Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

pr. eter equitatum fere infinitum, maximumque levis armaturae multitudinem, regias legiones quatuor, Scipionis vero decem, elephantos praeterea centum viginti: navium autem eam multitudinem, ut etiam in plures classes essent tributae, victor evasit Caesar, de postquam in Hispaniam ad Pompeium Scipio, constensis xii navibus apertis, diu tempestate jactatus, Hipponem invitus d fertur, ab hostibus, in navem suam irrumpenti Sus, atque ubi imperator esset interrogantibus , Imperator, respondit, bene se la bet- simul serro se trajiciens, seipsum in mare praecipitavit. XXXIV. Caput Apollinis, CELER; in aversa parte cornucopiae, & caduceus , & infra globus terrestris. Pithius hunc aureum nummum Gotali, in Quaestorio collegio a P. Canidio, P. F. Crata, & Q. Caecilio Celere Quaestoribus, anno '': signatum suspicatur. De Canidio in eju, gente dic tur: Caecilium Celerem existimat Pigbius fortasse filium fuisse inCaecilii Celeris, consulis cum L. Afranio , anno observatque non refragari temporis rationem de Apollinem prae se ferre pacis notas, nempe cornucopiae & caduceum refert; Caecilius autem Celer, a quo hic originem trahit, cognominatus est apud Plutarchum in Coriolano, quod paucis post patris obitum diebus insi- .gne munus gladiatorium dederit, quum omnes celeritatem tanti

apparatus admirarentur, alii hunc fuisse Caecilii Diademati filium, alii Q. Caecilii Nepotis.

XXXV.

Caput Romae galeatum: in aversa parte Victoria in bigis, d.

coronam, s habenas equorum, CN. FPVL. M. C. L. Q. MET.

Umus, ob tria haec nomina denario inserta, illum in tribus familiis recensete de in Fulvia eos Triumviros monetales fuisse existimat, at quum in iis M. Calidii nomen habetur, quia hic fuit coetaneus Ciceronis, versus illa tempora denarium signatum esse

suspicatur: nam quis fuerit ille Q. Metellus, pronuntiare dissicule videtur. De denariis a bigis dicti bigati, sit dictum est. Volum L Bb L XXXUL

222쪽

XXXVI

Caput Honoris laureatum , L. METEL. A. ALB. S. F. in aVer.

sa parte Honos ipse, insidens clypeis, coronatur a Victoria, pone eum stante, d. hastam, C. MAL. in imo, ROMA.L b tria etiam nomina in denario scripta, Ursinus illum in tribus familiis repetit; sed eos inter Triumviros monetales ut superiores non ad si tibit: liceat igitur nobis illos Triumviros aedibus siclis reficiendis filisse sus icari, ad plurimos quos jam sparsim observavimus, qui Honoris templum vetustate collabens refici curaverunt, de quo cicero , lib Σ. de Nat. deorum. ,, Vides, inquit, , Virtutis templum, vides Honoris a M. Marcello renovatum, is quod multis ante annis crat bello Ligustico a Q Maximo de-gicatum. In via Appia erant, ex Valerio Maximo, extra portam, , Collinam, Cicero a. de legibus, hic, inquit, nostis extra pose tam Collinam aedem Honoris. Honos laurea ornatus, in nummis

Galbae Vitellii S: Vespasiani, ad latus Virtutis depingitur, brachio sinistro nudo, pede supra galeam : hic insidet clypeis, quo tempore nummum illi Triumviri signarunt, incertum est, sed videin gente Poblicia.

XXXVII.

Capita jugata Iulii Sc Augusti, ambo laureata , CRETICvs : in

aversa templum G. columnarum, in cujus aditu cippus, supra quem duar statuae togatae visuntur, a latere dextro templi simpulum, a sinistro lituus, Q. METELLUS.

Caecilius Metellus Creticus, qui in denario Iulii & Augusti capita expressit , consa latum gestit cum A. Licinio Nerva , an . an vero filius Q. Metelli Cretici Tribuni plebis, qui Crassum ad bellum Parthicum ditis devovit , & nepos Q Caecilii Cretici ob triumphum ex Creta cognominati Z Simpulum. & lituus ad Julii & Augusti pontificatum spectant, & ideo st atuas corum togatas esse denotant, sed in quo templo positae sint, incertum est. Q. Caecilius Metellus post consillatum Syriam administrare

cccpit, anno XXXVIII. Diuitigod by Cooste

223쪽

I97XXXVIII. Caput Iovis barbatum : in aversa parte , ΕΠΙ ΣΙΛΑN ΟΥ ANTIOXEsm B. M. in alio, T. M. in alio Δ. M. in alio, EM. Aries decurrens. pone se respicit, in vertice stella. In gente Iunia Patinus,Glandorpium sequutus situm annum exposuit, sed eum in Caecilia, ad quam pertinet, recensemus, nam is Silanus, ut est Iuniae gentis, a Caecilio Metello, illius qui ob Cretam debellatam Cretici cognomen habuit filio, adoptatus, dictus est Q. Caecilius Metellus Creticus Silanus 3 ut alter Caecilius supra, ex Cornelia gente pariter in Caeciliam adoptatus, vocatus est Q. Caecilius Metellus Pius Scipio. Ille, ut supra diximus, ab Augusto post provinciarum inter ipsem & P. Romanum divisionem, ut videre est apud Dionem, lib. 1 f. in Syriam missus est Praeses Quirinio Succetar, post ejus

consulatum, anno 'II 'uinquennio nempe ut nos docent litis terae numerales B M. id est, anno 42 2Erae Antiochenae, quae

coepit anno mense Septembris, quo Augustus in pugna Aeliaca Antonium devicit; junctis igitur annis 4Σ & 723. habebis annum quo Creticus Silanus coepit Syriam adminia

strare.

Ceteri numeri in diversis nummis Silani signati, annos quibus in provincia illa moratus est, arguunt, litteraeque EM annum 1 designant ejus administrationis quartum. Caput Iovis ab Antiochensibus praecipuum ejus cultum demonstrat. Aries S retro astrum ad annum a Iulio Caesare reformatum spectant: ille enim plurimas immunitates Antiochiae urbi concesserat; ut legc- re est apud Jα Malilam Antiochenum: ita ut Epocha a Pompeio ob concessam ipsis αντ ποιά, relicta , Iulianam ab anno 'γ assumpserant: sed post Actiacam pugnam ipsam etiam antiquarunt,

quam tamen sub Tiberio iterum revocarunt. XXXIX. ΣEBAΣTOΣ ΣΕΒΑΣΓΟΥ ΚΑΙΣΑΡ. Caput Tiberii laureatum in aversa parte, T. ΕΠΙ ΣΙΛANOT CEΛETXEΩN. EM. an. tertio sub

Silano; Antiochiensum, an . 7. in haurea. Ad Creticum Silanum silectat etiam hic Tiberii nummus, annum ejus in Syriae administratione sextum sub tertio ejus Impera-

Bb 3 toris

224쪽

toris anno inchoantena, demonstrans: nam Augustus qui Silanum in Syriam miserat initio anni mortuus mense Septembri anni & tertius jam erat Tiberii, anno correspondens anno I. aerae Antiochenae ab Actiaca pugna incoeptae, ut supra diximus, & in nummo Silani signatae, annumque ejus sextum in Syriae administratione demonstrans: nam Tiberius ex Tacito Ami. a. amovit Silanum ex Syria, C. Caelio & LPomponio Coss. ς' se ut PiBnem in ejus locum mitteret. Sed inquit, Tiberius demori verat Syria Creticum Silanum, per assinitatem connexum Gemis manico, quia Silani filia Neroni vetustissimo liberorum ejuxis pacta erat, praefeceratque Cn. Pisenem ingenio violentum. XL. Caput Veneris, cum epigraphe, CORINT. in aversa parie,

Pegasus alatus, in CAECI L. NIGRO C. HEIO PAMphylo II VIR. Palmus hunc dc sequentem nummum cum Caecilii nomine,

familiis Romanis Caeciliae gentis adjecit. Apud Ciceronem in Her. rem memoratur Q. Caecilius Niger, domo Siculus, Quaestor Verris in Sicilia, an ejus filius, aut Libertus Corinthum transit, qu imurbs deducta est a Iulio Caesire Colonia. Ejus cognomen a nigro corporis habitu inditum videtur. Pegases, απο τῆὸ πηγiis, id est, a sente dictus moneta fuit Corinthiorum , quam Pullum vocat DI POEM: unde ad antiquitatem denotandum urbs adhuc in nummis percutit: de Heia gente loquitur etiam Cicero in Verri- . nis, a quo C. Heius Siculus Mamertinus memoratur: sed hic Pamphylus cognominatur.

XLI. . .

Caput galeatum Romae cum epigraphe, AMIΣΟΥ, in aversa parte, ΕΠΙ ΓΑΙΟΥ ΚAlΚΙΛΙΟΥ ΚΟPNOΥΙΟΥ, in imo, PΩMH. Roma ipsa insidens clypeis, d. victoriam, s semori admota. Insignes sunt illi Graeci nummi, qui nobis adhuc lab Imperatoribus familiarum nomina revocant. Hic C. Caecilium Cornutum exhibet, quem Praetorium appellat Anu. 4. & post Praeturam Pontum administrasse , quae Populi provincia erat Praeto- .a:.c nos edocet, & Amisius urbs, quae illum percussit ejus Propr. nomine , id nobis adhuc demonstrat, quisna ex una parte Ro

225쪽

mae ipsius caput pro Imperatoris efiigie, & ex altera ipsam sedentem tamquam Provinciae dominam. Cornutus denique sub Tiberio accusatus sua ipsius manu cecidit, teste eodem Tacito. XL ΤΙ. XLIII. Caput Veneris: in postica , CORINT. Caput Veneris rex ave

sa parte, eadem epigraphe, Q. CAECIL. NIGRO C. HEIO II VIR.

Pegasius Bellerophon in Pegaso decertans contra Chimaeram. Caput Veneris in honorem Julii Caesaris, a quo deducta fuit colonia Corinthus, in nummo expressum est : quippe originem a Venere per Iulium . neae filium trahere se jactabat. Corinthii in priore nummo monetam solitam nempe Pegasium; in altero Belle rophontem ut heroem situm depingere solebant. Glauci Ephyrae regis filius credebatur; sed apua Palaephatum de Fab. lib. I. vir erat Corinthius, bonus pulcherque satis, ex quo fibula de ipsius contra Chimaeram decertatione conficta est. Vide sparsim in nosis iaciloniis libro. Haec Caecilia cognomine Niger & Heia gens, via dentur ex Cicerone Siculae esse, quarum progenies Corinthum se transtulit , & ejus urbis Decutionatum , ut Romae consulatum, adepta est.

226쪽

C Eci NA quibusdam nomen gentilicium, aliis vero cognomen habetur; quia nomina omnia quibus familiae significanatur in Ius proseruntur, at quia, inquit Stgovius, lib. de m. Roman. nonnullos gentilicii nominis esse expertes reperimus, ut M. Perperis nam &C. Norbanum: quibus addere potuisset A. Caecinam, consulares, quos ita & in Libris, &in Capitolinis marmoribus nominari videmus, id tamen contigisse videtur, aut quod ii cognomine magis quam nomine delectati sunt; ut M. Agrippa, cujus gentilicium nomen in omnibus Lapidibus omissum est, quum tamen ex Vipsaniorum eum gente futile Core. Nepos, & Dio tradiderint: aut certe quod ea nobis ignota sint. Haec ille; sed ita Caecinam fuisse cognomen ejus reperimus, ut M Octavius Caecina, & A. Licinius Caecina. Alii familiam a Caecina flumine Volaterrano, alii a caecit

te, nomen habere volunt. Caput Iani bifrontis imberbe : in aversa, A. CIE . in imo, R

MA. Navis.

Ursinus, hunc nummum ad Caecinam gentem revocans,dum dubitat an ad A. Caecinam equitem Romanum, Volaterris in Etruria natum ad quem ciceronis extant episeola aliquot, lib. 6. quique pro Pompeio contra Caesarem pugnavit, pertineat: an ad A CAECINAM,

hujus, ut putat, filium qui consul Augusto suffectus fuit in x IH consulatu; aeque abhi obscurum est, inquit; sed quum hic, ex fimo,

consul tantum fuerit, an V.C. V: forma illius nummi aerei eum potius ad patrem pertinere posse innuit, quum Romae ejusmodi moneta hoc tempore non amplius fgnabatur; nam divisione provinciarum inter Augustum & Senatum facta anno moneta aerea cum effgie Imperatoris, & nota s. C. exinde percussa est. Sed si nobis conjicere liceat ex forma&scriptura, nummum esse antiquiorem existimamus, Sc non ad Caecinam gentem ex Volaterrano Etruriae

oppido originem habentem;sed Caecinam vocem esse familiae alicujus cognomen, seu ut supra Octaviae seu Liciniae diximus: at quia Marci praenomen in Octavia saepe occurrit ad Liciniam potias spectare posset, cujus praenomen Auli legimus.

227쪽

CAEDici A gens plebeia , attamen consularis. L. Caeditius gentis primus perhibetur, Tribunus plebis anno V. C. '7:. Lucius ejus filius Tribunus etiam plebis, anno)M' Lucius ejus nepos, Tribunus plebis, anno unde quum in plurima praen mina eorum progenies abiisset, ne ipsa confunderetur , Quintus cognominatus est Noctua Z an quod illa avis pro sapientiae symbolo Minervae data sit, Caeditio sit ob sapientiam ita inditum cognomen Z Caeditius vero cognomen a Caedicia colonia , de quo hoc

vetus epigramma, DUOVIR MVLsVM ET CRusIUM. COLONIS SENUISsANIs ET CAEDICIANI s. Caedictae Tabernae in via Appia ab uno ex ea gente videntur aedificatae, teste Feso. Caput Pici Herois capillis cincinnatis in averti parte, Q. CAE DICI. F. Ex S. C. in imo, ROMA. Duae sigurae stantes, togatae, pone alteram fistes quibus securis alligata; dextras porrigentes.

Ingeniose Pigbius hunc denarium interpretatus est ; ab anteriore parte Picum Saturni filium , gentis Picentium ex Sabinis oriundorum ductorem atque conditorem, existimat; ita capillis concinnatis depictum facie juvenili decora, quemadmodum heroes , quos immortales non senescere credebant; in altera stat Consul aut Praetor Romanus togatus insigne magistratus securim v irgis alligatum, juxta se habens, qui Picenti dextra junctafidem da

re videtur.

Q Caedictus Quaestor, an. filius Q. Caedicii Tribuni plebis, anno v: Nepos Q. Caedicii Tribuni plebis, anno 439. qui primus Noctuae nomen accepit, quum stib ejus Quaestura P. Sempronius Sophus, & P. Claudius cos. Picentes ingenti & atroci praelio superassent, & quum de iis ex Eutropis triumphassent, ut Fragmenta Capitolina docent. Volum LCC

228쪽

Picentes, ut pacem cum Romanis haberent, se in dediti nem iis dedere , quos libenter accepere e nam Plinius CCCLX. hominum ex iis in fidem P. Romani venisse seribit, in cujus meis moriam Senatus denarios argenteos Quaestoribus urbanis, ex quorum erat numero Q. Caeditius, cudi jussit, luc vero post Quaesturam iniit Tribunatum plebis, an. 2Edilis fuit, anno iterum Tribunus plebis, anno tandem consul cum L. Manlio Vulsine Longo, anno in cujus Magisterio monuus est.

229쪽

C Esi A gens plebeia suit, si quidem M. Caesius Praetor, de

quo loquitur Cicero, lib. 3 , in Verrem, s ep. 2. I 2. M. I . ad Memmium. Tribunus plebis fuit , anno V. C. Nomen autem Caesiae gentis deductum videtur a caesis oculis. Caput Apollinis laureatum doris tenus, sagittam d. vibraturus, in area, AP. junctis litteris: in aversa, L. CAMI. Duae figurae sedentes, sere nudae cum pulle, ambae s hastanis sinisterior cani i termedio abblanditur: hinc LA, illinc RE junctis pariter litteris,

in vertice caput Vulcani, pone quod forceps. L. Caesius qui denarium percussi, quo tcmpore vixerit, ignoratur; nisi sit is, cujus meminit Ocero ep. 2.sib. i. ad L Fratrem. Erat cum M. Caesio, de quo supra , coetaneus, & ut Marcus Praeturam gessit, anno ', Lucium etiam Praetorem fuisse declarat hic denarius, qui compitalitios ludos curavisse arguit; in cu-ju, memoriam deos Lares in eo exhibuit, quibus erant illi dicati. Compitalia, inquit Virro, dies attributus Laribus, ut alibi: ,, ideo ubi. viae competunt, tum in compitis sacriscatur et quot- is annis is dies concipitur: his verbis ludos compitalitios ex viis is Compitorum, in quibus agitabantur, Compitalia esse appellatanos e)ocet. De his Diov. Halicarnasseus lib. . scribit, ea paucis post Saturnalia diebus celebrata fuisse, nempe Iv. Non. Maii in lacrificium que ministrantibus servis peractum, aδdit, non ingenuos: sed servos ministrare voluit Tullius rex, quasi hoc gratius esset Laribus. Lares crant dei domestici, pro aedibus, ut Penates. Vulcani caput iuper positum cst , propterea quod in foco coluntur : eilque canis datur, quod Lar familiaris ab antiquis , teste Plauto, in

canis figura estorinabatur: de quo ctiam Plutarchas, hi Prob w.it. cur, inquit, Laribus, quos proprie Praestites vocant, canis is assistit, ipsi autem canum pellibus vestiuntur. Cur vel , in com- , , pilis, ludi Laribus dicati agitabantur, nos docet is quia Lares vicorum atque itinerum deos csse scr. b:t; cxco quod is

230쪽

Compitalitii celebrabantur. Larium aedes Romae erat Via Sacra, teste Solisio. Quidam S: in campo Martio ab AEmilio Rhegillo Praetore dicatam alteram statuunt. A Praetore nempe L. Caesio procurataCompitalia in cujus memoriam denarium cudit, ic non ad Augustum re exisse, probat Gellii locus, qui has Ferias quo modo Praetor concipiebat, nos edocet, nam scribit, lib. ao. cap. 24. Ius autem erit perpetuae vete- is rum constetudinis demonstrandae gratia, verba selemnia PRAET.

ponere, quibus more majorum serias concipere selet, quae appellantur Compitalia. Adde quod marmora Augusto dicata, alterum Volcano, in Tribunicia ejus potestate XIII. alterum Laribus in Trib. pol. XIX. erecta sunt: & his temporibus non amplius denarii consulares, sed cum effigie Augusti cudebantur. Uriovis signum in anteriore parte existimat infinus, & locum Gellii asseri, lib. s. cap. I 2. ,, Simulacrum igitur Vejovis, quod is est in aedesilainter arcem & Capitolium, siduas tenet, quae suntis videlicet paratae ad nocendum: quippe eum deum plerique se Apollinem esse dixerunt, quem denarius aperte demonstrat ex litteris AP. id est Apollo , ut in aversa parie disjunctae LA. de RE. licet simul connexae. An Apollinis caput ad Lares respicit,

quod restituti sint ex Apollinis response Ludi compitalitii a Ta quinio Superbo.

SEARCH

MENU NAVIGATION