Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

VI. Caput Fidei coronatum pone quod littera antiqua F. In aversa

sella curulis cum epigraphe L. AIMIL. M. F. PAVlvs. C. TERENT.A. F. VARRO, in Vertice ex S. C.

Iterum consul L. Paulus M. filius fuit triennio fist, qui tertius erat belli Punici secundi an. Collega illi electus est C. Terentius Varro, in cujus memoriam percussiis videtur hic deis narius ex decreto Senatus, ut nos docet nota illius S. C. Pro stemmate signata est sella curulis utriusque consulis insigne, erat autem illa ex ebore, qua in publico & privato loco sedendi causa utebatur consul. Fides capite depicta est laureato, quia Imperatores etiam vincit.

Decretum est utrique consuli bellum contra Hannibalem cum octo legionibus quinum millium peditum & trecentorum equitum singulis magnoque sociorum numero in Apuliam profecti aliquamdiu hostium exercitum coercuerunt, & ad inopiam quum eum redigerent C. Varronis impatientia & fitali temeritate, vel repugnante L. Paulo, praelium tentare volentis, clades illa insignis ad Cannas accepta est, in qua consul AEmilius intersectus est cum quadraginta millibus peditum , & duobus millibus equia tum & septingentisi Varro autem cum solis septuaginta equitiabus , ut tradit Po)bius, ex ea profugit.. VII Caput Neptuni laureatum ante quod Tridens,in imo vox PAv xvs : in aversa victoria agit quadrigas decurrentes. In area L.

AIMIL. L. F. in imo ROMA.

Paullorum stirpem is miliae gentis claudit L. cismi liuis, filius Lucii superioris, qui bis consul in praelio Cannensi occisus est. quaesturam ipsem non petiisse nec gessisse narrat Plutarchus in

ejus witi aedilis cum Amilio Lepido electus fuit an. Praetor Hispaniam ulteriorem sortitus obtinuit cum proconsulari imperio ε ' prorogato imperio infeliciter cum Lusitanis in Vascetaras pugnavit, at quum exercitum in agrum paratum reduxisset, decretus est triumphus, de quo nummi non occurrunt.

Anno V. C. 3 7 a. tandem post tresrepulsi, consillatum aegre obtinuit cum Cn. Baebio Tamphylo, at quum novi motus in Liguria

52쪽

guria essent oborti, decretum est utrisque Cons ilibus contra Ligures bellum cum quatuor legionibus & sociorum auxilio; pro rogatiim est anno sequente Proconsulis nomine L. v milio Imperium, quum autem ab Ingaunis, quorum urbs Albingaunum in ora Ligustica sita erat, pacem petentibus, intra induciarum tempus in castris repente obsessus fuisset, post: aliquot dies, hostem derepente aggrestiis, in fugam eos fudit & castris exuit, supraque quindecim millia eo die occisa sunt, quapropter triumphus P. L. AEmilio decretus est.

In AEmilii Paulli triumphi monimentum signatus est hic denarius, in cujus anteriori parte exhibetur Neptuni, caput ad designandum Ligures Ingaunos esse littoralis inter montem Apenninum& mare Ligusticum constructos, quorum regio hodie dicitur, LRittera di Gema. Abi vero mediterranei erant, qui Montem Ferratum Ducatum, magnam partem Principatus Pedemontani, partemque Ducatus Mediolanensis continebant. Victoria dea agit quadrigas currentes quod velox & prompta fuerit de Liguribus victoria. Caput ejus Neptuni iterum exhibetur in nummo P. Mutii Scaevolae, qui de iis cum Liguribus post sex annos trium. phum egit.

Caput Romae galeatum ante quod vox PAVLLVs, & retio ROMA, ex aversa Figura virilis togata in quadrigis triumphalibus d. habenas, s stipionem eburneum. L. AIMILI. L. F. L. AEmilius Paulus anno decimo quarto postquam primum consillaxum gessisset, iterum Consul factus est cum Licinio Crasso V. C. .ssimilio autem Macedonia evenit. Plutarchtas extra sertem ei datam fuisse narrat, cum Octavio Praetore qui classem sertitus erat contra Persen Macedoniae Regem. Roma profectus est Kal. Aprilis & ad Pydnam urbem cum Rege praelio dimicavit III Non. Septembris, illiusque exercitum profligavit, &,Emilius intra biduum totum ejus regnum in deditionem accepit , Perses autem in Samothraciam se recepit, ubi ab Octavio Praetore cum liberis & uxore captus, ad Consulem missus est. Volum. L D Pro- Dissiligo oste

53쪽

ic, AE M I L I A Prorogata provincia anno sequente , Macedonas pronuntiavit liberos esse , sed tributum illis dimidium quod pependissent Regibus , imperavit ; legibus deinde Macedoniae datis. Postremb ludis epulisque m no apparatu datis, exercitu in naves imposivo in Italiam rediit. ex LiGo & aliis. Triumphus illi a Senatu decretus est , dc inter pulcherrimos , quos Roma vidit umquam , numeratus est; aeternum cujus monimentum exhibet denarius hie, in aversa cujus parte stat in quadrigis triumphalibus consulari habita L. AEmilius , scipionem eburneum gerens, solemne Consulum insigne. triduum autem Lucius in hoc triumpho impendit. IX. Caput muliebre velatum cum epigraphe CONCORDIA PAVLLvs LEPIDus. In aversa uophorum cui deriram ' ponit Figura togata, ex adversis a dextris stant Perses, & duo ejus filii manibus post terga revinctis, cum epigraphe TER PAVLVS. Habet expressiam hie denarius L. AEmihi de Perse Macedoniae

Rege trophaeum ex Ubino. Trophaea erant corpora trunca cum

spoliis hostium in loco ubi hostes in fiagam conversi, seu eminentiore Provinciae aut Regni bello subacti, ad aeternam memoriam erecta. Ei dextram apponit Victor quasi illud posuerit; ex altera trophaei stat cum duobus liberis Philippo & Alexandro Petis, ad indicandum quod illo capto , & filiis Romam adductis, Macedoniae regnum non amplius ejus potestati subjacet, sed Imperio Romano tributarium est. De Paulo AEmilioqui nummum signari curavit, & de Concordia in sequentibus genarium agemus. vox TE R. id est quod Lucius Ter, ut supra diximus.

trumphaverit, ut est in antiquo marmore.

Caput iterum Concordiae velatum cum eadem epigraphe coN-co RDIA PAvLLvs LEPIDus in averis trophaeum, a dextris Perseus stans M Biduis Cotyois tegis Thraciae filius cippo insidens,

54쪽

uterque nudus, & manibus post terga revinetis: a sin. shggestus in quo Lucius stans togatus dextram trophaeo apponens, &pone eum figura pariter togata, sed minus alta. .

Cognomen Paulli & Historia Persei impulerunt nos, ut illos nummos & sequentem potius ad talem Paullorum quam ad Lepidorum stirpem revocaremus, eb quod ille R milius qui eos λgnari curavit ex Paullorum stirpe in Lepidorum familiam ad ptione transivit. De illis vero nummis qui ad Lucii . Emilii Historiam non spectivit, suo loco, id est in Lepidorum stirpe exhibebimus.

Paullus ille AEmilius qui historiam Persei in sitis denariis restituit, de Paullorum stirpe haud dubie filii, ut indicat illud e

gnomen r Ursinus ait, Paullus Lepidus adoptatus a patre M. Lepidi Τtiumviri fuit, & ex AEmilio Paullo, Paullus agmilius ,, , Lepidus dictus est. At quum esset ejusdem gentis, nomen is

suum, ut mos erat, producere non poterat, sed cognomen Paulli quod servare debebat, antepositit gentis nomini, quasi esset praenomen & sic utrumque & Paulli & Lepidi cognomen tulit. Ipse qui in suggestu est, pone L. Paullum videtur esse M. Paullus ejus frater, a quo originem trahebat Paulus Hesmilius Lepidus, ut se ab illo progenitum esse denotaret, quem ita parvulum post

fratrem fama minus celebrem collocavit; non est enim aliquis ex filiis L. Pauli, quum omnes eum stirpem nullam masculana reliquisse norint. Qui a dextris visuntur manibus post terga revinctis, prior est Perseus, stans, in aeternum captivus futurus, alter cippo insidet,

ut belli socius , nempe Bitis quem teste Lieso in triumpho ductum pater Cotys Rex Thraciae a Romanis pro lytro per legatos postulavit. Senatus eum a Carseolis accersitum patri filium remist, dicens beneficia gratuita esse P. RomanLCaput Concordiae deae selegit Paullus Lepidus, ut concordiam sitam cum fratre adoptivo M. Lepido denotaret, quae maxime inter fratres optanda , nam Paullus Lepidum P. Romani hostem judicavit, & Lepidus tandem Triumvir Reipublicae constituendae factus eum proseripsit, quem milites servavere honoris causa& passi sitnt eum ad Brutum in Asiam confugere, quem Octavius Caesar postea revocavit.

55쪽

XI. Caput Romae galeatum. ROMA. In aversa Trophaeum, a cujus dextris lictor Perseo genibus nixo, manus post terga revincit: asinistris autem L. Paullus togatus dextram trophaeo apponens, pone eum duo pueri praetexta insignes.

Iterum & iterum prodit de Macedonia trophaeum quod erigit L. Paullus coram Perseo, cui manus post terga revincit lictor , ad triumphum, de quo vide Livium, Plutarchum, & altos Romanam oriae Scriptores : sed qui sint illi praetextati, non videntur L. Pauli esse majores filii, quum prior natu datus sit Corneliae genti in adoptionem, qui postea dictus est P. Cornelius Scipio AE.milianus Africanus, nempe minor: & junior Fabiae familiae, posteaque vocatus . Fabius Maximus bEmilianus: nec duo filii, ruos domi reliquit in bello Macedoniae ; nam ex iis major, tri-uum ante parentis triumphum, & alter triduum pdst, etiam mortuus, & sic orbus filiis remansit. Verisimile videtur Paullum Lepidum ab hac tam celebri stirpe ut genitum se gloriabatur, in superiore nummo Marcum Lucii Proconsulis fratrem exhibuisse, & in hoc ejus filios praetextatos, ingenuos nempe pueros, ex quibus duae iterum Paullorum familiae sunt ortae, percussit; ex Marco enim majore filio genitus est ille M. AEmilius Paulus, qui Consillatum gessit anno'': & ex Lucio natu minore ipse fuit nepos, de Consu satum etiam, sed suffoctus iniit Kal. Ian.

Romae caput solemne est denariorum Romanorum typus. XII. PAVLVs LEPIDVs, CONCORDIA. Caput Concordiae velatum: ex averso latere CLEMENTIA. Clypeus in cujus medio deae Clementiae caput directa fronte.

Iterum prodit Concordiae deae caput a Paullo Emilio Lepido ad denotandam semper cum M. Lepido fratre adoptivo concordiam & vox aementia in gratiam L. Paulli, a quo originem trahere se gloriabatur: hac enim virtute praesertim praeditus erat ille vir insignis, ut ejus abnepos in nummis illius memoriam consi

nare voluerit, testes fuere praecipue Macedones, quibus debelatis de victis pro servitute libertatem concessit; ideo in medio clypei

56쪽

AEMILIA. Is Macedonici Clementiae caput percussit, in aeternum rei monumentum, de siumma cujus virtute L. Paullo innata haec ait Plutarchus in ejus vita. Neque enim soli im quo tempore victor fuit, omisnibus se praebuit clementem benignumque, sed per vitam suam ,, reliquam non destitit de iis bene mereri & praestare iis, ut si is familiares essent & propinqui, patrocinium. 1, XIII. Caput Veneris victricis laureatum, ante quod simpulum , &pone corona : in aversa parte figura in equo, d. trophaeum oliis onustum, cum epigraphe, M. LEPIDVs AN. XV. PR. H. o. c. s. id est', annos quindecim praetextatus, hostem occidit, cilem servavit. A Paullorum familia ad alteram L epidorum transimus, quae eam antiquitate sequitur; nam M. Lepidus ejus cognominis primus , Quaestor fuit militaris an. 'a' & Consul cum Claudio Canina de Lepidi autem cognomine ait Ant. Augustinus lib. de Famil. Romanorum, is non reticebo videri eo voluisse exprimere, quid .Emilii nomine significaretur, ut cum familia dicitur ,,uEmilia, a voce id est, Lepore, idem latine expri- ti

mere voluit. Is

Ut superiores nummi a L. Paullo Emilio Lepido ad memo fiam illustrem de L. Paullo gentili suo revocandam sunt percussi; ita M. Lepidus ejus per adoptionem frater, Marci illius Lepidi, qui bis Consili fuit, Ptolemaei AEgypti Regis Tutor, Princeps Senatus, & de Gallis Liguribusque triumphavit gesta insignia, monimentis publicis in aeternum ad illustrandam Lepidorum stirpem consignare voluit. In hoc denario primum indolis ejus & virtutis militaris speci- .men habes, quum praetextatus tantum annorum quindecim erat autem praetexta toga, ita dicta, quod ei purpura praetextabatur, qua cum bulla ingenui pueri utebantur usque ad annum i .ὶ M. ymilius Lepidus M. F. hostcm occidit, civem servavit, illius, inquit, Val. Maximus lib. 3. cap. I. ,, Emilius Lepidus D puer etiam tum progressus in aciem, hostem interemit, cuvem servavit, cujus tam memorabilis operis index est in Capito- ,,lio statua bullata dc incincta praetexta Senatusconsulto pO- ,,

57쪽

Equestris statua cum trophaeo ad eumdem Lepidum spectat, sed non ob idem fact um; de qua in sequente nummo. Solum corona quae pone caput Veneris Victricis ei tribuenda, ex quercu, quam ei Senatus decrevit ob scrvatum civem; nam major erat honos, quam occidere mille hostes : unde idem Valer. Maximus addit loco lauo dato. Inter quae .similiae Gentis pueritia , coronam mereri, ,, spolia rapere valuito Simpulum nota est M. Lepidi Pontificisis Maximi, qui nummum cudit. De Venere Victrice in sequente denario. XIV. Idem Veneris victricis caput, ante quod simpulum: in aversa parte eadem figura equestris cum trophaeo, ut sirpra & epi

Voces illae M. LEPIDus, sunt ancipites vel ad M. LEPIDv MTriumvirum qui nummun cudit, referri possunt, vel ad M. Lepidum, qui praetextatus adhuc meruit statuam bullatam, ut nos docvit Vat. Maximus, &qui alteram equestrem habuit, post triumphum quem egit de Gallis & Liguribus, ut ex Fa lis est Marmoribus eruimus.

M. AEMILIUS M. F. M. N. LEPIDVs. ANNO Cos. DE LIGURIBUS ET GALLIS.

Posteaquam Livius lib. 4r. enarravit, quoseam Ligurum p pulos M. Lepidus in plana deduxisset, de P. Mucio Scaevola ejus in consulatu & exercitu collega adjicit. ,, Inter Audenam P. Mu- cius cum iis qui Lunam Pisasque depopullati erant, bellum ges is sit, omnibusque in deditionem redactis, arma ademit. Obis eas res in Gallia Liguribusque gestas duorum consulum ductu auspicioque Senatus in triduum supplicationes decrevit, & quadraginta hostiis sacrificari jussit.

Denarius ille nos docet etiam Statuam ob illas victorias in aeternam rei memoriam a Senatu equestrem suisse erectam 3 unde in anteriore ejus capite Venerem Victricem quod ea diceretur omnia vincere, exhibuit M. Lepidus qui denarios percussi, victorias confirmat trophaeum quod figura equestris dextra gerit, terrestre

quidem ob Gallos, porro qui fuerint, ignoratur, quod prorsus

inter

58쪽

interciderint horum Consulum res gestae in Gallia, & navale ob Ligures littorales qui Pesas , Lunam, & Albingaunum, ut suis pra diximus, habitabant: id ctiam confirmare videtur extremum trophaei, quod bisulcum est , in duas nempe partes divitiam. duas ideo viversi generis victorias denotans. Simpulum ex parte Veneris ad Pontificatum M. Lepidi Triumviri spectat, ut nota illius qui denarium signari curavit.

XV Caput galeatum pone quod vox ROMA. & ante LEpIDVS : ex aversa parte M. AIMILIVs M. F. M. N. Iupiter in quadrigis triumphalibus d. vexillum, s habenas. Quadrigae in hoc denario expressae, M. Lepidi triumphum de Gallis designate videntur, quippe in iis stat Iupiter summus Romanorum deus, Ac d. erecta vexillum gerit, denotans Lepidum ejus auxilio equitum Gallorum turmas profligasses Galli enim equiatatu valido pollebant, ut Histius seribit de bello Alexindrino, his verbis , quos idoneos ex equitibus Gallis arbitrabatur. Equitum autem inligne erat vexillum ; quod tamquam eorum trophaeum

gestat Iupicer. XVI. I. s. M. R. id est, D Sospita Magna Regina. Caput Iunonis

pelle caprina amictum: ex altero latere M. LEPID. M. F. in imo Tr. SEMP. P. F. GRAC. Sella curulis. S. C.

Duo haec nomina in denario inscripta cum sella curuli M. Lepidum & TI. Sempronium AEdiles Curules haud dubie denotant, hic vero P. Filius appellariar, & ludos illos magnificentissime edidisse tradit Liet rus, ut videre est infra in gente Sempronia num. ix. quos assigravimus an . VP M. Lepidus M. F. ejus collega investigandus: non ille est qui consellatum gessit an. quia . Edilis Curulis esse hoc anno non potuit; sed ille M. Lepidus esse videtur Filius M. Lepidi Praetoris an . U. & qui repullam consillatus anno sequente passus est. Is vcr. Quaesturam provincialem iniit an. de inter III viros qui Mutinam Parmamque coloni,s an. deduxere, a Livio recentetur libri 3 o. yine, &-luente et AEdilis curulis creatus est cum TI. Graccho P. filio, ut testatur denarius iste, ipsexum nominibus ornatus cum sella curuli ejus magistratus insigni.

59쪽

3 α AE M I L I A. Caput Iunonis Magnae Reginae Megalesios ludos in ejus troanorem ab illis editos indicat, illi erant scenici, & pridie Nonas April. celebrari selebant per sex dies, ut L ius indicat, de quibus sparsim egimus, quum plurimi magistratus eosdem celebrasse

in hac nummorum serie notentur.

XVII.

Caput muliebre velatum & turritum cum epigraphe ALEx ANDREA. In postica parte M. LEPIDVs PONT. MAX. TUTOR REG.

S. C. Figura togata stans d. diadema regium imponit puero pariter togato d- scipionem eburneum gerenti. Alludit M. Lepidus Triumvir, quum esset Pontifex maximus huic dignitati, quam etiam M. ille Lepidus qui Tutor Regis Ptolemaei Epiphanis fuit, obtinuerat : nam Lepidus senior non adhuc Pontifex Maximus erat,quando mortuus est Ptolemaeus Philopator, qui moriens filio quinquennali, ex Epiphanio lib. i . tutorem testimento P. Romanum reliquerat, sed Agathocli per interim, ex& Alexandrini illud Romam non tulerunt, nisi postquam Antiochus Magnus Syriae Rex Coelesyriam ingressus esset, de quo

sinus lib. 3 o. cap. t. s. Legatos ad Romanos miserunt, orantes ut tutelam Regis susti perent, tuerenturque Regnum assi gypti, quod jam Antiochum de Philippum facta inter se pactione divisisse dicebant. Quum jam a Senatu Legati ad illos Reges missi fuerant C. Claudius Nero, P. Sempronius Tuditanus, & M. .ssimilius Lepidus qui Pontifex Maximus non adhuc crat, qui nuntiarent iis ut regno AEgypti abstineant, ob istam vero Alexandrinorum legationem M. Lepido mandatur a Senatu, ut tutorio nomine in AEgyptum appellat, regnumque pugilli Regis administret, etsi Legatorum minimus natu: nam de indole dum praetextato adhuc Statua a SNnatu in Capitolio erecta suerat, & de animi sui magnitudine *ecimen jam dederat, quum duorum illorum legatorum consensu ad Philippum Macedoniae obsidentem Abydum mis Ius fuerat. Igitur Alexandriam tendit, & Ptolemaei tutelam suscepit: quare a M. Lepido Triumviro ejus abnepote diadema Ptolemaeo puero imponens in denario exhibetur, aὸ honorem, quem ei Senatus detulerat posteris revocandum, & ut M. Lepidus proavus Pontifex Maximus, postquam Tutor Regis extitit, renuntiatus fue

rat.

60쪽

rat, & ille qui tunc, quum denarium cudit, Pontifex maximus etiam erat, duo illa maxima Sacerdotia in duobus ejusdem

gentis Zc nominis M. LEPIDVS, in eodem denario reponere voluit.

Valerius quidem Maximus M. Lepidum Regis Tutorem jam Pontificatum maximum fuisse adeptum, antequam in AEgyptum pioficisceretur, narrat lib. s. cap. 6. sed haud dubie hoc denario, quem forte viderat, delusiis; cujus sensem non accepit: adde quod Pontifici maximo abesse Roma non licebat, ut testatur Plutarchus in Fabio : unde Pigbius ex Val. Maximi verbis, Lepidum non Ptolemaei Epiphanis, sed Philometoris ejus filii, tutorem fuisse, quod tunc non esset adhuc hoc Sacerdotio fiammo ornatus, sed sic jam erat Egypti Rex coronatus quando Romam venit, ut videre est in nostra horum Regum Historia. Sed ut qui nummum tractaret, & cujus Regis Lepidus fuisset Τutor, nosteret, caput urbis Alexandriae in ejus parte anteriore signari curavit, ad indicandum eum Regis AEgyptum fuisse, ¬am S. C. appositit, ut Lepidum Senatustonsulto ejus Principis nominatum tuisse significaret.

XVIII.

Caput Vestae velatum, pone quod simpulum LEPIDVs: in ave si templum Vestae rotundum, in quo duae sellae curules.& epi

A M. Lepido Ptolemaei olim Tutore ad Q. Lepidum M. Lepidi Triumviri avum destendimus: hic illum nummum inmemoriam AEdilitatis curulis, quam gessit cum P. Cornelio Nasica anno percussit, in eo Vestae caput & illius templum, quod in magistratu refici curaverunt exhibuit, quod duae sellae curules in templo positae abunde confirmant. AEdilium autem curulum erat ossicium ut templa magnificis operibus reficerent,& ornarent: nam AEdiles dicti, quod aedes sacraa& privatas procurarent, teste Varrone lib. 4. de lingua latina. Curules vero, asella curuli qua utebantur : quae ideo positae sunt in templi

aditu.

De Vestae templo narrat Tacitus lib. is. Annal. in quod se re ceperat Piso a Galba electus, qui Othonis jussu extractus, est occisus. Plutarchus in Num ait, Ferunt aedem quoque Vestae sa-

Volum. I. E cro Dissiliroo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION