicuti Antium vetus in Latio urbs ita appellata est , quod ante alias urbes in ipso littoresta fuerit, ad Romanorum otium. Cognomen ejus gentis

fuit Restio ita dictus , quod autor ejus rei tes & funea torserit aut venumdederit, & a verbo resto dictas quod quaecumque tiagata sunt, stare faciunt.

RΕs Tio. Caput Antii Restionis nudum: ex altera parte, C. AN TIVs C. F. Hercules gradiens, d. erecta clavam, strophaeum gerit.

Imago C. Restionis videtur esse illius Tribuni plebis qui legem cibariam tulit, quae licet irrita, quoad vixit ille, foris postea non coenasse sertur , ne testis fuerit contemptae legis, quam ipse bono publico pertulis Iet: sed non aetate sua illa imago in hoc dena rio signata est, quod nemini Romano tunc liceret eEgiem, dum viveret, in moneta exhibςre; sed ab ejus filla videtur expressa ; qui in proscriptione I riumvirali, incredibili pietate servi , cui etsi

frontem inuri jusserat, servatus est; qutun fille jugulatum senem obvium in pyram conjecisset, & milites patronum' quaerentes hoc modo sesellit. 'Hercules ille in aversa parte trophaeum gerens, videtur esse Hercules Victor, seu triumphalis; ut indicat ejus imago ab Evandroposita in foro Boario: cujus Herculis aedis meminit Publius Victor. AEdes, inquit, Herculis Vie oris duae, altera ad portam Trigeminam, altera in foro Boario: Hercules ille per triumpitas triumphali habitu induebatur, quibus Romae triumphus agebatur: Restio ejus

105쪽

8 ANTIA.

sacra in Ara Maxima peregit, in cujus memoriam illius signum in denariis expressit, ut infra dicemus. II. DEI PENATEs. Capita duorum juvenum sociata: in aversa, C.

ANTIus C. F. Hercules, ut supra.

C. Antius, ut patris efigiem in priore denario, ad denotandam ex quo natus esset, sic in posteriore Deos Penates, ad indicandum ex Lavinio urbe gentis sitae originem exhibuit, quae urbs antiquior Roma: si quidem A neas deos Penates quos secum attulerat Latino regi in faederis pignus, quum Laviniam ejus filiam duceret uxorem,dedit, α Lavinii posuit, postquam eam urbem de sponis nomine condidisset , Deorum Penati uni jussu; qui bis ex ea civitate avulsit, bis in

eam remigrarunt, itaque tertio nemo ausus est amovere corum simulacra.

De Hercule vide quae in superiore denario do infra dicturi semus.

III. C. ANTIvs. Caput bovis infula redimitum, in aversa, REsTIO.

ara accensa.

sinu, bovis illius caput in denario signatum ad iugos laculares, quibusidanimal sacrificabatur, haud dubie referendum putat, quibusque ex Restionum familia Quindecimvir aliquis intersectit, sed illua ad Herculem in denariis anterioribus expressum spectat. Ara accensa estilla, quae Maxima apud autores appellatur, quam Hercules recuperatis bovibus, quos illi subripuerat Cacus, Evandri jussit reddidit, & sub Aventino,Inventori pals dedicavit, appellavitque Maximam, & apud eam decimam sui pecoris profanavit. Hercules Potitios & Pinarios docuit sibi sacrificandi ritum, P titiis extinctis, superstes mansit gens Pinaria, ex qua unus eorum quotannis apud hanc aram juvencum indomitum mactabat, & ritu Graeco id peragebat, sed Dionysius ait, nunc tamen illorum posteritas non habet curam horum sacrorum , sed operantur eis servienti aere publico : ex quibus verbis colligere possumus, ut ex his C. Amtii denariis, in quibus praesertim caput bovis est expressum& ara Maxima signata,' hoc Herculi sacrum Antium peregisse, in cuius memoriam illos cuderit.

106쪽

FUit, ut Plutarchus inquit, vetus sima ducere ab Hercule Ant nios genus, atque esse ab Antone Herculis filio prognatos. Interfamilias nobilissimas quae a primis Senatoribus sub Romulo patriciae majorum gentium appellatae sunt, reperitur Antonia gens; sed haec sub cognomine Merenda extincta, reliqua processione temporis ad pleiam videtur transisse.

