Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

CALIDI A

C AMoiAM gentem patriciam fuisse refert quum Q.

Calidius clarus Tribunus plebis, anno lege sua reditum Q. Metelli Numidici procuravit ; uti qui per injuriam civitate

pulsus fuerat, revocatus in integrum restitueretur. Alter etiam Cn. Calidius Cn. F. Tribunus fuit plebis, anno Caput Romae galeatum, pone quod ROMA. Ex altera parte, M. CALID. Q. MET. CN. Fou L. Victoria in bigis, d. flagrum,f equorum habenas. Iam prodiit hic denarius in Gente Caecilia ob cognomen Q. Metelli ad eam pertinens, ubi eum diximus Triumvirum monetalem

fuisse cum M. Calidio. Hic vero fuit filius Q Calidii Tribuni plebis, anno T de quo in prooemio diximus, &ipse Tribunatum

plebis gessit, anno ' ' unde plebeius & non patricius, ut opinatus est Fulvius. Praetor fuit, anno cui Cicero gratias agit in Oratione post reditum m Senatu, his verbis: M. autem Calidius is statim designatus sententia sua, quam esset chara sibi mea sa- ,, tus, declaravit, & orator oratori favit; nam Calidius inter eos ,, disertus fuit, qui, teste eodem Cicerone, non fuit unus ex multis, is potius inter multos prope singularis. stiuinctilianus autor est , lib. I o. cap. I. M. Calidium tunc quoque pro domo Ciceronis dixisse,& orationem scripsisse; enarrat ille vim Caesaris, indolem Caelii, subtilitatem Calidii. Velleius lib. h. eum etiam inter celebres oratores adscribit. Praetor Provincialis fuit, anno illum Galliam Cisalpinam rexisse, refert ad Caestium ivisse cum Curione & Antonio, narrat Orollas.

232쪽

CALPURNI A.

CALpVRNIA gens ab omnibus Scriptoribus inter plebeias numeratur, licet a Calpo Numae Pompilii Regis filio duxerit originem , ut narrat Plutarchus in Qita Nuntur et unde Oetidius ad Pisonem. Nam quid memor e neces est, Ut domus 2 Culpo nomem Calpurma ducat PHaec in familias Bestiarum , Bibulorum, Caesenninorum ,. Pi- senum , Frugi in antiquis divisa nummis reperitur , ordine alphabetico. Bestia videtur dictus, quod vir acer dictus fuerit , teste Cicerove. Bestiae autem, apud Iydorum, dicuntur a vi, qua saeviunt; lumen ut bibit oleum , id est, ardendo consumit, inde Bibulus cognomen dustum putant: Caesenninus diminutivum ab altero cognomine Caeso; sed per adoptionem Pisonum familiae. Pito a serendis optime pisi . Frugi veto ob mores, nempe a frugalitate.

PIso CAEPIO Q. id est, lar fores. Caput Saturni, ponet

quod falx: ex aversa parte, AD FRU. EMU. EX S. C.

Hic denarius duo exhibet cognomina, primum Pisbnis, ad Calpurniam gentem spectans; alterum Caepionis, de quo in Servilia dicturi sumus. Non autem hic numerosam Calpurniae gentis familiam ordine alphabetico, ut aliquando solemus in illis, sed ad Pisonum antiquiorem , cuius denarii nobis sunt superilites: hic Caius Piso cum Cn. Servilio Caepione Quaesturam urbanam

obtinuit, anno qui quum an non T caritaS extaret Romae, Se natusconsulto misti sunt ad procurandum Sc emundum frumcntum ut seri epigraphe, AD FRv. EMV. EX s. C unde in rci memoriam hunc denarium cuderunt; in cujus avcria pane sede:at inter spicas, ad frumenti copiam indicandam : in .antcriore VerbP ute Saturnum, propter agriculturae Cationem, cujus iplereper-

233쪽

tor fuit, exhibuerunt. Falx Saturni symbolum; unde ab Oetudio Falcifer appellatur. Tridens, frumentum per mare transsatum a guit , Quaestores vero sedent, tamquam ad frumenti distributionem praesentes.

QPiso ex Quaestura Urbana Tribunatum plebis adeptus est, an. de postea nulli ipsius magistratus Historiae penuria reperiuntur: Caium reliquit filium, cujus denarii non occurrunt, sed sequens

hujus est nepotis. τII. Caput triumphi laureatum, antequod sceptruna; in aversa par te, C. PISO C F. C. N. Senator in quadrigis triumphalibus, d. equorum habenas, s stipionem eburneum.

Ab avo ad nepotem descendimus, hic filius C Pisenis Tribuni plebis, anno perhibetur. ille vero quaesturam urbanam ac cepit, an. Tribunatum plebis, an. Praetor autem provincialis Hispaniam ulteriorem obtinuit, prorogatum est ei imperium cum altero Praetore L. Quinctio Crispino, ubi tumultuario praelio iusi sunt, qui tacite castra nocturna fuga reliquerunt; sed reparato exercitu Hispanos ad Tagum atroci praelio superarunt, quam ob rem anno sequente decretus utrique triumphus, & do C. Pisine tradunt Marmora Capitolina.

C. CALPURNIus C. F. C. N. PROPR. AN. ζζω, ..... DE LusITANEIs ET CELTIBEREIs. III. III. III.

In aeternum ejus triumphi monimentum percussi sent a C. Pisone denarii; in anteriore cujus parte expressum est caput Triumphi, quem ut deum colebant Romani laurea coronatum , quia coronabantur hac triumphantes, & pro symbolo sceptrum habet, quia victoria imperium acquiritur: ex altero latere C. Piso

quadrigis triumphalibus invehitur, stipionem eburneum, Praetorum & consulum insigne, in cujus apice est aquila, Imperii Romani symbolum. Tandem C. Piso consulatum gessit cum A. Posthumio Albino, anno utrique Senatus provinciam Ligures esse justit ; sed pestis jam annum tertium Italiam vastans, Romae, eo morbo correptus moritur. L. & Q. Calpurnios filios reliquit. De Lucio

nulli

234쪽

-8 CALPURNIA, nulla decurrunt ha5henus nummi , de Quinto sequens.

Caput Romae galcatum: in aversi parte, Q PISO C. F. in imo, ROMA. Dioscuri altris insigniti, decurrentes cum hastis. Q. Calpurnius Pisi filius filii Cati, ut seret cpigrapite , Q. PI-so C. F. sed natu minor. Is Quaesturam provincialem iniit, anno : in qua hunc denarium percussit Romae, pro usu provinciae; in aversi cujus parte Castorem & Pollucem, ad indicandam fratrum concordiam, ut saepe fratres solebant, exhibuit. Tribunatum plebis postea gessit, anno ci dilitatem urbanam, an D: Praeturam urbanam & tandem consulatum cum Ser. Fulvio Flacco , anno ci8. Pi seni, Numantini & Hispania Citerior obvenit. IV.Caput Apollinis, pone tres globuli, ex aversb latere, L. PIso

De hoc quadrante anxii, epigraphe L. Piso impulit, ut illum L. Pisoni C. Pisenis qui supra de Lusitanis triumphavit nepoti, & cujus. Q. Piis jam descriptus , patruelis erat L. Pisenis

patris ejus tribueremus, antequam ille Frugi cognomen accepis set, Quaesturam provincialem adeptus, anno ...' hunc nummulum percussit, in quo ab anteriore pane caput Apollinis, in memoriam C. Pisonis abavi, qui ludos Apollinares secundos edidit, anno' ' dc postea perpetuo celebrati sunt, & in pollica temonem & ancoram, in memoriam victoriae, quam avus C. alter

Piso de Celtiberis retulit ad Tagum, Post Quaesturam, Tribunatum plebis gessit L. Piis, anno

quo legem de repetundis contra magistratum Rom. avaritiam rapacitatemque tulit. Praeturam urbanam obtinuit, ': provincialem sortitus est Siciliam, μ' & pecuniae reliquum, ad annonam comparandam , remisit Romam, unde Frugi cognomen accepit. Deinde Consul creatus est cum P. Mucio Scaevola, anno 'Pisoni Sicilia & bellum cum Fugitivis obtigit, u i res pros pere gessit ex Julio Frontino uib. 4, cap. i. ibique ob abstinentiam

235쪽

C A L P . U R N I A. 2 os lenique Censer factus est cum in Caecilio. Metello Balearico,

anno. V.Caput Iani barbatum: in parte postica, L. PIso FRUGI. Navis, supra quam Victoria, coronam praetendenS. Ad L. Pisenem Frugi superioris filium, pertinere videtur hic nummus uncialis secundae magnitudinis. Hic Quaesturam iniit provincialem, an. 6 3 o. & cognomen Frugi patri inditum assumis psit in assibus quos percussit. Victoria supra navim insinuare vis detur , quod ille fuerit Q. Caecilii Metelli consilis qui hoc anno Baleares insulas adortus expugnavit, in cujus memoriam Victoriae signum appositisse videtur. Nisi velis in monimentum illius quam retulit in Sicilia pater illius dum consulatum gereret. VI.

Caput Iovis barbatum, pone quod littera S. id est Semis, in

aversa, L PIso. FRUGI. Navis.

Ab eodem L. Pi ne Frugi consulis filio, hunc semissem percussium denotat eadem epigraphe, ac superior L. PIsO FRUGI. nam ut asses ad provinciae usum Quaestor sic semisses signavit. Ex Quaestura Tribunatum plebis obtinuit, anno AEdilis deinde plebis fuit , anno urbanamque sortitus est provinciam , anno quo ludos Apollinares edidisse , & ipsis equorum decursiones addidisse, denotani sequentes ipsius filii denarii fre

quentes.

VII. L. Piset Caput Apollinis: in aversa parte, L. PIso. FRUGI. Equus desultorius sine ephippiis decurrens. Rhius hunc denarium & sequentes ad L. Pisonem L. F. Frugi consulem cum P. Mucio Scaevola, anno revocat; de quo plura diximus supra; quem in Quaestura percussisse dicit in memoriam avi sui C. Pisenis Praetoris, anno quo referente ad Senatum/Livio, ut Ludi Apollinares antea votivi de incerti in perpetuum voverentur: sed illi ex eodem Autore , stenici erant, Volum. I. Dd ut

236쪽

ut ex his verbis hcltiet. P. Sulpicio, Cn. Fulvio coss. C. Cal- ,, purnio Pisone Praetore urbis, facientes ludos quum Romam is lubi Q ad arma exiissent, nunciais adventu hostium, victores- isque in theatrum rediit L nt .lliciti, ne intermisti religionem ,, adferrent , instaurandique essent, inventus ibi sit C. Pompo- Anius libertinus, Mimus magnus natu qui ad tibicinem saltaret. Epigrapite partis anterioris, L PISO, pone caput Apollinis, L. & non C. Risbnem indicat, qui . ludos Apollinares ediderit: ex mersa parte equus desilitorius, non scenicos, sed equestres ludos arguit: itaque altera inscriptio , L. PHO FRUGI ex postuca nos mocet, L. Pisonem Frugi hunc denarium in memoriam ludorum equestrium ludis Apollinaribus a patre L. Pitane instit torum; & is fuit L. Piis Frugi, L. Pisenis Frugi superioris filius VIII. Caput Apollinis laureatum ut sepra, in area littera N. in aversa parte, L. PHO FRUGi. Desiiltor in equo currente, d. habenas, s humero palmam, in verilae digamma inversim. Ad memoriam Ludorum Apollinarium ob equorum cursim, a. L. Pisone Praetore, anno editorum spestat hic denarius a

L. Pisone Frugi ejus filio percussus. In seperiore quidem equus solus sine ephippiis decurrit, forsan ut in prima parte instituta decursione, & in hoc decursor apparet, ut a filio , dum Praetor fuit addita: hic eques palmam humero praefert, vel ob praemium relatum, vel ob equi nempe Victoris nomen : nemo enim nescit equos apud antiquos, ut hodie adhuc apud Principes viros, nomina tulisse. Littera N. videtur esse scalptoris nomen; ut digamma in aversa parte ejus forsan nota. IX.

Caput idem Apollinis, pone quod tripus : in aversa parte, L.

Non dissere hic denarius a superiore in avcrsa ejus parte , nisi quod in eo additae sunt numerales litterae ex XXX v. an denotentannos ab eo tempore quo ludi Apollinares primum celebrati sunt, nempe Fulvio Ap. Claudio coss. & P. Comelio Sulla Praeto

237쪽

CALPURNIA. 2r re, anno MI quibus si addideris annos i s. ibi notatos in annum devenies quo L, Pise Frugi Praetor videtur fuisse sicut ex ejus AEdilitate plebis, anno, 'U' colligere possumus; an vero ad numerum denariorum, qui ex eo typo percussi sunt, ut aliquando retulimus Tripus pone caput Apollinis, illius symbolum est, vel nota laalptoris.

Caput idem Apollinis, pone quod ancora: in aversa parte, L.

PIso L. F. FRvGI. Sessor in equo, d. tridentem, s equi habenas, in vertice tridens alter, supinus. Tridentem , quem dextra erecta gerit decursor , equi nomen

ex aliis symbolis quae diversa prae manibus serunt alii, designare suspicamur, nam equi Neptuno sacri sunt, quod primus illoseonscendisse dicatur: inde equus ille videtur Neptunus iuisse cognominatus, & ideo ejus dei insigne praefert: equi autem ita celeres, dicti sunt alii Pegasi, Volucres, Phoenices, Coraces, Aquilae, imb & Ventosi, ut notat Ovidius. Primaque mento is palma petetur equis Hoc est, juxta Silium, de equo idem Circensi: Et wentos pos terga relinquit. Tridens in vertice potest esse&insigne Neptuni s ut sepra tripus Apollinis symboluna, vel etiam nota scalptoris.

Caput idem Apollinis, pone quod bipennis, ante vero astrum: ex postico latere , L. PIso FRUGI. in imo, ROMA. Sessor in equo, d. lampadem ardentem, L equi habenas. Taeda ardens equi nomen etiam indicare videtur, qui luci serdictus sit, ad quod alludit Casiodorus in epist. dum inquit, equi isdesultorii sunt, per quos Circensium ministri mitas denun- ,, tiant exituros, ut quadam in astris similitudine prae- ,, curserias velocitates imitari videantur. Unde Luciferi nomen ,, equo. Bipermis in anteriore parte scalptoris nota est, an astrum 'Ium. I. Dd L ad Disiligod by Cooste

238쪽

CALPURNIA. xl Apollinem spectat, qui modo pro Sole sumitur 3

Caput Apollinis, ut Capra laureatum; ex aversa parae, L. PISO FRvGI. In imo, ROMA. Dccursor in equo , d. flagrum, in vertice, aquila. Qusim nihil in nummis sine causa signetur, aquilam in hujus area cusam , cqui nomen nobis indicare suspicamur, a qua ille Aquila dictus sit; Sestar quidem , quum d. avem non gestare posset, ideo flagrum tenet, de aquila sipra equum exhibetur. Ill. Danhemius Diff. 3. ejus volucris nomen equum tare refert ex veteri epigrammate.

Plures alios denarios cum diversis ejusmodi symbolis. ut ad rem

non ominb spectantibus, praetermisimus. XIII. Caput Apollinis ut supra, in altera parte, Q. PISO FRUGI.

Victoria gradiens, d. sabmilia, s humero palma.

Caput idem , pone quod cornucopiae : epigraphe altero modo posita, & eadem Victoria gradiens. Victoriae signum in utroque quinario ex aversa Apollinis parte percussum , non ad victoriae quorumdam Pisenum memoriam spectare nobis videtur ; sed ad Apollinares ludos pertinere contendimus , ex Livii verbis de origine illorum , lib. 3 1. Haec estis origo, inquit ille, ludorum Apollinarium Victoriae, non va- is letudinis ergo, ut plerique rentur, quod confirmat Macrobius, is lib. I, Saturn. cap. 37. Quum ludi primo Romae Apollini ce- lebrarentur, repentino hostis adventu plebem ad arma excita- is tam hosti occi irrisse, eoque tempore nubem sagittarum in ad- is versirios visam ferri, S: hostem fugasse, & Victores Romanos , , ad spectacula dei sospitalis reduxisse. Cornucopi. T pone caput Apollinis in posteriore quinario signatum, scalptoris nota videtur. XV.Djsiligoo by Corale

239쪽

CALPURNIA. at 3 x V.Caput Apollinis , pone quod palmae ramus: ex aversa parte,

C PIso L. F. FRUGI. Uecursor in equo, d. flagrum, s equi ha

L. Piseni patri succedit C, Piso Frugi, ut fert denarii hujus cpigraphe , C. PISO L. F. FRUGI. ille primus Ciceronis gener extitit Sc Tulliolam duxit , dum vero Quaesturam adeptus est; anno P hunc denarium in ludorum Apollinarium ab avo editorum quibus equestres ut scenicos addiderat, memoriam percussit. Ideo Apollinis caput ab una parte & sessorem in .equo cum flagro exhibuit: sed quum ejus socer in judicium adductus esset a clois dio, in provinciam Bithyniae & Ponti quam sortitus erat, non ivit, sed illi adfiiit ad justices stipplex, ut ipse testatur Tufus, in oratione quam rezersus ab exilio in Senatu dixit, & C. Piso juvenis paulo post reditum soceri mortuus est. Palmae ramus, aut ad victoriam ludorum spectat, vel eli scalptoris nota. XVI. Caput Romae galeatum: ex aversa, CN. CALP. in imo , R MA. Castor & Pollux decurrentes cum hastis, in vertice stellae. Alia prodit Pisenum stirps, a Frugi diversa; nam is Cneus Pi- se appellatur, dc in Fastis L. F. L. N. dictus est, quippe patrem habuit L. Pisonem apud Achaeos legatum, anno ex Livio, d avum L. Pisenem filium C. Pisonis hujus familiae principis Quaestoris , anno Cneus autem Calpurnius e Pisonum familia quod solus vocaretur Cncus, non se Pi senem appellavit & Qtiaesturam adeptus, hunc denarium percussit cum Glito typo Romae galeatae dc Castorum. XVII.

Caput vetitum dc turritum, pone quod ROMA. in altera parte, CN. PISO Cos. Ex s. C. Conset togatus in subsellio, d. extensa, s decempedam inter duas secures coronis Ornatra. Ad eumdem Cn. Calpurnium pertinet hic denarius cum epigraphe, CN. PISO : nam, ut supra diximus, quum primus Cnei praenomen ferret modo Cn Calpurnius, modo Cn Piso appel-

240쪽

Li CALPURNIA.

latur ex Quaestura Tribunatum plebis adeptus est, eodem anno, quo L. Piso Frugi postea dictus legem de repetundis tulit, ut diximus, postea AEdilis plebis factus est, anno Praetor urbanus rerum capitalium quaestionem sertitus est, Provincialis, anno & tandem consul cum M. Popilio Laenate , anno A : Calpurnio italia obtigit: at quum esset pacata veteranis agros &divisisse cum imperio ex s. C. denotat denarios, in cujus memoriam cusus est hic denarius in suggestu ipsos alloquens , & agros assignans: adsunt fasces cum securibus ad denotandam constitis Romani potentiam, quibus suspenduntur coronae, strenue decertantibus distribuendae, & secundum quas veterani ampliora

obtinent agrorum jugera : in anteriore Roma turribus ornata est, ut urbs metropolis, ex qua deducuntur costoniae : nam milites debebant omnes esse Romani cives: cos. decempedam gerit, ad j a gera unicuique metienda. XVIII. CN. PISO PROQ. Caput Numae Regis diadema ornatum, supra quod NuMA legitur: in aversa parte, MAGN. PRO Cos. id est A1agni Proconsule. Navis. Prodit alter Cn. Piis, an superioris nepos, ut ratio temporis innuere videtur, non omnino certum est, ut ut sit Proquaestore fuit Cn. Pompeii Magni in bello, quod is contra Piratas gessit, anno de quo ait Appianus : δε-ψ-ὐ Πtαπο, τίδα ς του, , Παπου τρια Γνεογ, & male, Πουπλγ, scribit Πεισαν. Bithynia, Thracia, Propontis, os Ponti Cn. Pisoni In cujus memoriam N mae gentis suae autoris caput, ut diximus supra , cx Plitaris cho, ex anteriore parte , & navim Praetoriam ad arguendam classem suam expressit. Hoc autem bellum summa celeritate confectum est, Cn. Piso Tribunatum plebis accepit, anno XIX.

C. ANTISTI. C. P. COS. Caput Cybelis velatum S: turritum rex averso latere, CN. PISO CN. F. Ipsa dea, in curru a duobus

leonibus tracto, d. ad pectus, s tympano innixa. Patri succedit filius , Cn. Piso , ut fert epigraphe, CN. F. Is ludos Megalesios AEdilis plebis edidit Cos. C. Antistio C. F. an

SEARCH

MENU NAVIGATION