Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

capite ampressos plerosque Freos nummosnemo ignorat. Argenteos vero Romae galeatae imagine. Successere paulatim in utrisque Deorum Dearumque eiugies. bic enim semisses Iovis caput, ut plurimum repraesentant. Suasit id nimirum Magistratuum varia varios in Deos observantia, quam ea ex parte testatam voluere. Inde nata posteris nova obscuritas, quum scilicet nuda Numinum capita sine nomine, certisve symbolis apparent, ut non facile sit divinare quis Deus vel Dea sit prae ceteris. Laborandum tamen sitit longe amplius in aversa Nummorum parte explananda. Vere enim ejusmodi typiaenigmata dici possunt,

quae sagacissimo & felicissimo Oedipo opus habent. Facem quidem

mihi praetulit inplerisque Eulv. Ursmus rerum illarum peritissimus indagator : a quo tamen ii nonnunquam discedendum mihi putavi, feliciorem me velim existimari, non peritiorem , quippe qui id debeam pluribus Numinis quos magis integros reperi, unde majus natum est ad eos explicandos subsidium: Qui si tales in manu Fulvii venissent, non autem detriti, fugientibusque litteris ac symbolis, ille profecto propius accessisset ad veritatem, prioresque conjecturas melioribus emendasset.

VIII. Qua occasione, quibusve causis conssati nummi sint,id pomro est, in quo se quisque exercere pro sua industria debet. Dixi de singulis quid sentiam, salvo meliori Antiquariorum judicio. Quoties

enim Jerebus tam longe a nostra aetate,&a nostris moribus dissitis agitur, solisque conjectationibus locus cst; quam pronum est labi,&verisimilitudine decipi. Goliatus certe maluit in omnibus abstinere penitus, quam falli. Ursinus, inquam, pluribus nihil dicere sapientius putavit, quam pro certis incerta afferre. Plus sibi licere non exillimavit Patinus: Audacior ego nihil omnino intactum mihi relinquendum, ne studiosos rei Antiquariae veluti frustra hiantes dimitterem. Uotum fuit excitare sagaciorum solertiam, ut rebus dubiis pleniorem tandem lucem affunderent, quas ego maligno sub sole aut vidi aut vidisse putaVi. IX. Qui porro fiuctus e Consiliaribus quos vocant Nummis colligi queat, paucis nunc accipe. Tam varia quae occurrunt Familiarum nomina nostris statim OLtutibus,simulque memoriae subjiciunt obliteratam pene gentis illius gloriam, quam tantae molis fuit condidisse: meminisse autem, tam liquidae voluptatis. Seriem quippe totam

Rom. Historiae praesentem habet, qui digestas suo ordine di v mmo

22쪽

rum istorum capsulas lustrat: qui praenomina, nomina, cognomina singulorum legunt, seu quae cognationis assinitate, seu quae victoriarum cursu adepti sunt: qui avos, patres, filios, nepotesque contem platur, qui stirpis certam originem, vel ex ipso typo rimatur: qui deincora omnia seu pace, seu bello, seu domi. seu soris parta recognoscit, Triumphos, Trophara, Victorias, Leges, Ludos, Templa tum erecta, tum restituta, quaeque illustria sint ejusmodi ornamenta Familiarum.

Si igitur scriptas ab Historicis Romanorum res gestas legimus, semper cum jucunditate, nec legisse semel satis est: si nova in dies lux legentibus affulget: quis neget quum sub aspectum veniunt tot insignia monumenta Nummis consignata, quae totidem veluti tabulae sunt, in quibus eximia illorurii facinora oculis usurpantur 3 quis, ininquam, neget, non illico inflammanda Eruditorum studia in iis colligendis, in quibus majori compendio, quam in longis Historicorum

narrationibus contemplentur quaecumque florentis tam inclytae Reipublicae seculis acciderunt. Certe non aliam crediderim fuisse R manis patribus causam, cur perplura retro saecula iisdem nummis suum iamperesse pretium usiimque voluerint, quam ut continuo cursu perennis insignium factorum memoria servaretur. Quapropter factum credo a Trajano Imperatore sapienter , ne obliterarentur unquam sortiter ac praeclaret Majoribus gesta, ut ex illis Nummos non paucos sua aetate restituendos curaret: Utinam

etiam nostris temporibus idem fuisset Principum studium, neque sordida Aurificum avaritia; quod in sua Praefatione dolet Golletius, ingentem illorum numerum conflasset, quos si superstites haberemus; quanta pars fieret ad veritatem historiae assequendam aut illii strandam accessio 3 sed quid facias illorum cupiditati qui probatissimum illius aevi aurum atque argentum, majori sibi emolumento sere sentiunt Intercedat necesse est Antiquariorum diligentia, qui redimere satagant pretiosa illa priscae veritatis pignora, unde tanto plus habeant ad conscribendas Historias subsidii, quod in illis vident de tractant, quae non nisi legere & audire in libris licet. Doceant enimvero libri qui sunt Magistrorum loco. Nummi certe delectant praeterea, dillinentque jucundius. Haberi nullo negotio libri possunt; quanta vero

felicitate opus est, ut librorum emendatores nummi in nianus,

veniant.

X. Agamus nunc de metallo, subiectaque imaginibus materia Volum. I. - - 1 Satis

23쪽

Satis diu solo ex aere Romana moneta cula est. Non quod careretuomnino auro vel argento, utrunaque enim afferebant vicini populi,

sed prisco more sol tim aes sibi signandum putabant. Igitur grandioris aeris stultis redimebant necessarias ad victum pecudes, quo putatur factum ut moneta pecunia diceretur: quamvis melius tarte sentiant, qui ab impressa pecudis imagine natum id nominis censuere. Collecto etiam in maiJam 5 non signato a re usos fuisse Romanos testis est Livius. Denique culi sunt asses librales, laoc est i 2. unciarum pondo, unde nota allis in duodecim aequales partes divisio. Tales autem an superfntctiamnum multi dicere non ausim: quandoquidem nullos vidisse me memini supra Trientem, uncita scilicet admodum quatuor, ceteris utpote sua mole incommodis conflatis statim eo tempore, quo monctae pondus imminutum fuit. Itaque non amplius pecude, sed hinc Iani facie, inde navi aut rate notati sitiat, adstripto Romae nomine, ut Romanam monetam esse omnes intelligerent.

Docet Plinius bello Punico primo, assem qui libralis erat, revocatum esse ad Sestantarium, id est, ad duas uncias, aequali pretio, sed

altero pondere: nimirum quum obrueretur Resp. aere alieno, prinsens illud remedium occurrit, ut scilicet eodem Plinio teste, sin ut de semel aerarium quinque partes lucri fecerat, di sibi vereturque hac arte aes alienum: nam ex uno librali asse, sex asses facti sunt, certo maximo emolumento. Urgente nihil O minus magis magisque temporum necessitate, bello Punico secundo Sestantarius iterum ad uncialem imminutus est, Fabio Maximo Di istatore,dimidia parte lucri facta, quum ex asse uno,duo asses nasterentur. Mox Lege Papiria unis ciales ad semunciam revocati brevissimo, ut Videtur, tempore, quandoquidem paucissimi ejus ponderis inveniuntur , revocatis statim assibus ad unciale pondus. Semisses simul cum assibus cusos esse, in confisso esse debet, eoLque notatos ea littera s, ut asses I. parti anticae impressum caput Iovis Capitolini, posticae rostrum navis. Utilitati quoque ac commoditati publicae cust Trientes, additis quatuor punctis, quae unciaruna quattuor pretium esse demonstrarent: Quadrantes tribus additis pun -ctis, quae trium unciarum: Sextantes denique additis duobus punctis, quae duarum unciarum, minime tamen exacto ad antiquam libellam

pondere, minutulae ejusmodi monetae impressum erat caput Herculis cum leoninis exuviis, aut Mercurii cum petatis, aut Romae ctiam galeatae. XI. Diuitigod by Gorale

24쪽

X I. 2 reo nummo accessit argenteus C Fabio Pictore &Ogulnio Gallo. Cossi. anno ab V. C. dictus denarius qui denis aereis assibus aequivaleret, unde X. notatus est. Simul cussi sunt quinarii notati Q. vel V. dimidia scilicet parte. Quinarii deinde in sestertios divisi, qui essent duorum assium cum semisse, notati ris. usu vero factum est, ut ducta linea duo prima elementa jungerentur H s. Dcnarii omnes insigniti fuerunt Romae galeatae, aversa parte, Castoris Si Pollucis decurrentium cum hastis imagine. Bello Punico secundo auctum denarii pretium plusquam dimidia parte, notata illico accessio est xv I. incertum quo temporis spatio, brevissimo certer id enim arguunt illius notae paucissimi Nummi: atque interea militaribus stipendiis nihil imminutum est. Notat Fulvius denarios argenteos quo graviores sunt, eo&antiquiores censendos esse. Ego non usquequaque verum id effatum comperi, quare unius ponderis fuisse omnes arbitror , eos vero qui leviores sunt, usii solo detritos sectos, non eo numero falsos, qui lamina argentea superinducta, intus aerei sunt,

complector ; quapropter Nummi serrati per aliquod tempus sentsignati.

XII. Aurei denique Nummi cudi coepere 62. post argenteos annis, C. Claudio Nerone & M. Livio Salinatore Coss. tradit Diolib. so . pretium fuisse 2 s. denariorum argenteorum, singulos enim ad drachmas 1 s. revocat. Prodiere simul & quinarii aurei, iique semper ex auro probatissimo: quo factum ut paucis limi ad nos pervenerint, & fuserium foculum evaserint. Hoc certe plus Mantuanis Ducibus debemus , qui plurimos tantillae molis nummulos olim collegere. Evaserunt illi feliciter communem urbis cladem, sentque etiamnum in Regio Cimelio , insignes prae ceteris, habent quippe impressiam argente. am aquilam Mantuanae gentis insigne. Dixcre nonnulli oppigneratam Mantuanam Gazam fuisse alicui sorte de vicinis Italiae Principibus, a quo postmodum redempti per hujusce supellectilis antiquae studiosis, tandem Regis Christianissimi I hesauro accessere.

Porro distinguendis metallis more solito, priora elementa adhibui

aureis ΑV argenteis AR. aereis PE. varios modulos signavi numerali

nota. Primae magnitudinis I. cuiusvis demum metalli sint. Secundae formae x. tertii moduli 3. ne quid morari Lectorem aut turbare posset. Quinetiam Αu torum nomina, ut singuli praeserrent, curavi sedu-

Dissiligo i by Corale

25쪽

lo. Goliatanos notavi adjuncto G. Fulvianos adjuncto F. eos autem qui apud utrumque occurrunt adjunctis G F. Patinianos adjuncto P. quibus autem invenies v. hos scias meanillant cura claeris additos esse. Ut autem sita Golt Zio gloria fidesque constet, occurrendum censeo Patini duriori de eo sententiae, sic enim pronuntiavit Imperatorum Nummorum in praefatione. Tertiam Fastorum suorum Consularium iis numismatum exemplis impletat, quorum genuinas ori ues nemo unquam hominum missit, nemo fortasse unquam Oidebit. At ego contra post accuratissimum examen affirmare possum, nullum omnino este debere

suspectae fidei, quandoquidem tam exactae ad historicam veritatem consentiunt tum figurae omnes, tum inscriptiones : nulla ut legitima possit esse de genuina ipserum origine dubitatio. XIII. Ceteris meis in libris gratum me facere Curiosis Rei Numismaticae arbitratus sum, si singulis apponerem, qui rariores haberi

deberent, qui obvii ac vulgares. Liberavit me hac cura, certior de GoltZianorum veritate investigatio, quare ne perdam Operam, aut Lectoris abutar otio , sufficiat admonuisse semel, raros omnes este qui sola c. nota inscripti sunt. De Fulvianis quae dicturus eram, anteoccupavit Cl. Savotus Medicus Parisiensis, in erudito suo de Re vete. rum Nummaria, commentario. Sunt autem Fulviani numero 7s 8.e quibus vix septem aut octo reperias, qui non asserventur in Regio

Cimelio. Patiniani, qui vere Consulares sunt, hique pariter quos ego addidi de novo, pro raris omnino habendi.

Neque tamen est, quod tanta rariorum multitudo, quemquam ab iis colligendis deterrere debeat, aut in desperationem adducere: Non enim eadem est Consularium Nummorum qu ae Imperialium ratio, illorum si plures rariores desint, hoc est plura Principum capita , interemptam & imperfectam seriem esse necesse est. Istorum v ro etsi multi desint, modo adsint Familiarum omnium nomina, perfecta nihilominus de absoluta series haberi debet: quamvis non negem eo pluris faciendum Cimelium esse quo plures in singulis Famiuliis N ummi colligi potuerint: imo locupletius habebitur, si novarum denarii in illo sint additi. XIV. Quo disponendi sint ordine Familiarum Nummi, nihil est quod pluribus dicam,qui enim Fulvio placuit A φιδε maς, omnium sane commodissimus est. Nihil potuisset praeterea ejus in libro desiderari, si inter ipsa singularium Familiarum numiuemata suus cuique servatus ordo fuisset, quod non secit Fulvius, mea tibi praestabit industria. Duili Coral

26쪽

dustria. Quum enim singulis explicandis accuratius incubuerim, eos quoque Hiltorico ordine & habita exacta ratione temporis disposi

tos reperio.

Verum quia nemo est, ne inter Principes quidem fatis felix, qui

sperare pollit se omnes Nummos assecuturum quos ego hinc inde collectos repraesentavi, quibus non erit fatis magna copia, ut Historicam seriem integram contexere valeant, iis per me licet, ut primo loco GoltZianos, altero Fulvianos, tertio Patinianos, quarto meos collocent ue postremo denique quos de novo repererint, si ios. Ex historiae porro illorum serie , quam exhibui, quicumque illulirandam sibi Historiam proposuerint certissimis illis priscorum temporum

monumentis, magnum sibi nasci auxilium experientur, ut firma ex omni parte sua argumenta consillant. XV. Scio non unum esse omnium qui in nummis colligendis versantur, studium, aut scopum. Alii enim illustrandae, ut diximus,

Historiae testes exinde fidelis limos quaerunt. Alii sibi solis, sitaeque

voluptati student, quam ex vetustissimorum monumentorum conspectu & intelligentia capiunt uberrimam. Ego utrisque ut serviam multiplicem isti meo libro Indicem adjunxi. Primus est Rerum& Verborum, quo facile quivis ea reperiat, quae cupit, sive ad Historiam, sive alio spectantia, ea tamen cautione consulendus ab eo qui historica quaerit, ut intelligat me singularia cujusvis facta non expressisse, sea designasse tantum Familiam , ubi distinctius ea omnia inventurus est. Alter Index est in Numismata, quo continentur Typi omnes, ac Figurae variae quae in singulis exprimuntur, quid scilicet significent, & quibus adumbrandis rebus inserviant.

Tertius continet nomina Familiarum. Quartus cujusvis de Familia seu cognomina, seu agnomina, quae subinde memoriae non occurrunt. Postremus est Geographicus qui maxime necessarius visus est, eo quod frequens sit in eorum vita quorum explicantur Nummi, Urbium ac Populorum mentio. Fecissem etiam libenter pro more, ut in IndiceAutorum,quos toto in opere laudavi, quos aut illustravi, aut emendavi, seu denique quorum sententiam amplexus sum; sed quia metus fuit ne tot repetitae Familiarum & numerorum notae tenebras potius, quam lucem assunderent, satius credidi solum Autorum nomina, quam minus explicata eorum loca proponere a praesertim quum corrigendis πυπιτροι-τικῶς Σφα -- praesens adesse non valeam. Non ideo tamen probare . . possum

27쪽

possum quod fecit Patinus, qui Fulvianum Indicem satis copiosium

noluit repraesentare.

Quo vero casu aut consilio sectum sit, ut quum eodem tempore Golletius Fulviusque de eadem re scriberent, neuter alterius meminerit. Refert quidem GoltZius Fulvium inter celebres Romae Antiquarios, quum ejus librum nondum editum videre potuerit. Fulvius autem si Golt 1ii librum vidit, de illo judicium potius Lectori reliquisse

quam eum malitiose consectari maluit, quod ab omnibus probatum est; variae enim de eadem materia lectiones semper jucundae sunt, ut nunc prodibunt, siquidem vir Cl. Andreas Morellius amitici adudum mihi conjunctus e Germania nupcr ad me scripsit sede Nummis etiam Consularibus paratum opus habere. XVI. Nemo dicat me operam lusisse, quid in singulorum Nummorum accuratam descriptionem apposui,qui solo conspectu se ipses satis explicare videntur. Quis enim nescit quam facile Chalcographorum incuria contingat, ut male essingantur Nummi: quam necesse sit quae sint apposita Hominum Deorumve capita aperire, qui 'im Dcque a Goliato, neque a Fulvio appellentur. Denique quam opportunum sit obscuram Figurarum intelligentiam propalatam primo

statim obtutu conspicere. fScopum me ubique attigisse non profitebor jactantius, quid enim proclivius quam in tam lubrico labi Z quid tam humanum, quam in

densis adeo tenebris palpare, & habere pro vero, quod tantum vero- simile sit 3 Possum tamen polliceri, rarius me meas conjecturas fefellisset vel si fefellerunt, non idcirco tamen aut in selices, aut inutiles videri debere: facem enim saltem praeferent meliora inventutis: qu ties vero nemine mihi praeeunte, excogitandum mihi fuit aliquid de meo, quod probabilius videretur, atque ad rem ipsam accommodatius: nemo id mihi vitio vertendum putabit, si intelligat praestare mediis in tenebris, dubiam lucem afferre, quam nullam, meque ducem quandoque praebere ceteris, quam timide semper praeeuntium vestigia sectari, ac si quopiam loco haeserint, ibidem quoque velut ad scopulum naufragium facere: praesertim, quum per ignotum iter te dentibus, sua cuique debeat esse libera progressio. Tuum crit LECTOR BENE voLE, sequi quem credideris tutiorem viae ducem, aut etiam, si videbitur,. novam tibi ac commodiorem viam, tua industria, sternere. Vale.

28쪽

AB U Rr gentis, ut opinor, plebeiae, unus quod sciam) I Aetius facit mentionem, M. 4I.-42. inquit sed in multis illius exemplaribus A MAURIUs male legirur. Gentile nomen ab abutendo voce vetusta deductum videtur, ut GEMINUs cognomen, quod uno partu cum fratre editus sit Marcus & Caius, qui ambo variis temporibus Tribuni plebis fiere.

Primus bellae denarius exhibet Romae caput cum voce GEM es, in eujus aversa parte Sol capite radiato in quadrigis, d. flagrum, s equorum habenas, eum epigraphe M. ABURIus ROMA.

argenteus est.

Ad Marcum Aburium spectat nummus, qui apud Tribunus plebis anno, U. C. 3 6 o. se Fulvii triumpho de totis & Cephalenia, AEmihi Consulis nomine opposuit, sed tandem Tib. Sempronii collegae victus oratione, cessit. Is etiam Praetor inter cives &peregrinos jurisdictionem Brutus, an. s 77. obtinuit. Solis symbolo capite radiato a postica parte in quadrigis signato cum flagro, ad gentile sirum nomen, ab abutendo deductum, Aburius alludere videtur.

29쪽

Nummus hic argenteus Cati est Aburii fratris, ut opinamur, si1- perioris, ut indicat Gemini cognomen. Hunc Pigbius, Annal. lib. Io. inter Plebis Tribunos anni V. C. s 63. duobus annis series quam fratre recenset. Lmus eum P. Licinio Crata, C. Cassio Longino Coss. an. U. C. 3 88. Legatum ad Massinissam&Carthaginiens missum narrat lib. 4r. In eam rem Legati adMassinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus, P.Terentius Culeo, C. Aburius&c. Quadriga in postica parte, nummi argentei nota flait,ut tradit Plinius lib. 33. cap. 3. Nota, inquit, argentei fuere bigae atque

quadrigae, de deinde bigati, quadrigatique dicti. In istis autem Deum

quem praecipuo honore colebant, exhibere Bliti, ut C. Aburius hie Martem signare videtur, sicut M. Aburius fiater Solem ad gentile nomen alludens, cuderat, sed Martem etiam ad genti litium ipsius nomen etiam spectare existimat Pigbius lib. Amal. 1 o. III.

Caput Mercurii petasi seu galero alis ornato insigne, sipraeollum caduceus, cum duabus notis versias ambitum. In aversa prora navis cum duabus itidem notis & litteris, C. A B U Ritur.

Ad Caium Aburium spectat etiam nummulus iste aereus seu primae formae, ut indicant duae illae notae in utraque parte signatae ad indicandum pretium monetae, quae sextans erat, id est,

sexta pars assis, seu unciae duae: Rostrum vero navis, nota erat aerei nummi, ut notat Plinius lib. 33. cap. 3. Nota aeris, inquit, fuit ex altera parte Ianus geminus, ex altera navis, astustis postea invaluit, ut pro Iano quisque Deum , quem vellet,cudere posset, ut iac Mercurium C. Aburius apposuit. IRCaput Herculis pelle leonina amictum, pone quod tres notae. In postica navis & tres iterum notae cum epigraphe, C. A RI Roma. Eneus ille nummus paulo grandior superiore, ut indicant notae utraque in parte signatae , quod quarta esset assis pars, qu drans, Ratitus dictus, ad C. Aburium etiam spemi. Ratiti memianit Pomp. Festus. Ratitum, inquit, quadrantem dictum putant, quod in eo Sc triente ratis fuerit essigies, ut navis in asse, sest M. Marro lib. 4. de lingua latina, quadrratem, quod pro vectura selveretur ab iis, qui ratibus ex Urbe in Aventin a montem, paludibus

tunc

30쪽

tunc disclusum veherentur, rati tum a Lucilio vocatum scribit. Hu- ausimodi quadrantes in funere Valerii Poplicolae collatos fisisse tradunt Livius lib. 3. E' Plutarchus in mita Poplicolae. Hercules in hoc nummo a C. Aburio percussus est, ut in stiperiore Mercurius, quod illi dii ex Romanis essent antiquissimi, nam Romulus Mercurium ex Albanis, & ab Arcadibus Herculem receperat, teste Dione Halycam sto.

Quintus vero nummus caput idem Herculis, sed cum clava humero dc tribus notis. In postica parte cum rostro navis & litteris M. ΑBURIus. M. F. id est, Marci filius, GEMinus. Ad Marcum Abutium Marci Aburii filium pertinet hic aereus mediae formae nummus, ut testantur hae notae M. F. Marci ilius. Hla autem a P his lib. ra.. Amal. inter Tribunos plebis anni V.C. 398. adscribitur, &ipsi Propn Sardiniae prorogato Imperio m. 6o4. Obtinuisse refert. De quadrante tertia assis parte, de navis rostro, ut de Hercule in superiori nummo dictum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION