Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ANICI A.

G Entem Aniciam plebeiam fuisse denotat Tribunatus Plebis

quem gessit an. L. Anicius pater illius qui sequentem nummum cudit, & ipse etiam Tribunus plebis fuit anno I: Anucia vero gens videtur nomen habuisse a verbo , id est Invictus, quod primus eorum feliciter semper pugnasset. Gallus ei cognomen ; at quum in duodeviginti P. Romani gentibus illud occurrit, non idem semper eadem de causa omnibus datum est, liceat tamen milii conjicere, quod quum semper de Gallis Anicius victoriam retulerit, ideo dictus Anicius Gallus , & ipse,

de quo nunc dicturi sumus, ad nominis antiquitatem renovandam , ludos Romae victoriales edidisse videtur, ut narrat ex Polybio lib. 3 o. Athenaeus I . c. I.

Caput Veneris Victricis laureatum, circa quod, GALLVS PROPR. EX S. C. In aversa bigae, aurigante Victoria cum flagro, L.

ANICI. L. F.

L. Anicius L. filius, ut in denario perhibetur, Tribunus plebis fuit anno L. . Edilis plebis cum P. Fonteio Capitone Praetor peregrinam jurisdictionem & si quo Senatus censuisset sortitus estat quum ex S. C. jurisdictionis provincia, collegae C. Carboni tradita, Illyricum & bellum cum Rege Gentio obtinuit, bellumque intra 3 o. dies, & ut tradit Appianus intra I o. conse- Cit, cario Rege . uxore, liberis & Caravantio illius fratre &principibus Illyriorum , ei supplicationes in triduum Senatus decrevit. XIII. Kal. Februar. Quirinalibus anno Anicius ex decreto Senatus triumphum egit de Illyriis, & quia nuper L. At milius Paulus consul de Perseo Macedoniae rege triumphaverat,& celeberrimus quidem fuerat triumphus , hic par non videbatur , tamen per se intuentibus nequaquam contemnendus fuit: ante currum Gentius Rex, Leva ejus uxor, Scerdilus Pleuratus que Duiligod by Corale

92쪽

ANICIA.

que eorum filii, & Caravantius Gentii frater ducti simi. In ejus triumphi a L. Anicio Gallo gesti memoriam cuta est hic denarius, cum capite Veneris Victricis, cui votum Κώcisse videtur; quod ea vincere omnia diceretur: ejus aedes Romae in regione Ix. & templum in xmI. In altera Bigae expressae sint, ob celerem de Illyriis victoriam, quibus solebant uti in denariis triumphalibus, quando bellum breviter erat confectum: vel

potita quia sit stequens denariorum symbolum.

93쪽

E X plebeis gens Annia suit, si quidem primus ex illa, cujus

mentio est apud Lilium, Tribunus Plebis fuit an. & ad colonias Placentiam Cremonamque deducendas unus ex Triumviris fuit ipsi cognomen fuit Luscus quod fuerit altero captus oculo. Alia fuere in hac familia cognomina, sed hoc tantum in

nummis occurrit. I.

Caput Romae cum spica ad galeae caput, Luscus : in aversa Castor & Pollux decurrentes, T. ANNIVS ROMA. Annius ille qui denarium signavit, perhibetur fuisse filius Titi Plebis Tribuni an . V. & nepos alterius Titi, Tribuni etiam Plebis an. VI qui post tribunatum exactum an . AEdilis Plebis factus co anno frumenti copiam & annonae laxitatem H omae rocurasse videtur, ex spica galeae capiti deae inserta. Castor & Polux frequens est denariorum symbolum. Lulcus ei cognomen ut & majoribus; praeturam egit an . ',& consulatum adeptus est cum Q Fulvio Nobiliore an. illum inter Oratores recenset cicero in Bruto, quem non indisertum scisse scribit. II. Caput Iunonis Monetae cum monili & inauri, C. ANNI. T. F. TI. N. PROCOS EX S. C. in aversa parte figura in bigis cum flagro, C. TAR IITI. P. F. in area, in id est aes,r. Patri succedit filius, Caius nempe Annius Titi superioris, qui Luscus appellabatur filius, imb & nepos Titi, quem diximus filisse Tribunum Plebis an . '.' Ille post Tribunatum exactum an. . & Praeturam ad publicas quaestiones agendas gestam '': Hi C. aniam utramque proconsulari cum imperio obtinuit, an. Syla Dictatore missus contra Sertorium Hispanias occupantem, & ideo proscriptum Romae, jugo Pyrenaeo superavit, occiso Iulio Salinato-Diuitiaco by COOste

94쪽

A 'N N I A. t pre , magnamque secum trahens militum copiam obsistentes pepulit. Quare impar viribus Sertorius refugit cum tribus millibus militum Carthaginem Novam in Tarraconenti provincia. ibi conscendit, trajectiniue pelago in Africam est ad Mauritaniam de

latu .

C. Tarquitius ejus Quaestor ut littera Q. indicat, denarios exercitu selvendo praefectus cudi curavit , in quo ex una parte Iunonis Aionetae expressit imaginem ad denotandam illam monetae esse petesidem, nam in ejus templo erat ossicina monetae: ita cognominata est , quod P. Romanum monuisset non ipsi pecuniam defuturam. Bigae autem erant, ut sparsim diximus, pro nota denariorum Romanorum solita, unde dusti illi sunt bigati. III. IV.

Caput Monetae, ante quod bilanx & retro caduceus, circum vero, C. ANNI T. F. Τ. N. PROCOS. EX S. C. Quadrigae in quibus, Victoria cum palma, L. FABI. L. F. HISPA. Q. Alter similis typus, litterarum positione tantum diversus exhibetur, ad augendam An-quariorum seriem, qui hac varietate delectantur. Hic denarius a L. Fabio C. Annii etiam Quaestore, ut indicat eadem littera Dercussus omnino demonstrat Annium in utraque Hisipania, nempe ulteriore & citeriore, imperium Proconstabare, habuisse, qudm in utramque diversi solebant Roma Praetorex quotannis mitti: quare ex benatusconsulto Quaestores duos habuit ad vectigalia utriusque Hispaniae colligenda, ad denarios ab aerario Romano & militibus Livendis, extrahendos. L. Fabius in denariis quos signari curavit, ex una parte Iunonem Monetam, cui galerum in capite selitum dearum insigne adhibuit , ad illam cum Moneta ipsa , quae in Carisia gente signata est , distinguendam expressit , ut Iuno

nem Monetae praeesse denotaret, cum ea in Iunonis Monetae templo asservabatur. Lanx ante caput , monetae symbolum est,

quia ut illa valeat, justi debet esse ponderis; caduceus felicitatis ypus est, sic qui moneta abundat, felicitatem consecutus filisse putatur. Urmur ea symbola ad pacem & justitiam significandantiexpressa refert.

1 ANNIUS LAMIA. SILI vs. Sympulum & lituus, III v I R. A. A. MF. F. In area, S. C. '

95쪽

σ3 ANNI A. Redeunt nummi Annii Triumviri monetalis, quos in is lia gente in Lamiarum stirpe jam exhibuimus, & ut quis fuerit ille Lamia in hae similia, sic in hac quis si Annius ille sub Augusto Trium

vir , ut ait Ursnus , nihil me apud veteres Scriptores legisse me

mini. Vide ibi quid de simpulo & lituo diximus , cui addimus

tres illas litteras, A. A. R. AES , Aurum & Argentum exprimere, ex quibus monetales nummos conficere solent. Alias duas p. p. in

terpretantur Flando, Feriundo. Flare est fundere , quod aes, sive argentum flando, hoc est flatu calefaciendo fundatur. Fuia deinde

materia illa ad usiam monetae feritur. VI. Eadem epigraphe; in area incus, idem in aversa parte typus. Incus in nummo expressa instrumentum ferreum est , seper quod fabri monetales cudebant nummos, prius in terra sigillata exprestas, in quam fundebant materiam, ut nuper novimus ex se

mis illis Lugduno allatis , in quibus seorsim effigies totius L. Septimii Severi familiae sunt impreisae. Deinde illos cum typo adhuc candentes cum forcipe tenentes malleis supra incudem serie bant : quae instrumenta omnia videre est in Carisia gente. Nec ma-Mo libramento ut nunc in vento utebantur, unde illos amplius in formam fundere non opus est. VII. Eadem epigraphe; in area duae dexterae junctae caduceum tenentes. In aversa eadem inscriptio, & in area S. C.

Dexterae junctae concordiam designant, quam in AElia gente Augusto cum Senatu tribuimus. Dea Romae erat Concordia quae daret concordiam , cui templum Camillus Dictator in Capitolio vovit, sedata seditione se templum Concordiae dedicaturum, in cujus memoriam extruxit Livia Augusti. Post tot seditiones aedes Concordiae posita est; nisi sit eadem antiquissima, quam fecerat Camillus, reparata ab ea quod vetustate laberetur, de qua Oetidius: Te quoque mavit ica Concordia dedicat aede Liria quam caro praestitit ilia miro. Caduceus symbolum pacis oc felicitatis, ex concordia autem Pax de Felicitas.

96쪽

ANT EsTIAM gentem esse eamdem cum Antistia ex V teribus quas affert Inscripti bus existimat Ursinus, sed n bis videtur vox Antistia vetustior Antestia, si quidem Antiastia gens nomen accepisse videtur a verbo antiquo Antisto pro Antesto, qubd primus gentis ante staret aliis, id est, excelleret, unde dictus est Antistius, & adhuc Antistes. Plebeia autem fuit, Marcus enim Antistius jam ab anno V. C. 3 33. Tribunus plebis perhibetur, sed nullo cognomine distinctus.

Caput Iani bifrontis, supra quod nota l. ex aversa navis, &

desuper canis currens, C. ANTESTI. ROMA.

In tanta vetustarum Romanae gentis familiarum caligine, ad quas spectant, augurari, & earum nummos interpretari non facile est, praesertim primis temporibus, quum nec praenomina, nec cognomina inscriberent, aut se filios & nepotes gentis esse notarent, ita ut saepe sint conjecturae ex autoribus, & nummorum sermis: porro ut aliquam ex iis regulam sequamur, non alienum videbitur, si de moneta quid sentiamus, hoc loco dixerimus. As grave quidem a quinquaginta annis, quibus rei nummariae studemus, & post duodecim Romam peregrinationes, quo antiqui pro moneta utebantur , inmuseis non observavimus ; sed aes cui bos aut vacca erat insculpta ex unciis duodecim, & alterum cui porcus erat instulptus, ex pondere sex unciarum, unde haec moneta ita pecu signata, dicta est pecunia, quae Romae in usu fuit, usque ag tempora Serv. Tullii Regis, quibus Plistus monetam cum Iano Bifronte atque Saturni navi fuisse signatam refert, numquam duodeCim unciarum illa flait, sed tantum ex unciis quatuor, ut ex vetustissimis a nobis observatis nummis quales hodie etiam occurrunt Ptolemaeorum. In iis autem primis

temporibus nulla erant nomina , sia tantum in illis qui librales dicti erant, quod in librae locum ficti essent. Nota l. ad eam

97쪽

designanitim, S in aliis nota s. ad dimidiam partem; octo enim uncias pro signata moneta erant lucrati: Bello autem Punico primo, quum impensis respublica non sussiceret, imminui coepere asses, quod vocabant librales ex nota l. unam libram denotante de sextantario pondere cudi placuit, unde dimidiam partem lucrata est, & tandem secundo bello Punico Hannibale urgente, asses illi facti sunt unciales cum eadem semper nota l. Placuit etiam eo tempore denarium argenteum xv I. assibus permutare, & pondus quod in aere erat diminutum ex dimidia parte. In argento ob ejus penuriam non quidem materia est minuta, sed pretium auctum est , quod postea ad pristinum scilicet

pro decem astibus ; quod in aerea moneta non accidit quae se per ab hoc tempore in eo statu permansit : unde aerei nummi sextantarii qui occurrunt ab anno V. C. ': usque ad quo coepit bellum Punicum secundum percussi sunt, & unde erueiadae sunt familiae ad quas spectant: nam typus lani & inde navis

non permutatus est , imb fere semper constitit, ex his ad Antestii nummum explicandum pergimus. C Antestius, ex temporum intervallo, videtur esse abnepos M. Antestii Tribuni plebis an. qui nummum hunc libralem ex nota, & cx pondere sextanorium, ex duabus nempe unciis, cudit tempore belli Punici primi ab anno ad annum Hic verbhabuit filium praenomine Sextum & nepotem nomine Caium, de cognomine Labeonem, a labiorum magnitudine, Tribunum plebis anno De Iano bifronte & de navi in aversa parte abum de diximus in Afrania. De cane in sequente.

l . C. ANTESTI. Caput Romae galeatum, in aversa, ROMA. Castor de Pollux equites: in imo canis currens.

III. Caput Romae galeatum, pone quod canis currens ; in aversa,

C. ANΤESTI. ROMA. Castor & Pollux decurrentes.

Ad Caium Antestium, de quo supra, pertincnt hi duo-denarii, qui nihil inter se differunt quam varia inscriptionis litterarum hinc de inde positione. Caput Romae , solitum est primorum

98쪽

denariorum argenteorum symbolum, ut & Castoris & Pollucis imagines decurrentes in aversa, ob eorum in pugna ad lacum Rhegillensem pro Romanis contra Latinos apparitione, quem typum solebant apponere qui origine Latini, quod foedus hac occasione hicum Romanis pepigerant. Canis in argenteis & aereis C. Antestii nummis vel ad Dianam spectat, quia currit ille, & venaticus csse videtur. Idibus vero Augusti Dianae sacra fiebant Romae, de quo Martialis lib. ix. q. . 68. Augustis ressit Idibus Diana. . Hac die Venatores canes morbo aut scabie affectos insulis vel

tos deae sistebant, omneque instrumentum venatorium ante eam collocabant, ut narrat Gratius de Venatione: sed Diana his serii emeritos, quietosque a venatione & immunes habere credebatur,

ut innuit Statius Papisius 3. Sy arum. Antistius his festis forsan praefiiit, aut instituta illius magistratus tempore. Sed canis pertinet ad aliquam familiae historiam, quam Dio dedit nobis, quum ille Antestium quemdam servavit navigantem, per fenestram latrans, unde Antestia gens semper in sigillo habuit. IV.Caput Romae galeatum , pone quod dimidiata Vox , GRAC. in aversa Iupiter fulminator in quadrigis, L. ANTEI. in imo,

Ut hunc denarium L Antestio M. F. M. nepoti tribuamus, qui Tribunus fuit an. μζ' cum Sempronio Graccho, essicit ipsa vox dimidia , quae cognomen Semproniae gentis est , nos enim docet denarius utrumque Antestium & Gracchum simul magistratum gessisse, in quo nummus est signatus. Iupiter Fuluminator in quadrigis pro victoria apponebatur, dum Romani bellum gerebant contra foedifragos, ut tunc contra Hannibalem in secundo bello Punico ; quia in ejus templo, scilicet Capitoli- lino, foederum aeneae tabulae cum Regibus, populis & civitatibus initorum, custodiebantur.

Diuitiaco by Corale

99쪽

Caput Romae galeatum, pone quod, M. VARG. in avrea idem Iupiter in quadrigis , ut supra, L. ANTES. In imo,

Duplicem damus L. Antistii denarium, cum eodem Romae

pite, sed in priore vox dimidia Sempronium Gracchum designati in hoe M Vargunteius perhibetur. Idem typus Iovis Fulini toris in quadtigis, poenas intentantis contra laedifiagos nos docet utrumque nummum ab Antinio percussum esse: sed in superi riore eum cum Graccho magistratum gessisse, in hoc cum Ua gunteio. Sed si mihi conjicere liceat, alter mortuus est in magustratu, & alter in Qus locum sufectus, quum denarius haud dubie spectet ad Antestium.

100쪽

ANiistiam gentem eamdem esse cum Antestia ex Urseo diximus, a verbo antiquo antisto pro antesto; Plebeia quidem fuit, & quidem nullis per duo lacula cognominibus distincta sed quum Antistius quidam etiam plebeius, vocatus esset Labeo a labiorum magnitudine sive ex eadem gente, sive novus ι gens Antestia videtur Antistia fuisse dicta, & quasi vox ista esset antiis quior ob Labeonis stirpem versus finem quinti iaculi vocata illa Antisti a Vetus ; nam Rhegini sent recentes, a Rhegio nempe o pido oriundi.

Caput Vestae turritum dc velatum, C. ANTISTI. C. F. COS.

In averti Vesta cum tympano, in curru a duobus leonibus tracto,

Hic denarius a Cn. Pi sene AEdile plebis percussus est, sub consulatu C. Antistii Veteris, qui patrem habuit C. Antistium Quaestorem in Syria, ex Dione lib. . Ille Legatus fuit Augusti bello Siculo , & tandem Consul ex Kal. Iul. Licinio Crata suffectus est, ex Tabula Capuana, sed vix consulatum gessi, quum ex Idib. Sept. ejusd. an. M. Cicero ipsi successit : Porrb Cn. Piso, de quo in Calpurnia gente, AEdilis Llegalesios ludos edidit, in cujus memoriam percussus est hic denarius. Megalesios dictos volunt Matris Magnae ludos, ex templo Pessinuntis urbis nomine Megalesio, unde a Romanis illa est advecta, apud Fesum. C. Atilius, & L. Scribonius Libo AEdules, primi illos fecerunt, ex Livio. Scenici erant, dc edebantur in palatio, ut a3t Cicero Orat. de Har p. ,, Nam quid ego de illis ludis loquar , quos in palatio nostri majores ante templum ,, in ipso conspectu Matris Magnae Megalensibus fieri celebrari- ,, que voluerunt. Hos per sex dies a Prid. Non. Apr. ad s. Id. fuisse Easti meteres demonstrant. Vesta Saturni & Rheae filia structuram domus apud Diodorem invenisse sertur : unde caput turritum ipsi datum est, Pbιπ- Volum. I. Κ --

SEARCH

MENU NAVIGATION