Caput Iunonis Sospitae, pelle caprina amictum; pone quod

tripus: in aversa, M. ANTONI. C. F. Ipsa Iuno stans, capite caprino tecta, d. vibrans spiculum, s clypeum, ante eam serpens in gyros, pone autem sella matronalis. Marcus est Antonius Triumviri pater, Orator disertissmus, quem Cicero multis laudibus, ad quem spectat denarius di ille Cati filius perhibetur anno Quaestor Asiam sertitus, jam Brundusium pervenerat, inquit Valerius Maximus, quum in urbem recurrit, ut se incesti crimine purgaret, quo erat ante L. Cassium Praetorem severum judicem accutitus, Tribunatum Plebis gessitan. Inter Praetores urbanos relatus ': hunc denarium periscussit. Caput Iunonis Sospitae, de ipsi jiculum vibratura , in ave se nummi parte ad Lupercalia festa pertinent, haec die XI. Februarii celebrabantur, quem februatum appellabant, id est pumementum, & ab expiationibus nomen habet. Lustratione tunc sta dicata erant Iunoni Lanuvinae quae caprina pelle caput amictum habebat, Sc sacerdotes Luperci dicti pariter amiculo Iunonis caprino ornati februabant seminas, quare apposita est sella matronalis in denario, ut & tripus ad denotanda ticra ante peragenda. Feriae illae, seu sesta publica , indicebantur & proclamabam tur singulis mensibus a Rege sacrorum , &a Praetore, ab hoc quidem vacationis a Forensibus negotiis, ab illo autem sacrorum rite peragendorum statia. M. Antonius quod illa indixerit

107쪽

inter alios Praetores, ejus memoriam in denariis exhibere voluit.

Caput Romae galeatum, in aversa, M. ANTONI. C. F. PR.

in imo, ROMA. Victoria in quadrigis, d. flagrum. Ex praetura urbana M. Antonius peregrinam sertitus est, &Asiam obtinuit, & ipsi decretum est ex S. C. bellum piraticum cum Proconsulari imperio an de quo Cicer' in Oratore, is cum Proconsule Antonio in Ciliciam proficiscens, Athenasti venissem. Livius in Epitome lib. 6 8. Antonius Pranor inis Ciliciam maritimos praedones prosequutus est, Cilices sublatis

M commerciis maria invaserant, quod etiam testatur Tacitus --πaι lib. I x. quando commemorat ByZantios Piratico bello adjuvisse Antonium.

De Cilicibus pyratis M. Antonium navalem egisse triumphuman. VP probant & Plutarchi verba, & quadrigae triumphales in denario percusse. Plutarchus in Pompeio, Quam Antonii Triumphalis viri in agrum ac villam euntem interceptam & captam a pyratis fuisse, & magno pretio redemptam. Cicero in Orat. pro lege Manilia, ad montem xlisenum id accidisse indicat. Qiiadrigae triumphales illae. in quibus Victoria agit equos currentes, VLctoriam fuisse celerem, & bellum breviter consectum indicare jam diximus. M. Antonius ad consillatum pervenit an. V. cum Posthumio Albino. Quidam existimant ex verbo Proconsulis apud Cicer nem in Ciliciam profectum esse post consulatum , sed in consulatu oporteret bellum jam inchoasse, nam litterae PR. in den

rio Praetorem denotant. Antonius censeram cum Valerio Flacco

gessit an. sed tanto viro calamitosa obtigit, nam in civilibus Alarii & Syllae cum se in fundum amici abstondisset,dete ius a Ca pone, Caput ejus amputatum ad Marium est missum e duos filios

reliquit Marcum & Caium , de Marco Triumviri patre denarii

nobis non supersunt. Caput Herculis pelle Leonina indutum, ROMA : in aversa, C.

108쪽

C. Antonius M. Antonii oratoris filius natu minor, Syllam in bellum Mithridaticum secutus, egregiam quidem operam navavit , sed postea avaritiae studens , dc potius praedo Graec rum bona dilapidavit, a quibus accusatus cst apud M. Lucullum Praetorem, deinde a Senatu motus quod ob aeris alieni magnitudinem praedia mancipasset, bonaque stra in potestate non haberet. Tribunus plebis tamen fuit &AEdilis, Praeturamque cum Cicerone petiit, sed cum illo Consili creatus est anno e so. Quum C. Antonii magistratus tempus non nolent Historici, nec ejus denarii aliquid indicent, unde in quibus percussi sint affirmare possimus, ad revocandam ejus ab Hercule originem videntur tantum signati: ex anteriore parte, ille caput habet leonina pelle amictum, ob leonem ab eo in Nemea *lva interfectum , cujus

semper ab hoc tempore pellem pro spoliis gessit, de quo Ausonius Idysi. I s. Prima Cleomet tolerata aruma leonis.

Clava St arcus cum pharetra illius sunt arma, quibus in occi dendis Tyrannis & monstris usus est. IV M. ANTONI. IMP. Caput Antonii nudum, pone quod lituus; ex altera, CAEsAR DIC. Caput Iulii Caesaris laureatum , pone quod urceus.

Alter cum epigraphe, M. ANTO. IMP. R. P. C. & Iulii caput idem. Hic est M. Antonius Triumvir M. Antonii Cretici filius, cujus nobis non supersunt denarii, & M. Antonii oratoris nepos, cujus vitam habes in Plutarcho; illius nec magistratus, nec gesta ordine reseremus, sidit ex ejus denariis satis innotescent i in his expressus est cum Iulio Caesare, quem sequutus est in Gallias proficiscentem , & ei adhaesit ob affinitatem: nam ejus mater vocabatur Iulia, Caesar quaestorem suum sine sorte legit, & postea

Antonius illius commendatione Auguratus sacerdotium obtinuit

anno quamobrem lituum seu baculum auguralem ejus dignitatis insigne, pone caput percussit. Volum. I. L Ab

109쪽

Ab eodem Caesere magister Equitum anno factus cst, quum ille Dictaturam accepisset, licet adhuc nondum Praeturam gellioset, in cujus memoriam nummum cudisse videtur cum his litteris R P. C. id est , Reipublicae constituende , quod ad id Caesar Dictator esset renuntiatus, & quia absente Dictatore magister Equitum vices ejus gerebat, ideo Caesar Imperatorem appellavit Antonium, ut Sylla pridem Pompeium appellarat, ut testantur ipsi denarii. Hac )e re Dio inquit, ,, ineunte hoc anno inselensis foedus, ac probe miserabilis fuit Urbis aspectus, non habitis ,, ante comitiis ob Dictatoris absentiam , praeterquam Tribuno- rum plebis, nullis nec consillibus, nec praetoribus principiori anni solenniter magistratum ineuntibus. M. Antonius quidem is praetexta atque lictoribus usus Senatum convocando , qua minis dam speciem popularis Reipublicae status repraesentabat, armis,, tamen & militum praesidiis septus, quum omnia fere selus,, obiret magistratuum munia , insuetam tyrannidem prae se seri rebat. Quumque ea magistrum Equitum facere videret civitas , longe graviora a Caesare Dictatore ipse expectabat. Praeseriuculum insigne est Pontificis Maximi, ut in .ssimilio Lepido diximus, qui Caesari in hac dignitate successit. V I. Caput M. Antonii sine epigraphe : in aversa, M. A N T O N. IMP. securis , fasces, caduceus, duae dextrae, & globus in

medio.

Similem typum in denario Iulii Caesaris Buca Quatuorvir ab

eo factus in . milia gente expressit; Caesar autem Triumvirorum monet alium numerum ad quatuor usque auxerat, & ille in gratiam Caesaris, qui postquam ex Africa victor Romam redierat , se religionem , justitiam , S: concordiam servaturum in oratione ad Senatum promisisset, hunc denarium cum rerum istarum attributis percussisse diximus. Similem autem Antonio tunc Equitum magistro quasi cum eo gubernanti, & eadem se servaturum pollicenti signasse videtur : nam denarius Antonio Imperatoris tantum titulum & non adhuc Triumviri dignitatem tribuit.' . VII. Diuili od by Orale

110쪽

ANTONIA.

in aversa, L. MVSsIDIVS Τ. F. LONGUS IIII VIR. A. P. F.

AEdificii genus, cum cancellis & porta, ad quam gradus in cujus imo, CLOACIN. In illo videntur duae figurae togata: cum tabellis, quas in urnas conjiciunt. Plura sint in hoc denario perpendenda: primo titulus Imperatoris iterum Antonio datus: ille autem ut patribus ac Senatui omnem de se suspicionem assectatae dominationis eximeret, de tollenda funditus e Republica Dictatura retulit: unde omnium consensu factum est in hanc rem Senatusconsultum, quod Antonius ipse a se descriptum domo attulerat : ipseque collaudato , tradi iisque legionibus, eodem Senatusconsulto Macedonici exercitus Imperator appellatus est: qui titulus jam, ut diximus , ipsi pri-m im a Iulio Caesare erat concessus , unde Imperator iterum a Musidio in ejus denariis nominatur, ut in prioribus, qu sim magister Equitum factus est; ex una parte Iulii Caesaris est effigies, &ex altera . Intonii imago cum epigraphe, M. ANTONI. IMP. ITER.

Secundo, quid sit illud aedificium : haud dubie ex epigraphe denarii comitium, de quo plura in gente Mustidia: sed cur illius prospectus in denario Antonii 3 eadem ratio videtur quae in ali ro Mustidiae gentis denario in illa describendo, ubi caput Iulii

Caesaris expressiim, & in altera parte idem comitiorum prospectus: quod Caesar ex Suetonio cap. 4 O. ,, Comitia partitus erat cum populo, in cujus memoriam illius prospectum Musilia ridius expressit, quem in M. Antonii gratiam iterum exhibuit, is ut omnem a se suspicionem assectatae dominationis eximeret, is ut supra diximus: nisi dicamus, ut erant Consules eodem anno isse Mus sidius ambobus eumdem typum percussit : porro dubium

movet titulus IMP. ITER. M. Antonio tunc datus, quem vere t an-

tu m post Ventidii sui legati de Parthis victoriam accepit; vide, quae sumus in simili denario gentis Mussidiae , num. 11. dicturi ; si

magis arrident, observet Lector. Vox CLOACIN. ad aliorum comitiorum distinctionem; quae in campo Martio habebantur, haec vero in foro Romano. Volum. I. L a VIII. . Digiti Z orale

SEARCH

MENU NAVIGATION