Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

no in cujus memoriam hunc denarium percussit;in cujus anteriore parte Cybelem seu Matrem magnam, turribus ornatam, & ipsam a duobus leonibus in curru tractam, quod illi essent dicati: nam hac Pessinunte Romam allata ludi, ipsi in ejus honorem celebrati erant in templo dicti, &ipsi in Urbem translati di- isti Megalesii ceu Megalenses. Cn. vero Piso Consulatum obtinuit cum Augusto, anno ut nos edocet Lapis Fusius in cacumine montis Albani. Cn. Calpum. PnONE COS

CN.PISO CN F. III UIR AAA. F.F. Caput Numae Pompilli,diademata insigne & barbatum: ex altera parte, CAEsAR AUGUSTUS TRIA NIC. POTEST. Caput Augusti nudum.

Patrem sequitur filius; Cneus autem Piso, qui hunc nummum secundae magnitudinis, filius fuit Cn. Pisenis uipra descripti, consulis anno de ipse etiam consulatum obtinuit, ut insta ducturissimus: nunc Triumvir monetalis pro Senatu, ut indicat epigraphe, nota s. C. in inuentibus nummis. In hoc ut avus Cn. Piso iterum caput Numae exsibuit ad indicandam Calpurniorum originem, nempe a Calpo Numae filio, ut jam protulimus, ex Plutarcho , in Qita Numae, de ex altera eEgiem Augusti 3 nam hoc tempore Senatus , aut illius nomen, aut imaginem in nummis, quos cudi curabat, semper apponebat. XXI.

CAESAR AVGVsΤΤs TRIBUNIC. PoΤEsT. Caput Augusti nudum: ex altero latere, CN. PISO CN. F. III VIR. A. A. A. F. F. circa ambitum, s. C. in area.

Ab eodem Cn. Pisone, ut Triumviro monetali Senatus percus sus est hic nummus cum Augusti vultu sed cum nota Senatus contulit

242쪽

11 ις ' CALPURNIA . lconsulti in area aversae partis, nempe illius decreto, quum ci indivisione cum Augusto monetae , cessisset aereae cudendae potestas. In hac vero nova rerum administratione non amplius Iani

bifrontis aut Iovis, vel aliorum deorum imagines, sed sola Augusti imago, vel illius, ut supra diximus, nomen. XXII.

AUGUSTUS TRIBUNIG. POTEST. in laurea : ex altera parte , N. PISO CN. F. III VIR. A. A. A. F.. F. circa ambitum, S.C. in area.

pro Augusti e sgie, illius nomen cum titulo Tribuniciae potestatis, quam sibi allium pserat pro magistratu Tribuni plebis in perpetuum , ut sacrosancta ejus esset persona , inscriptum est in nummis secundae magnitudinis, ut vocant Antiquarii, sed an ipsi pro semissibus pristi Reipublicae temporis mutarentur, non am plius nota s. seὸ sela forma distincti, satis apparet, quum etiam primae , ut illi appellant, percutiuntur, qui pro assibus, &minimae, qui pro quadrantibus exhiberi potuerunt XXIII. OB CIVIS SERVATos, in quercea corona, hinc & inde lauri

ramus: ex aversa parte, CN. PISO CN. F. III VIR. A. Λ. A. F. F. circa ambitum, s. c. in area. In hac nova monetae aereae Romanae resormatione tres tantum

formae sunt observatae, primae quidem cum Augusti essigie, sed hi nummi sunt raris limi , & alii cum hoc lemmate , ambo

cum S. C. nota in aversa eorum parte cum nomine Triumviri

monetalis, qui mos: quum observatus Reipublicae imago, & Familiarum nomina in monetis adhuc permanserunt ; sed paulatim&sub Augusti imperii finem ejus imago in anteriore parte, dc s. c. nota cum ejus titulis in aversa praevaluit, & sub Tiberio tandem extincta sunt Familiarum in monetis nomina. De corona quercea quotannia Augusto ob cives servatos oblata, vide apud Dionem, lib. F 4 Cn. Piis legatus Augusti Procos. in Hispania fuit, anno ut videtur': postea consul cum Tiberio II. anno J: ab eodem Tiberio Syriae praesectus, succestar Q Cretici Silani, homo violentus ingenio dc obsequii ignarus, ob Germanici mortem veneficii in Senatu accusatus, sibimet mortem conscivit apud Ticitum, lib. 3.

243쪽

CALPURNIA.

Gobesus hunc nummum assignat L. Pisoni Cnei stio, qui tandem post magistratus ad consulatum pervenit cum Cosso Cornelio Lentulo, anno an vero filius fuerit Cn. Pisonis tui consulatum gessit cum Augusto, anno & superioris frater 3 si id ita fuerit, consulatum gessit ante fiatrem, qui natu major videbatur ob Cnei praenomen; quod primogenito fere semper impon batur. Coloniae deducendae Triumvir extitit, cum Statilio Tauro& Appio Claudio; ut ex nummo apparet, quem in colonia percusserunt, ad indicandum illi ab Augusto potestatem monetae cudendae concessam fuisse : sed quum plurimae ab Augusto conditae sint, quaenam illa fuerit, ignoratur. L. vero hunc. Pisenem fuisse Augurem refert Gollisus; an ille fuerit, qui accusatus a Tiberio m hestatis , opportuna morte, ne perageretur, evasit E V de Tacitum, lib. 4.

XXV.

Caput Iovis barbatum & laureatum sub quo fulmen. Ex s. Copertrantversum: in aversa parte, L. Faso L. F. CAEsONIN. L. D LAnELLA. Templum quatuor columnarum in conum desinens,

intra quod visitur porta. Ne Pisonum familiam cito desereremus, hic in eam adoptatum Caesoninum adjecimus. L autem Calpurnius Piso qui Propraetore de Lusitanis triumphaverat, anno ut supra diximus, quemdam ex obseura Caesenta familia in suam celebrem adoptavit, qui dictus est L. Piso CAEso NIN vs. Hic filium habuit L. Cal. purnium Pisonem consulem, anno cujus est filius L. noster Pisi Caesoninus, qui hunc denarium percussit, quum esset Duumvir. Sacris reficiendis aedibus cum L. Dolabella, ob restauratum Iovis templum, cujus imaginem & fani iconem in rei memoriam expreia sit: sed quis cognomine Iupiter ille sit, non facile est pronunciare, quum tot Ioves Romae colerentur, nisi dicamus suisse Capitolinum. Adest nota, s. C. quod templum sit Senatusconsulto resarcitum. Volum. I Ee XXVI Dissili od by COOste

244쪽

Σι 2 CALPURNIA.

XXVI. Caput Iovis barbatum Sc laureatum : in aversa parte, L. CAESONINVS C. IVNI. SILANvs EX L C. Sella curulis, supra quod ulm n.

Ad eumdem L. Pisonem Carsininum spectat hic alter denarius: si ita curulis eum, quum esset cum C. Junio Silano AEdilis, cujus magistratus illa insigne est, cudisse denotat. C. Iunium Silanum a pellat ..edilitium Cicero, in ciuemiana. Quo anno non notat, sed versus quo etiam cum eo L. Caeseninus fissilis fuit, cuius Urb

nam Praeturam, anno colligimus ex eodem Oraetore, re Invectiari va contra eum, his verbis: Praeturam nomini ac majoribus nono virtutibus esse delatam. Provincialem obtinuit anno sequente, ex qua redux repetundarum accusatus est a P. Clodio, sed Iulii Caeiaris,cujus erat secer, tunc Consulis gratia abselutus; qui illum ad consulatum evexit, anno & deinde Proconsul Macedoniam avare gessit, anno ' ἰ ut idem Cicero in Oratione ad Senatum de miniat. Prov. Consularium.

Fulmen selliae curuli superpositum indicat, uti caput Iovis, ludos magnos, in ejus honorem cui erant dicati celebratos fuisse ex Senatulaonsulto; quemadmodum nota s. C in anteriore denarii parte expressa. XXVII. Caput Romae galeatum, pone quod BEsTIA: ex altera parte, L. CALPURNI in imo, ROMA. Castor& Pollux decurrentes cum

hastis & stellis supra capita L. Calpurnius Bestia qui hunc denarium percussit,in Fasis Capit lisis dicitur L. filius C. nepos, & ideo fuisse videtur adoptione uater L. Pisonis Caesentiti filii illius qui adoptatus erat a C. Pisene qui

Propr. de Lusitanis triumphavit, &sic patruus L. Caesonini cujus duos suprci denarios protulimus, quare cum Caesoninis collocavimus. Hic Quaesturam iniit, anno quo hunc denarium percussit cum capite Romae de Castore Polluceque fratribus ad arguendam suam cum L. Cae Enino fratre concordiam. Vir acer teste Cicerone, unde illi Bestiae nomen. Tribunatum plebis adeptus est, anno quo rogatione sua P. Popilium Lae

245쪽

CALPURNIA. 2Isnatem Consularem ante biennium urbe expulsum restituit. Praetor fuit Provincialis, anno & tandem Consul cum P. Cornelio Scipione Nasica, anno Calpurnio decreta est Numidia provincia& bellum Iugurthae indixit, de quo vide Ipse Caesar Bel

Crail. lib. 3. refert Bibulum iracundia summa fuisse atque habuisse secum privatas inimicitias ex . dilitate & Praetura conceptas. Mi Lius est hoc anno in Pelignos in quarta regione Italiae populos Bibulus Praetor, ut novos motus ex Catilinaria conjuratione sescitatos a Marcellis patre & filio per L. Vectium proditos comprimeret, ut Orosius narrat lib. s. cap 6. sed denarius rem feliciter gessisse & Imperatoris titulum senatustonsulto obtinuisse nos edocet: in cujus memoriam ille percussus est cum capite Libertati ab eo vindicatae, &in aversa parte expressa est sella curulis insigne pretoris , seb qua sunt Pontificalia vasa , eum Pontificem etiam esse indicantia. De Servio Sulpitio Rufo Triumviro in gemte Sulpitia dicetur. XXUID. BIBULvs. Capita Iovis, & ut videtur Neptuni jugata : in latere averH, M. CALPURN. L. F. Delphin insistens tridenti, supra caput ejus lauri ramus. M. Bibulus non modo ..Edilitatem Praeturamque cum Julio Caesare gessit, sed tandem consulatum, anno provinciamque illi sorte concessam omissie innuit Cicero, in orat. pro Pomo sua. &tandem Procos. ex s. C. & lese Pompeia Syriam obtinuille, anno in quam serius, mense scilicet Octobri, venit & Romam rediit, anno At quum civile bellum inter Caesirem & Pompeium examssset, anno'n provinciis extra ordinem ex s. C. decretis, Bibulus orae maritimae praefectus est, & sub eo legati praefectique plurimi filere: ideb in denario tridens & Delphin maris, imperium designantes exhibentur. Lauri ramus ad victoriam aliquam jam antea in terra partam, aut in mari brevi obtinendam spectat. Capita Iovis qui jam Bibulo contra Pelignos faverat, & Neptuni maris supremi dei tamquam ejus tutatotis expressa sunt: sed Bibulus laboribus in mari &miseriis absumptus paulo pbst obiit, rei quo navalis administratio ad Libonem devenit.

246쪽

CALPURNIA,

XXIX. M. ANT. IMP. TER. COS. DEL TER. Iu VIR. R. P. C. Caput M. Antonii Triumviri, L. BIBYLVs PRAEF. CLAS. Navis cum remis.

L. Bibulus M. Bibuli, rei maritimae contra Iulium Caesarem pro Republica praesecti filius, fuit, Bruti & Cassii partes rura Triumviros sequutus est, sed post pragium Philippense impetrata venia ingratiam receptus est cum Messala , ut refert. planus, de Bel civ. lib. . deinde Antonio adhaesit, qui illum tandem ues ex. classibus praefecit: cujus rei memor plurimas nummos percussit, in quibus M. Antonii Ggiem expressit; quiun tam tertium esset Imperator appellatus post Armeniam eUtam, & consillatum gessisset secundum, &designatus esset tertium, ut per quatum an nos Antonius & Caesar consillatus dispositerant: in aversa se praesectum classis nominat, ideo navim cum remis percussit. XXX. Eadem epigraphe circa capita M. Antonii & Cleopatrae Reginae iugata: in aversa idem typus & inseriptio. Hunc &superiorem nummum in mutilum reiscimus ex integrioribus, quos in nostra de Ptolemaeis Empti Retibus Historis vulgavimus. Antonius ita Cleopatrae amoribus erat detentus, ut neglecta Octavia uxore Octaviani Caesitis sorore, hanc Reginam in nummis suis signari volueriti quas eEgies L. Bibulus Triumviro blandiens expressit. XXX L

pita adverse Antonii & Cleopatrae, ex altera parte, L BIBvLVS M. P. PRO C. sIC. Navis cum velo & remis

Insignis est hic nummus qui, quum superiores nummi L. Bibulum appestiverint Praefectum classis, illum Proe. Siciliae nominat cum ejusdem navis symbolo; & sic nobis aperit arcanum Triquore in nummo Oppii Capitonis etiam Procos. Siciliae signato nempe Panormi, cujus erat symbolum ; ut in Miso de Graecis urbibus, in Augusto retulimus, confirmatque locum Dionis ita alloquentis de Antonio lib. 14. Denique quanta tandem portio Sici-Disitirco by Corale

247쪽

CALPURNIA. 22 Ilia es nostri Imperii Praeterire tamen non possiimus similem fere nummum in mina Regum Emti quem insta protulimus, PRO.sIC. quam vocem PRO. explicuimus Propraetore, sed regius nummus constanter habet PROC. & ita Proconsul Bibulus Siciliam seu ejus partem sub Antonii nomine administrabat, ubi erat Antonii etiam navale. Bibulus ex Sicilia ad Syriam gubernandam missus est, de quo inquit Appianus, Beli. Cis. 4. Bibulus classi praefectus ab Antonio copias ejus transvexit contra Caesi em, acceptaque ab illo Syria provincia , in ea mortuus est : id autem accidit circa pugnam Actiacam. Observandum est nos duos Ursm denarios M. Pisenis, M. F.

rui adoptione in Pupiam gentem transiit, in eam uansportasse e quibus silo loco. Ee 3

248쪽

CAL visiA gens Plebeia, sed consiliaris, C. Calvisius gentis

p inceps fuit Tribunus plebis , anno cy'. eorum nomen a calvitie desumptum videtur , & cognomen Sabinus quod inter Sabinos origidem duxerit.

Capita jugata Castoris de Pollucis, pileis ornata, s ABINVs , in aversa parte ipsi astris insigniti decurrentes in equis, C. CALH-

s Ius C. F.

Calvisius novus homo videtur, ex Sabinis oriundus, quem magni judicii hominem vocat Cicero ep. ad Plancum Primo Quaesturam gessit, anno 694. Tribunatum plebis, anno Sys. Praeturam urbanam, anno 7 Oi. Propraetore Bithyniam & Pontum ex s C &lege Pompeia obtinuit, anno Io . cum Pharnace Mithridatis regis filio bellum gessit, quo tempore Caesar dc Pompeius in Pharsalicis campis decertabant, teste Africam Proc. cum Imperio obtinuit, anno II o. Conselatum iniit cum L. Marcio Censerino, anno 714. Praefectus fuit classis Caesarianae, anno iue. &sub se T. Statilium Taurum Sex. Pompeium, &Sex Libonem Menam legatos habuit apud Orosium. Castor & Pollux fratres gemini erant Iovis ex Leda sub CDgni forma compressa filii, quos colebant praecipue Sabini. ut in- ,, nuit his verbis VPrro, lib. 4. ut Graeci --, & putabant, , hunc esse Sanctum ab Sabina lingua : unde eos, ut Sabinus in denariis expressit Calvisius, nisi dixeris, eos in ludorum Circensium memoriam ab illo editos: nam Isiarus lib.x. agens de illis is itaque, inquit, Castori dc Polluci deputantur hae ludorum species, ruibus a Mercurio equos distributos historiae docent: quod con-rmare videntur ipsi adhuc in equis; astris vero insigniuntur, obfelix augurium navigantibus, si stellae eorum apparerent.

249쪽

CALVISI A

II. 22 OB CIvIs sERVATOs. Corona civica, hinc & inde lauri ramus: in aversa parte, C. CALVISIVS C. F. III VIR. A. A. A. F. F. in

area, S. C.

Hic nummus ad C. Calvisium Sabinum superioris C. Calvisi consularis filium s ctat; nempe quum pater ejus consulatum gesserit, anno mus Triumvir fuit monetalis Senatus sub Au gusto, postquam hic ut Orsim diximus, ipsi monetam aeream signandam in partitione provinciarum reliquisset, anno Corona quercea quotarinis offerebatur Kal. Martiis Augusto, tamquam civium servatori: & lauri ante i ius domum in palatio, tamquam hostium victori, perpetuo ponebantur ; idcirco omnes Triumviri monetales quotannis in rei memoriam eumdem typum pro moneta cum nomine sito. Caius vero Calvisius filius conse- latum etiam obtinuit cum L. Passieno Ruso, anno': reliquit. que filium ejusdem nominis consulem, anno 'p

250쪽

CANINIA

CANINiA gens plebeia, sed consulatis, duobus distincta cognominibus, nempe Galli, qui a candore ut si arsim di ximus, dicti s alii Rebili, an vero a voce rebilis & rebile quod opinabile est 3 Nomen Caninii a dentibus caninis supereminentibus derivant.

Caput Veneris: in aversa parte, C. CANINI. REBILUs IIII.

C. Caninius Rebilus filius fuit C. Rebili Praetoris Siciliae, anno aesturam accepit, anno eodem tempore quo Lucius frater: ambo Tribunatum plebis gesserunt, anno Deinde videtur factus Quartumvir a Julio Caesares quum hunc magistratum ex trium numero ad quatuor ampliasset, ut indicat denarii inscriptio III IvIR. Quare Caninius, ut Iulio Caesari blandiretur, caput Veneris, ex qua originem per Iulium AEneae filium trahere se gloriabatur, expressit: tripus autem ob id ruferri videtur ad ejus Pontificatum maximum. C. Caninius consul fuit, anno suffectus C. Trebonio, in magistratu mortuo, qui cum C.Fabio Maximo etiam susscisti fuerant C. Iulio Caesari IIII. initio anni sine collega facto: sed Caninius Rebilus uno die tantum consul fuit, quum festinarentur belli civilis praemia. Quod Cicero cavillatus, tanta virtute ac vigilantia conlialem in suo magistratu usiam dixit, ut ne brevissimum in eo Amnum admiserit, ex Dione, lib. 43.

II. AvGusTVs TRIBUNLC. POTEST. In corona quercea, C. CANINIUS REBILVS III VIR AAA. F. F. in area, S. C.

A patre ad filium descendimus, de quo pauca sunt apud HL storii Scriptores r hic tamen nummus aereae formae Trumvirum monetalem Senatus sub Augusto fuisse : saepe autem diximus monetam Romae signandam fuisse divisam inter Augustum Volam. I. F f αDipiti od by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION