Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

116 CANINIA.& Senatum; Augullus vero sibi auream dc argenteam retinuisse, ed aeream Senatui permisisse, ita ut tamen cum tua eEgie dc suo nomine cuderetur cum autoritate Senatus; cujus ad Galienuinusque perpetua fuit nota, s. C. Ab omnibus Triumviris monet,libus sub Augusto corona ex quercu in nummis formae mediae, qtiae ob civem servatum concedebatur, signata est , quod haec quotannis Kal Martiis ei proferebatur. an inius Rebilus tandem

consul suffectus est C. Valgio qui abdicaverat, de ipse suffectus

erat, l. Valerio . leffilae Barbato in magiiterio mortuo, anno η': quod etiam accidit Caninio Rebilo, qui in magistratu vita functus est : illius consularis pecunias ad Ludos oblatas recusasse)ul. Graecinum scribit Seneca. de Benes. l. s. c. LI.

III. Capita Iulii de Augusti laureata, L. LAMIA L. F. in aVersa, Sella curulis cui superposita sunt duo astra, a dextris simpulum,

a sinit tris lituus, C. CANINI. L. F. GALLVS

Duo nomina in denario inseripta ut bis recenseantur, postulant; jam de Lamia in gente AElia diximus, num. Io. nunc si1-perest, ut de C. Caninio Gallo agamus. Hic cum L. Lamia videtur filisse I riumvir sacris conquirendis dc donis persequendis apud Livium recensitis, lib. 11. nempe anno 'et quo sella curulis polita esst in sacrario Julii, de quo Nis , lib. 3 1- Iulii quoque

patris sacrarium multis in eo sit*ensis donariis ex praeda AEgyptiaca exornavit : sella curulis in ejus memoriam in denario cuti est. Duo astra, alterum est Veneris, in cujus templo Iulii si-crarium erat, alterum ad eum speetat, sicut ad ejus Pontificatum Maximum simpulum de lituus. Capita Iulii de Augusti in rei memoriam percussa sunt

C, Caninius Gallus videtur suisse L. Caninii Galli consulis, an. qui reliquit duos filios.

IV. AUGUSTVs caput Augusti, L. CANINIus GALLUs III VIR.

Parthus gemistexus, d. signum militare Ad L. Caninium Cati Caninii superioris fratrem spectat denarius, qui eum Triumvirum monetalem sub Augusto, cujus c put

252쪽

CANINIA. 227put in illius anteriore parte exhibuit. Nominat is Parthum stipplicem cum signo militari prae se fert in memoriam eorum quae Augusto remisit Phrahates Parthorum rex,an. U, Veritus, inquit Dis,ne bello impeteretur, signa ei militaria, & captivos omnes remisi. is Itaque de sacrificia ejus rei causa & templum Martis Ultotis in is Capitolio ad imitationem Jovis Feretrii, qua signa ea milita- istia suspenderentur , decerni jussit , ac deinde perfecit: qua is de re ejus monetarii Parthum genuflexum signum militare ,, gerentem, expresserunt, ut videre elian Aquilia & Petronia, de quo Ovidius, lib. 2. Tris. Nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus Parthus eques, timida captaque signa manu

AvcvsTus. Caput Augusti. L. CANINIus GALLvs III VIR. mensa seu lectisternium. Eodem anno, quo superior custis est denarius, & hic signatus a L. Caninio Gallo: nam Triumviratus monetalis ut erat inter magistratus minores, quotannis, ut alii, mutabatur : itaque quidquid ipis anno illustrius ad honorem Augusti spectabat, in denariis exprimebatur. Ursinus inquit; Praetorium vero taber- ,,

naculum, quod est in secundo denario signatum, oppidi ali ,, cujus oppugnationem sub eodem Augusto designat. Sed Dio ,, hoc anno loquens de Augusto nullum bellum attigit, Ca- is

ninius autem Romae erat monetalis Triumvir, nec praetorium tabernaculum, id est, tentorium ita depingi nequit; sed mensa seu lectisternium esse videtur, pro epulo Jovis, quod Idibus Novembris in Kalendario Rom. quotannis celebrabatur a Septemviris Epulonum; e quorum numero Caninius errat: in cujus rei memoriam mensam seu lectisternium in denario expressit. VI.

ROMAE ET IMPERIO. Caput muliebre turritum t in aversa parte, L CAN, AGRIPPA II VIR. Victoria stans, d. coronam, scpalmae ramum.

Prodit L. Caninius, sed vario cognomine, nempe Agrippa,

253쪽

118 CANINIA. attamen praenomen Lucii ab eo originem duxisse innuit, quia Duumviratus Corinthii praecipua quaedam dignitas fuit. quod eo

munere honestati non renuerint Augustus & Tiberius, ut jam S gunius probavit, Sel. .pag- 7s. at ex nummo a nobis allato in lib. colon pag. I 83. ipsi L. CAN. AGRIPPAE II vIR. dicato a Corinthiis sub Galbae nomine, illum Romae honoris causa tantum Duumviratum Corinthi gessisse, auguramur i quod confirmare videtur caput ipsius Romae tamquam coloniae Corinthi matris &imperii expressum. De L. Caninio Agrippa apud Historia Scriptores altum quidem silentium.

254쪽

CARisi A gens a nullo veterum Scriptorum, inquit Ursinus, quod stiam, nominatur ; praeterquam a Time, qui lib. 1 3. dc 3 4. facit mentionem T. Carisii: sed addere potuisset Furum Acorosium. An nomen a voce antiqua carissa , quod oeorum M litigiosum appellabant, desumptum est Z

Caput Victoriae cum alis: in aversa parte Victoria in bigis, d. co

Caput idem Viistoriae cum alis: pone s. C. in mersa parte Victoria in quadrigis, d. coronam, s equorum habenas. Horum denariorum formae & typi aetatem antiquiorem quam Titi Carisii fratris Publii Carisii reaolentes, ut illos ad eorum patrem revocemus, impellunt: nam sub Augusto , cujus erat Titus Τriumvir monetalis, de Publius, ejus in Hispania legatus, non amplius denarii ob bigas equorum in iis signatas, bigati nuncupati; ut alii ob quadrigas etiam quadrigati, ut Reipublicae fi rentis tempore, cudebantur. Victoriae simulacrum aliquam victoiariam, dum Titus ille Carisius erat pro Quaestor relatam denotata III. Caput Romae, pone quod vox ROMA : in aversa parte, T CA. RIs. Decempeda, globus, cornucopiae & temo in laurea. Denarius hic ad T. Carisium patrem saperioris spectare haud dubie confirmat: nam ejus typus eadem sere symbola, quae Mus sidius in Iulii Caesaris Quatuorviri honorem exhibuit ,

prosert: nam per globum denotat terrarum orbem, per temonem maritimum imperium 1 per cornucopiae, abundantiam rerum omnium s per decempedam , veteranis agrorum divisio-

255쪽

13o C Α R I S I A. nem: haec omnia in laurea, id est per Iulii Caesaris victorias

paria. IV.

T CARIS I vs. Caput Fauni, ut videtur: in aversa parte Tigris, pede sinistro gerit Bacchi thyrsum. Quos cudit in Quaestura denarios Carisius, protulimus; nunc prodeunt in ejus Adilitate signati. Caput illud Fauni esse videtur ad Liberalia spectans Bacchique ludos , cujus symbolum est tigris, ejus praecipue thyrsum gerens. De his cicero ad Cornificium, , , lib. ia. Liberalibus, inquit, accepi litteras tuas, sed AP. 7. in Verrem, A dilitatis munus explicat. Nunc sium designatus .aedilis, habeo rationem, quod a populo Romano acceperim, mihi ludos tinctissimos maxima cum ceremonia Cereri, Libero, Liberaeque mihi faciendos: Liberalia autem celebrabantur ex Ka lendario Romano XvI. Kal. Aprilis, & hoc die toga libera adolestentibus pueritiam aggressis dabatur, ut innuit Oetidius. Restat ut in miam, quare toga libera detur Luciferis pueris eandide Bacche tuis.

P. Carisius perperam in Dione Titus appellatus, se legatum Augusti nominat. Hic fuit L. Carisii filius qui se periores denarios cudit, Praeturam Urbanam gessit, anno & quum Antonii Triumviri bellum premeret quinquennio phst ex lege Augusti provinciam Lusitaniam obtinuit, an . '':' At quum Cantabri & Astures rebellassent hi quidem propter fastum ac crudelitatem Carisii in

Augustus bellum contra eos suscepit: nam jam Hispaniam anno ordinaverat, S in tres diviserat provincias, ex Dione, Baeti- eam P. Romano concesserat, Tarraconem & Lusitaniam accepit. . Priori Antistium veterem consularem praefecit, posteriori vero

Praetorium P. Carisum, ideo in nummis se Augusti legatum inω tibii.

256쪽

VI. IMP. CAEsΑR AvGusT. Caput Augusti : in postica parte, P. CARISIVs LEG. PRO PR. Galea depressa, inter gladium Hispanicum & bipennem. Quum Augustus in Hispaniam Cantabros & Astures domiturus venisset, darracone morbo detentus est, do Carisio Furnius in subsidium missus, de quo ait Dis , lib. 14. ,, Verum hunc

longe alium utrique experti sunt,quum auxilio veniens,acie utros, rique victos in servitutem redigeret. In cujus memoriam ex una is parte Augustum cum titulo Imperatoris , & ex altera arma, quibus utebantur Cantabri, expressit 3 nempe gladium acutum, &galeam integram quibus seciem tegebant, cum bipenne quam etiam gerebant.

IMΡ. CAESAR AVGVsTus. Caput Augusti nudum: ex altera hasta, clypeus, dc acinacis brevis, P. CARIsIVS LEG. PRO PR.

Carissius ut Cantabros esse graves hostes ει bellicosos ob varia generum arma quibus in bello utebantur, significaret, illa in denariis expressit: hic exhibet hastam , clypeum parvum, dc brevem acinacem incurvum, de quibus Lucanus lib. 6. Cantaber exiguis, aut longis Teutonus armis. Unde Horatius ut Cantabri erant timendi denotat, lib. I. q. I

Militiam puer Cantabrica bella tulisi. VIII.

IMP. CAEsAR AvGusTus. Caput Augusti, P. CARISNS LEG. PRO PR Trophaeum cum armorum spoliis.

Cantabros de Astures devictos trophaeum, diverso armorum g nere, nempe spiculis, clypeis δι hastis ornatum denotat, nam iis praelio devictis Carisius ut narrat Dis, lib. 1 3. Lanciam quae est. maxima Asturiae urbs, desertam occupavit, multaque alia in pol statem redegit : itaque finito hoc bello trophaeum eiectum, ut indicat denarius. IMDiuiti sed by Cooste

257쪽

IX. IMP. CAEsAR AVGVsTVs. Caput Augusti: ex aversa parte trophaeum , cui Victoria coronam imponit, P. CARISIvs LEG.

PRO PR. .

Trophaea in nummis exarata, semper facta sunt cx trunco arboris, cui pars altera per medium alligatur, & ad essigiem crucis, quibus arma S spolia hostium appenduntur: & quando per aliquam victoriam barbari sunt debellati, Victoria ipsa ex variis eorum armis trophaeum adornans exprimitur , ut denotat den, rius hic argenteus.

AvcvsT. Caput Augusti laureatum: ex aversa parte , P. CARIsIVs LEG. Victoria coronam imponens trophaeo. Quinarius alter est: ut superior a P. Cariso in Hiisania cusius: nam legati Propraetore monetam ad exercitus usum lignare sel bant, praesertim quum in provincia quam administrabant, bellum erat exortuna : unde Carisius denarios pro decem assibus, de

pro militis quotidiano stipendio, ut & quinarios pro dimidia denarii parte, nempe quinque assibus ad publicam commoditatem signari jussit. Altera sola epigraphe ab altero differt, nam caput Augusti modo laureatum, modo sine laurea, pro scalptoris lubito exhibetur.

IMP. CAESAR AugusΤVs. Caput Augusti nudum : ex aversa parte, P. CARIsIVS LEG. PRO PR. Porta urbis cum duobus

fornicibus, supra peristylium, EMERITA. XII. IMP. CAEsAR TRIBUN. POTEST. Caput idem dc typus idem ex aversi Dio mire illustrat duos illos nummos, priorem argenteum, alterum aereum; libro ,, finito bello Cantabrico, Au- ,, gustus emeritos milites exautoravit, urbemque eos in Lusiis tanta, Augustam Emeritam nomine condere jussit iis, qui miliis Dissiligod by Coosl

258쪽

militati etiamnum erant aetate. In aeterniam cujus monumem

tum P. Carisius prospectum portae urbis Emeritae in nummis utriusque metalli, & variae formae expressit ; unde biennio in Provincia moratum fuisse auguramur: postea ipsi Canintabri ob absentiam Augusti iterum rebellarunt, sed iterlim perdomiti sunt. Vide quae de colonia Emerita in nostro Coloniarum

libra diximus pet I . XIII. Caput Sibyllae Phrygiae seu Hellesponticae: in aversi parte, T.

Diserte Ill. 8 hemius caput muliebre in denario Carisiae gentis expressiam , de quo silet infinus , Sibyllam Phrygiam exhibere ex Phlegontis verbis apud Stephanum, in verbo Γερος, nos edocuit, de qua hic autor , a quo Gergithia Sibylla oracu- istorum interpres, cujus imago in Gergithiorum numismate, ,, ipsa & Sphinx. Gergis autem erat Troadis urbs, ex qua erat oriunda Sibylla, cujus libri fuere apud Romanos magna in V neratione, atque a Decemviris ad id institutis consuli soliti: Titus vero Catilius Titi F. & P. Carisii frater, Augusti monetalis ad id respexisse videtur, quod narrat Suetonius ex ipse Imperatore cremavisse illum stapra duo millia librorum fatidicorum, is ac solos retinuisse Sibyllinos, hos quoque delectu habito. In is cujus rei memoriam T. Carisius caput Sibyllae expressit, & ueindicaret illam esse Phtrsiam , addidit & Sphingem, ut in Gemgithiorum nummis illa depingebatur. Scio Augustum Sphinegpro sigillo usum fuisse, sed Suetonius initio fuisse notat. XIV. MONETA. Caput Iunonis Monetae: in aversa parte , T. CARIsIus. Incus, supra quam pileus hinc sorceps, inde malleus in

laurea.

Utamur Ursini verbis in hoc denario explicando. Secumdus tabellae denatius cusus ab eodem Cariso suit cum m netalibus instrumentis incude, malleo & forcipe A ad indicandum cudendae monetae munus, quo tunc fungebatur.

Volum. I. G g Quod

259쪽

Quod veris ad Iunonis Monetae essigiem in ejus altera parte lignatum attinet, scribit nidas Grammaticus, Romanos, quum aliquando in bello contra Pyrrhum de Tarentinos pecunia indigerent, Iunoni pro pecunia comparanda vota fecisse : illam vero eos monuisse, ut justitiae armis uterentur , ita enim pec niam eis non defuturam. Voti compotes facti, Monetam Jq-nonem adorarunt, atque in ejus rei memoriam numisina M N ET A inscriptum in templo Iunonis asservandum dedicarunt. XV. MONETA. Caput Iunonis Monetae: in averse Prte , SALV-TΑRIs. Eadem instrumenta monetalia. Patinus alteram stiggerit Monetae Iunonis appellationem ex Cicerone, lib. de Disin. ,, Post ingentem a Gallis Senonibus is acceptam cladem , audita vox ex arce Iunonis iuit, ex quo se Iuno illa appellata MoN ET A est, fortassis a monendo. M netae Iunonis templum suilla, ubi domus fuerat Tatii, Plutarchus refert in Romulo: Moneta dicta videtur a monendo, quod nos signi impressione, vel autoris, vel pretii moneat; fALvΤΑRIs respectu Iunonis in denario appellatur, quod illa Romanis pro bello

contra Tarentinos suis consiliis salutem attulerat. Salutares litterae dicuntur apud Ciceronem, quae consolationem asserunt: moneta plurimis est ejusmodi s lutaris. XVI. Caput Dianae eum bicorni luna supra frontem, humero laevo

pharetra & arcus: in altera parte, T. CA. Canis venaticus de

Ut T. Carisius pater in memoriam ludorum Liberalium, quos in honorem Bacchi ediderat, AEdilis, denarios cum ejus *mbOlis expressit, ita T. Carisius filius, ut Triumvir monetalis, ludorum iacularium in magistratu suo ab Augusto editorum , anno memoriam celebravit, per Dianam ex una parte , & canem ipsius, ut Venatricis symbolum ex altera: nam illi ludi, ex Zotamo, dicati erant Apollini & Dianae, ut fib. h. inquit, Apolia lini & Dianae ludos faciunt, & addit; Octavianus Augustus lu-

260쪽

dos instauravit, de quibus Dio, bb. 14. Saeculares ludos quinin ,, to perfecit. Horum etiam memoriam in denariis Augusti recoluit; alter Triumvir in cippo legitur. IMP. CAEs. AVG. LvD. FEC. xv S. F. L. MESCINIVS RVFVS III VIR. T. Carisius paulo post

reditum fratris ex in ania Τriumvir monetalis filii. De Diana Venatrice Dium. Observandum est nos talum denarium, Carisiae genti ab Urno adjudicatum, in se uentem Carviliam transtulisse; quia Carisia gens nova non convenit cum Ogulnia & Verginia antiquioribus: nam Carisiae ante Iulii Caesiuia tempora nihil reperitur.

I. .

SEARCH

MENU NAVIGATION