Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ACCOLEI A gens, ut arbitratur plebeia est, cujus nulla extat mentio, nisi in duabus antiquis inscriptionibus , ubi scribitur ACCULEI Us pro ACCOLEI Us, uti antiquitus Agricula, Poplicula, pro Agricola & Poplicola. Antoninus Augusmus diaL 4. Accoleiam dictam esse ab Accola, vicino, ab accolendo, id est, juxta habitando: ut accola Padi, qui juxta Padum habet domum. Lariscolus autem cognomen, ab abundantia laricis arboris quae juxta aedes erant. Caput seminae cum epigraphe P. ACCOLEIUs LARIsCOLUs, in aversa parie, tres Nympilae, quae in larices arbores mutari videntur. P. autem Lariscolus a Iulio Caesare si Ant. Augustino credi. mus, civis Romanus, & quidem Triumvir monetalis factus est, qui, ut ait infinus, majores suos ex aliquo prope Padum fluvium

loco oriundos indicaret, tres illas mulieres quae in arbores, ut apparet, Vertuntur, ex una parte, etsi nobis conjecturae locus, Clymenes eorum matris caput in anteriore parte, illas vero seminas Phaethontis serores & in latices arbores non autem alnos vel populos, conversis esse significare Laristolus voluit: in quo veteris alicujus auctoris commentum secutus videtur; ut ex iis quae Palladius lib. ix. cap. I s. de Larice stribit, ,, Conjicere possumus.

Resina, inquit, illa liquida est, lachrymae similis, non recipitis flammam,quasi odio prosequatur ob combustum Phaethontem.

i Apud Vitruetium etiam l. 2. cap. s. Plinium lib. I G. cap. I o. Larices

pino simillimas, nec alibi notas, quam in Padi ripa : praeterea flammam non recipere, & resinam habere liquidam mellis Attici colore, scriptum legimus.

32쪽

ACILIAE

AC ixi AM gentem plebeiam fitisse sitis constat ex ve

terum Scriptorum autoritate, apud quos corrupte multis locis ATiti A pro ACILIA, scriptum reperitur. Opinamur autem Acilios a Graeco verbo , id est sano, quemadmodum milii τυ α ιυλιας, a festivitate , ut Plutarchus inquit,

gentis nomen traxisse. Ex ea in nummis duo tantum reperiuntur cognomina, Glabrio nempe Zc Balbus. Glabriones, dicti sunt qui corpus glabrum , & pilis nudum habet: Balbi vero , qui vitio lingua non bene possunt exprimere verba, & obscure loquuntur haesi

Primus tabellae nummus exhibet ab una parte caput Iani bifrontis barbati in aversa illius paries corona laurea, in cujus medio legitur Manius ACILDu aesor. Nummus ille aereus primae formae videtur a Manio Lucii F. Glabrione in Quaestura sea percussus anno V. C. 3 o. ubi eam assignare videtur Pigbius lib. Amal. s. Plurima enim moneta in aere tunc cudebatur ob auri & argenti inopiam , nam aute tres annos post pugnam Cannensem TL Minucius Augurinus Trib. Plebis legem nummariam tulit de III Viris mensariis creandis, qui pecuniam publicam curarent, autore L io. Antiqua moneta Romanorum Ianum exhibebat bifiontem , sed cum rostro seu dimidia navi in aversa parte , quod dic rent Ianum vetustum Italiae Regem monetae usiam reperisse, teste Athemeo, sed Manius Aburius illum tamquam peculiare numen signare videtur. Bifrons pingebatur, quod exitus veteris & ingressusncivi anni in Iani esset tutela, hinc Ianitor caeli fingebatur Corona in nummi postica parte ad Ianum spectat, quod illum coronarum i ventorem veteres existimaverint, id quod Dragon Corcyraeus apud Ath meum pluribus docet, lib. II. cap. I A.

33쪽

ACILI A.

II. Caput Asculapii barbatum de laurea insigne, pone quod nota seu littera S. in aversa parte rostrum navis cum epigraphe M. ACILI. ROMA, & littera pariter S. Hunc liceat nobis secundum revocare etiam ex aere nummum ad eundem Man. Acilium Lucii F. qui post QPsturam anno tertio Legatus ad Ptolemaeum ti gypti Regem missus est apud Livim dec. 7. anno v. c. 143. Alexandriam ad Ptolemaeum is Cleopatramque Reges M. Attilius & Man. Acilius legati ad ,, commemorandam renovandamque amicitiam missi dolia tulere. Acilius caput AEsculapii ad indicandam nominis originem, utpote sanitatis Deum percussit. Rates seu navis rostrum ut sellium nummorum ex aere symbolum videtur signatum. In utraque nummi parte apposita est litteras. id est semi, ad indicandum monetae pretium quod arguit se- milibram quae sex uncias primo pendebat, sed bello Punico primo anno quum impensis Respublica non sussiceret, imminui coepit, & sextantario pondere, id est, duabus unciis cudi, di postea Annibale urgente Q. Fabio Max Dictat. an. ': unciales facti sunt, ut probat hic nummus hoc pondere constans. III. Caput idem AEsculapii laureatum in cujus postica parte baculus cui serpens involutus de litterae M. A C I L I. Subdubitat insimu ad quem Acilium spectet hic nummus, ex pondere quidem vetustior est superiore, ergo ante Punicum primum bellum quo tempore imminutam diximus fuisse m netam cusus est, nomen vero Manli praefert, & lices nulla sit hujus appellationis apud autores mentio. Acilia gens vetustissima erat, laudatur enim, C. Menenio, P. Sextio COSS. anno 3o I. is lex Acilia apud Livium dee. r. fib. 3. his verbis. Admisceren- ,, turne plebeii controversia aliquamdiu fuit. Postremb concessumis patribus; modo ne L Ex ACILIA de Aventino, aliaeque sacra- ,, tae leges abrogarentur.

De Asculapii baculo & serpente ita scribit Julius Hyginus in

Ophiucho: o Quium AElculapius Glaucum sanare cogeretur, inci se sus quodam loco secreto, bacillum tenens manu, quum quid

34쪽

M ageret, cogitaret, dicitur anguis ad bacili sim eius arrepsisset quem aseulapius mente commotus interfecit, bacillo fugientem seriens saepius. Postea fertur alter anguis Q venisse, , ore serens herbam, & in caput ejus imposuisse , quo facto,, sugisse. Quare Esculapium usiam esse herba eadem, Glau, is cum revivisse: itaque anguis in tutela AEsculapii esse dieitur. IV.Caput Herculis pelle leonina amictum, pone quod tres notae

in aversa parte rates & litterae, M. ACILI. ROMA. Quartum ex aere denarium , quadrantem esse denotant tres

illae notae in utraque ejus parte signatae, & pro quo quatuor uin dias haberi, quae quarta pars esis assis , sed tunc non ejusdem ponderis, quippe hic nummus unius tantum est , & a Manio Acilio quodam ante Punicum bellum Romae quidem percussus,

ut arguit vox RO M A quum superior , extra urbem signatus ubdeatur.

Caput Romae galeatum anto quod vox GLABRIO , &pone illud ROMA. in aversa parte vir togatus in quadrigis, d. equorum habenas , s Scipionem eburneum in cujus apice aquila, victoria per aera volitans ipsi coronam porrigit, in uno M. ACILIUS. Quintus hic argenteus nummus ob Manli Acilii Glabrionis triumseium exhibet de Rege Antiocho cognomine Magno, MAEtolis anno v. c. s de quo Limius inquit, magno consensis decretus est triumphus , isque triumphans de Rege Antiocho &ὼEtolis urbem est invectus, ob hanc victoriam Glabrio voti compos aedem Pietatis Romae in Foro olitorio extruxit, quam postea filius ejus Man. Acilius Glabrio II vir dedicavit te. in eadem , antea nec Romae nec ulla in parte Italiae visam inmauratam Statuam patris equestrem primus posuit, qui etiam hunc nummum arge reum in ejus honorem percussiste videtur. VI. Caput Romae galeatum in circulo circa quem M. MILIUS M.

F. in aversa Iupiter Feretrius nudus in quadrigis, d. falmen, strophaeum. Sextus Dissili od by Cooste

35쪽

t ACILI A.

Sextus ille detiarius ad Manium Acilium Manli filium Glabri nem jectat, ut ipsa epigraphe arguit, licet dubitarit insimus ex Apicis defectu in littera M. quae sic Marcum desisnat, ex quo praenomine nullus extitit Acilius , illi Manu dicti stat, in quo inquit, si erratum qui monetam cudit, ut plerumque fit,

posset denarius hujusmiai ad M. ACILIUM GLABRIONEM referri, qui an. de cistolis triumphavit, sed ille Manius filius erat Lucii, qui Tribunus Plebis ibit anno apud Limiam , & hic Manius Manli qui Antiochum devicit, filius appellatur. Ut Manium Manii Acilii Glabrionis filium superiorem numnum in Triumphip atris memoriam cudisse diximus, sic ipsum in hanc rem signavit, pro patris imagine in quadrigis supra posuit, in hoc Iovis Feretrii signum exhibet, quod pater qua, qui de Antiocho Rege triumphaverat, eius vestem magnificam intemplo Iovis, tamquam opimum spolium tulisset. VII. Caput muliebre laureatum Salutis; in postica tripus, sepra

quem vas diotum, hinc dc inde stella, cum epigraphe M. ACIL. M.

F. C. N. GLABRIO.

Manius Glabrio se Manli, qui scilicet de Antiocho triumphavit, filium in seperiore denario inscripsit , in hoc se Cati qui ex

Lisio Tribunus plebis, anno fuit, nepotem appellat. Is vero Tribunus plebis laudatur, anno imb & Consul suffectus ex δε- sis Capitolisis T Postumio Consule in Magistratu mortuo. Salutis caput est . ut in sequente denario plane videbimus, quae ad indicandam nominis originem Acilii ab Ota in , quod est sis ab Acilio signatur. Salutis de ejus aedis in Quirinali, meminerunt

inius M. f. o P. Vactis is revise VI. Ἀ-ulapii filia credebatur, cujus mentionem fista Marcianus, M. L. Nuptiarum, hariun altera ab insopia, Υψω, altera rvita, V latur in Pisto.

Tripus in aversa, ad facta ejus deae jectat, illud autem instrumentum pedibus constabat tribus, si pra quod sura fiebant: ex vase autem dioto iapra tripodem posito effundebat liquorem qui sacra agebat. An vero stellae , duas sorores Hygieam, & Iasum Estulam filias designent, juxta B Deratem qui duas tantum

in juramento commemorat an ad ..Esculapium patrem dc Coronidem tamquam Sanitatis numina spectent

36쪽

ACILI A s

Aureus est nummus, quo uti coeperunt Romani C. Claudio Nerone, M. Lucio Salinatore Coss. ann. post annum quando argenteus percussus est: illum autem valuisse denarios hs.

ex Dione colligimus, lib. 3 3. v III.

Caput idem muliebre laurea ornatum, cum Voce SALUTIS, ex altera mulier stolata stans, d. serpentem , s columnae innixa,

cum litteris M. AC LIUs III VIR VALETUdinu.

Manius ille Acilius qui seperiorem denarium & hunc haud dubie percussit, in quo se III virum Valetudinis, id est, tuendae,

ut interpretiatur Onuphrius de itate Romana, ubi ait. D Hujus is Magistratus nulla apud veteres Auctores, quod stiam, mentio,, cst. In antiquo vero argenteo nummo sic kriptum est, M. Acr- ,, LIUS III UIR VALETU. Hi nostra aetate pestis causa creari so- ,, lent, atque Domini sanitatis vocantur, quibus temporibus,, de morbo suspectis, magna potestas conceat solet. Nummiis autem verba, sic ego interpretor. M. Acilius III vir valetudiri nis tuendae. Valetudo autem Dea Romanis erat apud Mar- ,, clavum. Venit ex altera Fortuna, & Valetudo, Favorque, is Pavore dc manibus refutatis. Haecque ut Sanitas existimatur, ,, & Bona Valetudo, cui serpens pro symbolo ut patri AEsci ,, lapio tribuitur. IX. Caput Romae galeatum intra lauream, cum vocibus BALBUS, ROMA. In aversa quadrigas agit victoria, in quibus figura galeata, s hastam, in imo M. ACILI. Duo Aciliorum tantum cognomina, nempe Glabrionis, de

quo diximus, & Balbi, de quo nunc agimus, in nummis reperiri supra observavimus. Manius Acilius qui Tribunus plebis fuit anno 144. Lucii F. Kae nis N cpos Balbus in, Fasta Capitolinis inscribitur, ubi Consili renunciatur an . : Filius ejus dictus Manli F. Lucii Nepos Tribunus fuit ann. & tandem Consul

qui dum Quaestor esset, Triumphi patris sui memoriam in hoc

denario restituere voluit.

De T. Quinctio Flaminio & de Manio Acilio Balbo Coss. an. altum est silentium ; de illorum rebus bello gestis, nihil fere

certi invenitur. Porro nummus victoriam indicat Acilii Balbi Vcuum. I. B quum Diqitiaco by Cooste

37쪽

ro ACILIA.quum agat quadrigas in quibus ipse galeatus vehitur, nisi Maratem dixeris , quod confirmat laurea in anteriore nummi parte, triumphantibus concessa; nec myrtea est, ut refert Ursinus, ovantibus tributa, qui non in quadrigis Urbem ingrediebantur, sed pedibus aut equo vecti, ut quidam vesunt, ovanteS.

Caput, cui Victoria ante posita stans lauream imponit cum

his verbis D. IULIUs CAEsAR. In omissis ex Patmo pag. o T. os vero similem nummum in Thesauro vidimus, cum epigraphe IMP. CAES DIVI F. AUGUsΤ. COS. IX. In aversi parte capita Augusti de Liviae adversa, cum inscriptione M. ACILIUS GLABRIO PROPR.

Augus i Legatus Propraetore fuit Manius ille Acilius Glabrio, qui nummum cudit, is autem ex forma in Hispania signatus est , Augustus vero ex Dione in provinciarum eum P. Romano divisione nas habuit, lib. 33. pag. 3o3. is Caesari autem Hispa- is niae quod reliquum erat, ut Tarrac ensis Lusitaniaque; nam is Baetica Senatui erat relicta. Quis fuerit ille Glabrio non facile est pronuntiare, ultimus an- . te Augustum Consul ejus gentis fuit an. Manius Acilius, Sulpicio in Achaia provincia successisse videtur, Cic. . ad Curium Fam. ,, 7. de quo ait Acilius, qui in Graeciam cum legionibus mis ,, sus est, maximo meo beneficio est. : bis enim est a me judi-- cio capitis rebus salvis defensus. Post Augustum alius consita latum gessit cum Trajano sub Domitiano , ab hoc Imperatore necatus. Audi denique Aciliorum nobilitatem ab Herodiano,, sub Pertinace laudatam. Simul Glabrionem manu compre- ,, hensum protrahens, siuitare imperatoria sella jubebat: eratis enim ille omnium Patriciorum nobilissimus ad ..Eneam Ueneisis iis de Anchise filium, seriem generis reserens, idemque ite- is rum Consul. .EB

38쪽

M BU TI A gentis seequens mentio apud T. Litaum. Duobus distincta est cognominibus, nempe Elvae de Cari, quibus Cornicen ab Om Dio additur cum Elva conjunctum. Elva quidem semilia fuit Patricia, illiusque primus gentis Consul fuit an. 2 1 4. Plebeia vero, cui cognomen CARUs : nam C. . utius Carus dicitur Tribunus iterum plebis 489. & nulla amplius iis dignitas apud Historicos assignatur post: Tribunatum plebis C.

Caput M. Antonii Triumviri nudum, pone quod C o R I N T. in

aversa, prora navis L. AEBUTIO .... VI R. quam ex integriore restituimus: P. AEBUTIO C. PINNIO II VIR.

Quis ille fiterit P. AEbutius Corinthi Duumvir, an ex gente Elua , an ex Caro An ex earum liberto quodam, qui quaeri deducta est colonia stib Iulio Caesare Corinthus, in hanc urbem transiit. Sex. AEbutius accusavit A. Caecinam defendente Cicerone. Alter M. usibutius Falcidii a finis laudatur ab eodem, in orati ne pro Flacco, an alteruter, aut alterutrius filius cui res Romae tunc tenuis, in Nobilium ordine illic transmissus est, quod satis probabile videtur, quum ille Duumvir cum Pinnio, quae summa est ut Consulis in urbe dignitas, sub Antonio recenseatur.

II. Caput Augusti nudum, cum Epigraphe AUGUSTus C O R I N T. in aversa parte, intra lauream P. AEBuTIO C. JuMO HERAC. II VIR.Qu I. IΤER. id est, Duumetiris tamque malibus iterum. Patinus alis terum exhibet nummum cum capite CORINT. & eadem in aversa

arte inscriptione, quem nummum, ex eo quod detritus sit, mae iterum M. Antonio tribuit; idem & Augustus, sed sine nomine. Prodit alter P. AEbutii nummus Corinthi percussus, prior quidem cum Duumviri dignitate, quae est ut diximus, loco Consulis in

coloniis; quum urbs illa sub Antonii potestate esset, divisione Im-B L perii

39쪽

perii inter eum S: Augusto facta, & totus Oriens post Sicilium ma

re Antonio cessistet. Secundus vero nummus, Augusti efigiem cum hoc nomine exhibet , postquam Antonius occupata a Caesare Alexandria, sibi vio lentas manus attulisset, de Caesar Imperium solus obtinuisset, in hoc P. Abutius Duumvir sttunquennalis recensetur, quae dignitas in Coloniis censoriam Romae aemulabatur, uti viderem nostro de Coloniis libro, & quidem iterum, id est, secunda vice, quum eum jam Magistratum iniisset cum altero Collega, cujus nomen nobis indicabit, si

nummus umquam ejus occurrat. Caput Tiberii laureatum TI. CAESAR DIVI AUG. F. ΑuGuSTus. Inmersa SEX. AEBuIIus L. LuCRETIus II VIR. C. C. A. id est Duumviri

colonia CAEsAR AugusTA in area Aquila legionaria inter duo signa militaria. Liceat nobis in gentis bEbutiae primum nummum Tiberii hic proferre, quia familiarum Romaparum Numisi nata stante tantum Rep. Romana, dum ipsae illa cuderent, nobis D exemplo describere proposuimus, illae autem ad Augusti usilue tempora hanc facultatem, sub Triumvirorum cudendae monetae titulo, saltem sibi conservarunt, & quidem Romae: nam Romani illi qui in Colonias sub eo missi sitiat, vix nomine seo agnoseuntur, ut in sero nostro de Coloniis observare est. De Sexto Ebutio qui A. Caecinnam accusavit defendente Cicerom supra diximus, ejus autem filius Caeseraugustam transiisse potuit, quum hanc Hispaniae Tarraconensis urbem nomine Saldubam ad Iberum fluvium fecit coloniam Romanam , & postea Duumviratum obtinere sub Tiberio qui illi in Imperio successit, cujus multum in nummo hoc aereo secundae formae cum Collega scio L. Lucretio percussit. Aquila legionaria inter duo signa militaria Caesaraugustam Colonos ex legionum veteranis accepisse nos edocet, at quum etiam Colonus agens boves alterum Coloniarum symbolum in aliis Caesaraugustae nummis reperiatur, cives etiam Romanos cum Veteranis in hanc urbem mistas etiam nobis demonstrat, sed dum aliquis Duumvir signa militaria exhibet, eum se ex Veteranorum

numero fuisse aut ab illis originem duxisse significat

40쪽

ITI Li A gens plebeia est , AElii vero iidem sunt ac Allit. , Ex Capitolinis monumentis dicti sunt Allii , quibus nupsissent duae serores , auctore Eusachio in Iliad. 2. pag. I 62. Caelio LI3 cap. 24. Eorum in nummis cognomina stant Paetus, Catus, Tubero, & Lamia.

Sed alii existimant ab Alliorum cultu Allire fuisse appellatos.

Caput Romae galeatum : in aversii Castor & Pollux equites decurrunt astris insigniti, C. A L. id est Caius ALLIus. ROMA.,, Hic denarius pro incerto ab Ursimo relinquitur, nec inquitis ad C. Aillum reterendum arbitror, qui anno Consill ruit ,, cum M. Valerio Potito Maximo, quique primus Paeti co- ,, gnomine affectus est, nondum cum argento signato P. R ,, manus eo tempore uti coeperat, quo Ailius is Consul fuit,

is sed nonne potuit habere filium aut fratris filium , qui Caius etiam appellatus, hunc denarium viderit, quum primo signatus sit annis quinque ante primum bellum Punicum, quod huic

tempori congrueret.

Typus nummi plurimum redolet antiquitatis, nam, ut ait Pipoius Annal. lib. 6. D Argentei vero primum signati, notae fuerunt, is deorum atque in primis Romae deae, nec non Heroum in uno D latere, vel bigae, vel quadrigae, vel gemini Castor & Polluxis in equis decurrentes. Nemo nescit in pugna ad lacum Regillensem commissa duce Postumio Dictatore feliciter eos apparuisse, &victoriae nuntium tulisse, in cujus beneficii memoriam vota illis est aedes a Postumio, quae ab ejus filio II viro dedicata est, teste Dionysio lib. 8 II. Caput Iunonis cum litteris BALA C. ex altera Diana Lucifera in curru duorum cervorum d. habenas , s ficem accensim , in imo spica demissa & C. ΛLLI.

SEARCH

MENU NAVIGATION