Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ut demonstraret se arma sumpsisse pro ea tuenda, A quasi victoria jam potitus esset, eam in quadrigis, monetae symbolis, cum corona & palma exhibuit. III. Caput Adrymeti, cum galea & chlamyde ornatum: in averti parte, C. CONSIDI. Victoria in quadrigis, d. coronam, s palmam& habenas, ut supra. Hic denarius Adrumeti cusus est, velut superiores. sed ut populos sibi gratiores redderet C. Considius Adrumetum urbis fundatorem expressit, de quo Stephanus, chυμης, Λις s

byae , sc fuit Φocata 2 quodam Adrymeto. Ille galea ut Heros ornatus est; chlamydem praefert ut regionis Principem. Quadrigae monetae Romanae symbola, cum Victoria coronam & lauream gerente , quasi jam ea parta signantur. De Considio ita loquitutis urtius. Interim Considius, qui Acillam dc octo cohortes stipen- diarias Numidis Getulisque obsidebat, ubi C. Messius cohortibus praeerat, diu multumque expertus, magnisque operibus saepe ad- is motis, & iis ab oppidanis incessis, quum proficeret nihil, Aci Lis lam, quam obsidebat, deseruit, atque itinere per Iubae regnum ,, facto, copias cum Scipione partitus, Adrumetum se recepit.

Considius ut quodlibet monetae genus pro militum stipendio& exercitus usu denarios etiam signari jullit, cum eodem Libertatis capite, quam ut deam venerabantur Romani, & cujus ace rimus erat Isensor, nulloque modo in ejus pretium potuit corrumpi; nam Plancus, quum petiisset a Caesare Africam ingrediente,

ut sibi daret facultatem cum Considio agendi, si posset aliqua ratione perduci ad sanitatem, litteras captivo dat perferendas Adrumetum , quas occise latore nondum perlectos a) Scipionem mi-st. Sed Caesare praecipuis Pompeianae partis ducibus debellatis, Considius pecunia onustus se Thy tra obduxit cum Getulis quibus praeerat; sed hi praedae cupidi, in itinere eum conciderunt.

322쪽

C. CONSIDI, NON IANI. S. C. Caput Veneris, myrto iusignitum: in aversa templum quatuor columnarum, in vertice montis: incujus medio legitur, ERVC. ante montem muri cum porta.

C. Considius Nonianus videtur sitisse aliquis ex gente Nonia, cui erat cognomen Sisenas, in gentem Considiam a Q. Considio Tr. plebis a doptatus qui ex more adoptionis nomen Nonii produxit Nonianus, ut in Considiam transiisse ex Nonia familia de- monstraret. C. Considius anno siperiore Quaesturam cum N.

Nonio Suffenate accepit, V. C. Triumvir aedibus sicris resciendus videtur Nonianus, ex S.C. ut sertejus denarii inscriptio,ad Veneris Erycinae restaurandum,nominatur.

Ursinus illud fuisse, quod prope Portam Latinam extructum erat refert. Spanhemius vest quod istud in monte situm appareat in eodem nummo, hau incommode, ut meo judicio reserri posset ad ipsium Siculum Veneris Erycinae templum, revera in colle & a ce positum; sed duae erant Roinae Veneris AErycinae aedes, prima in Capitolio, quam Q. Fabius Maximus Dictator vovit , ideo prospectus ejus in monte, & muri adsunt cum porta, qua ad Capitolium ascendebatur: altera quidem juxta portam Collinam, a L. Porcio Licino Duumviro dedicata, 3ca Consule L Portio Ligustino vota. Erycis nomen huic Veneri datum est in memoriam

Erycis filii sui.

Nonianus post Quaesturam Tribunus plebis factus est, anno bPraetor urbanus, anno apud quem M. Saufeius Milonis familiaris suit accusatus, & a Cicerone defensus. Praetore, anno TO4. ex s. C. & lege Pompeia Galliam Cisalpinam sertitus obtinuit, inquam non ivit, quia Caesar eam vi occupaverat.

323쪽

COPONIA gens plebeia ex Tibure oppido oriunda, cujus nomen videtur desumptum a copona pro caupona et Festo copona taberna dicta.

Q. sICINIVS HI VIR. Caput Tiburti conditoris, fastia redimitum, in imo astrum: in aversa spolia leonis clavae imposita,

ad latera arcus C. COPONI US PR. S. C.

T. Coponius, ex Ursino, nil filius M-Coponii ejus, quem Q. Scaevola apud Centumviros defendit, contradicente L. Crasso pro M. Curio, anno 66 i. apud Cicerovem, lib. I. 1. de Orat.s in Oratione pro Caecina, cujus gens Tiburte orta, ex Cicerone in Orat. pro Corn. Balb. Is Tribunus plebis fuit, anno 698. legatus posestea M. Crassi in Syria, Carrhis praesidio relictus, apud Plui. in crassio. Praeturam gessit, anno Caesar lib. 3. BAL CH. ejus facit mentionem, & Dyrrhachii classi Rhodiae praefuisse narrat,& Cicero de Dimis. lib. r. Bibit ad se venisse Dyrrhachio, quum Praetorio imperio classi Rhodiae praeesset. Ideb cudendae monetae potestas ei ex s. C. ut praefert denarius, concessa videtur, quum a Sicinius tunc Triumvir signavit. Igitur Coponius ad denotandam ex Tibure originem suam, Caput Tiburti, urbis Fundatoris, ex una parte signavit, de quo Iringit. AEnesi P. Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, Fratris Tiburti dictam cognomine gentem, catill qiue acerque Corus, Argiva juventus. Τres erant fratrcs Tiburtus, Catillus, & Corus , Amphiarai filii. Hi poli prodigiosum patris ad Thebas interitum , Tiburem condiderunt, & a Tiburti nomine natu maximi, Tibur urbs est appellata. In aversa parte clava, arcus & polia leonis.

324쪽

COPONIA. , syHerculis cultum Tibure denotant, ubi templum habebati Strab.

-H γκλειον. Heracleum Vocat Propera. 2. 32.

Curiis te in Hereultim deportant esseda TiburtEjus templi pulchritudinem ostendit hvmaeis, I sanquiri ait, Vincens Fortuna atque Herculis adem Quo modo Coponius ab Antonio proscii , ab te Gaius, docet Appianus-Gν 4.

325쪽

C ORDi A gens, videtur plebeia, ut parum nota, ejus nomen

deductum a Cordo, ut ait Sigo mur, Cordii a Cordo, unde M. D L ordius in nummis argenteis. Cordus autem dicitur de homi- ,, nibus, ultra tempus legitimum in utero gestatis.

RvFus III vIR. Capita Castoris & pollucis cum pileis & astristin aversa parte mulier stolata stans, d. bilancem, s. hastam tranL

versam, M. CORDIVS.

Cordiae gentis, inquit Uisnus, praeter unum Cicer onem, haud ,, scio, an alius veterum Scriptorum faciat mentionem, is enim ,, lib. in Verrem, L. Cordium nominat honestum virorum, qui testimonium in Verrem dixit, cujus M. Cordius temporum ratione filius videtur fuisse, qui Triumvir monetalis hunc denarium cudit, cum Penatium capitibus ut sitasti ex Lavinio urbe originem d notaret, & ex altera parte deam Monetam cum bilance, ut pecuniam justo pondere designatam esse demonstret: unde Iustitia vel AEquitas eodem modo depingitur; laeva transversam divinitatis hastam tenet , ut pro dea eam csse cultam demonstret. II. Rupvs s. C Caput Veneris: in aversa parte, M. CORDI Vs. Cupido insidens delpi ino , quem habenis regit. Hic denarius videtur a M. Cordio Rufo Triumviro cusus ex Senatusconsulto, anno' ' quum ille vellet Caesari adulari, quod post Pharsilicam pugnam, & res in AEgypto, Syria, & Asia constitutas, Romam victor rediisset, & teste Dione, lib. 4 3. Forum α,, templum Veneris squam sui generis autorem ferebat, a se con- ,, dita Caesar, statim consecravit, multaque ibidem dc varia spectacula edidit. Ideb ex una parte Veneris caput signatum , &ad indicandam ejus e mari originem Cupido ejus filius Delphino gaudet ut illius imperium in eo elemento denotet. Similis typus ingente Lil etia, num. apud Ursivum, exhibetur cum Neptuni capite.

326쪽

III. o istupvs. Galea cui insistit noctua: in aversi parte, M. CORDIVs. Clypeus, in cujus medio argis. Ut Senatus in Iulii Caesiuis gratiam denarios cudi curaverat, in quibus Venus esset expressa, ad indicandam illius ex ea originem,& ex altera parte Cupidinem Delphino insidentem ad Veneris ipsius ex mari ortum indicandum. Cordius vero Triumvir Caeseris studiosus Minervae in utraque denariorum suorum parte insignia expressit, ut utriusque deae in eum dona significaret. Hanc tamquam belli praesidem exhibet, ut in tot Caesaris contra hostes praeliis fuisse illius custodem demonstret, dc inde Scientiarum deam, cujus

gratia in omni genere eloquentiae excellebat: nam in Pharselicis campis victor recesserat; AEgyptum coercuerat, Pharnacem profligaverat, ut ter Romae triumphum egisset. De ejus eloquentia audiendus est Suetortius, qui ait acreonem, eum inter Oratores res rentem, proseri negantem se vidisse,cui Caesar debeat cedere, do tam Nepotem alterum testem adducit.

327쪽

CORNELIAE

CORNELIA in varias stirpes divisa , omnium amplissima &nobilissima filii Patricia, & licet antiquissimorum Cotarum& Mali ginensium denarii nobis non supersint, in eorum tamen meis moriam inchoamus ab illis,qui illud nomen postremis Reip. tempoaribus renovarunt; deinde ad Scipiones, an quibus Africani, Asiatici, Asinae, Calvi, Hi*ali, Nasicae, & Serapiones. Deinde ad Lentulos pluribus etiam cognominibus distinctos,ut Caudinus, Echliacus,Cl dianus, Crus, Marcellinus,Sura,&Spinther; oc tandem ad minus nobiles, nempe in qubus minus fuere consistes, quos ordine Alphabeti co, ut in Asce familiis aliquem servemus, pro uemur, nempe Blaissiones Cumes,Dolabellas, Merulas &Syllas,addita iis Balborum se beta ex Hispania gente. De Corneliorum nomine ait AM.Augustinus, in gente Furia, ut a Fusa Furios, postea Fourios sive Furios, Clauso Claudios, a Voleso Valerios, a Cosso Cornelios, an pogradus Corsi, Cornii, & ab iis Cornelii. De eorum cognominibus de agnominibus in unoquoque dicemus suo loco.

Capita Bacchi & Cereris jugata, ad latus laevum comucopiae:

in aversa parte ancilia. SER. LENTVL. CN. F. MALUGINENSIS.

Non antiquos hic Cornelios Maluginenses , sed nominis gratia consularem virum ex hac familia post tot iacula illud reducentem exhibemus. Ille est Servius Lentulus Cn. filius Maluginensis, quem nobis Fali capitolini fragmentum ex Kal. Iuliis anno suffectum consulem suggerit cum dignitate Flaminis Dialis.

Ex K. IVL. SER. CORNELIra CN. F. CN. N. LENTVL. MALUGIN. FLAM. DIAL.

Denarius quaedam ad ejus sacerdotium spectantia exhibet; nempe Bacchi caput cum Cerere sociatum , ad denotandum Flaminem Dialem ea numina ita venerari, ut eorum muneribus, vino nemispe & farina, abuti non deberet: nam inter cerimonias quas ob- . seris Diqitigoo by Corale

328쪽

servare cogebatur, Gellius reseri, hederam & farinam fermento imbutam non tangere moris esse; eorum causas inquirit Plutarchus in staries. Rom, quod non farinam fermento imbutam tangere horum Diali liceat, quia videlicet farina alimentum sit imperfectum & crudum , & nequc manserit triticum, id quod fuerat, neque factum sit, quod fieri debebat, nimirum panis i sed simul seminis vim amiserit, de usiam cibi non sit assecutum. Non tangere hederam, quod ebrietatem a nullo ortam vino inducat. Debere autem Iovis sacerdotem Orgia Bacchi vitare. Quam etiam ob causam scribit eidem vetitum esse transire per viam, ubi vitium propagines in sublimi praetentae sint ue voluerunt videlicet significare , neque eum inebriari , sed vino moderari, nec ab eo vincii quum', qui ebrii sunt, eorum superius capitibus sit vinum, eaque degravet & premat. Ancilia in aversa parte , quum illa essent in templo Iovis seravata, an s. C. Dialis Flaminis custodiae data sint. Ancilia apud Varr. lib. c. dicta ab incise , quod ea arma ab utraque parte, ut peltae Thracum, incisi. Caput Bacchi pampinis redimitum est, quod ille vites colere; Cereris spicis, quod ea fruges serere docuerit: ante eam cornu copiae, quod Terra mater crederetur, unde appellata est,

quasi

Cornelius Maluginensis post consulatum , anno Asiam Procos. sinitus erat; sed quia Flamen Dialis, more majorum nam post Syllam nullus Flamen Dialis inauguratus fuerat, ¢um fere anni usque ad Cornelium emuxerant, quum ab Augusto id sicerdotium illi concessum est) urbe & sicris abesse non poterat : Provinciam tamen plurimis rationibus, refert Tacitus , Ann 3. sed fiustra postulavit, Tiberio contra censente. Maluginensis vero anno sequente mortuus est, & filius in ejus suffectus est. Tacit. Ann. 4. Maluginensis Glandorpius ab origine prioris patriae dictos arbitratur, quo modo plurimi alii

II. AvGVs Tvs Cos. XI. Caput Augusti laureatum : in aversi

parte, M. AGRIPPA COS. TER. contrario Ordine, CossVS LENTv-

Lvs. Caput Agrippae, corona rostrata & murali, insignitum.

329쪽

3o 4 CORNELI A.

Veterum Collorum gentis Corneliae cognomen sub Augusto renovatur, & quidem sub praenominis titulo. Unus ex antiqua Cossorum stirpe in Lentulorum ejusdem Corneliae familiam adoptatus, Cossi praenomen pro cognomine accepisse videtur; ut ab ter ex eadem Amilia gente Paullus cognomine a Lepido adopta-ius , dictus est Paullus Lepidus, ut supra a nobis dictum est, ita ipse, Cossus Lentulus est appellatus. Hic vero ut Triumvir mon talis denarium liunc perculsit, ut nos docet epigraphe Augusti

Cos. XI. cum M. Agrippa Cos. tertio conjuncta ; nam hic tertium consulatum gellit cum Augusto vII. anno '' & Augustus consulatum xI. iniit cum Terentio Varrone, anno Π: sed Coss. Lentulus eos conjunxit, quando Agrippa urbi Romae praesectus est ab Augusto, anno & in ca motus comprestit, quare co

rona murali, tamquam illam conservasset, donatus. Vige in Vipsania gente. III.

AvGVsTus Cos XI. Caput Augusti laureatum: ex altera parte caput Agrippae, rostrata corona & murali ornatum, cum gemino litterarum circulo, IMP. CAEIAR TRAIANvS AUG. CER. DAC-P. P. REST. in secundo , M. AGRIPPA Cos. TER. CSSSVS

LENTVLVS.

Augustus corona ex lauro contexta ornatur ei a Senatu Co

cessa, ut perpetuo hostium Victori, ex Dione; corona vero ex navium rottiis composita Agrippae ob navalem victoriam contra Sex. Pompeium in Siculo mari relatam, anno ut refert idem Dio, his verbis: Agrippam aurea corona rostrata Monavit, quod neque ante, neque pbst contigit ulli,& murali, quod Romam motibus agitatam conservasset. Trajanus, Imperator optimus, hunc denarium jam rarum ad monetae usiim quidem restituit, sed eximiae raritatis ab hoc principe restitutus IV AvGVsTvs DNI F. Caput Augusti laureatum: in postica, COMSvs CN. F. LENTVLvs. Figura paludata, insignis galea, in equo supra basim, navium rostris ornatam,. d. humao trophaeum gestat.

Cossus

330쪽

CORNELI A.

Cossus Lentulus a Paterculo lib. Σ. vir diversis virtutibus celobris appellatur; nam consulatum cum Pisene gesserat, anno Passieno ii Africa nova sive Numidia ex lege Augusti Proc. su cessit, anno V: ubi Getulos Iubae juniori regi rebellantes, provinciamque finitimam vastantes subegit, unde Getuli cognomen& triumphalia ornamenta meruit, ex Dione, Paterculo, Tacito orinosio. Sed redux non hunc denarium cudit, ut putat Ursinus , nec potuit, quum non esset amplius Triumvir monetalis. Equestrem statuam , in altera ejus parte impressam , ad Augustum pertinere etiam putat. Sed ejus filius denarium cudit Triumvir monetalis factus, qui, ut a patre Cota Lentulo distingueretur, Coia sus Cn. F. Lentulus est appellatus, & si nobis conjectune locus statuam eques rem patri suo erectam , cum Augusti estigie ex altera parte expressit, De hoc Cota Cn F. Lentulo ita loquitur Patm lus : Sed Cossus victoriae testimonium etiam diu cognomen filii contulit, ado- ,,lescentis in omnium virtutum exempla geniti: quare memor pa- is ternae gloriae hunc denarium signavit. Stylobates statuae navium rostris ornata est, ad demonstrandum in sinu Numidico Getulos etiam per mare devictos filisse. Cossus filius consulatum etiam

gessit cum Asinio Agrippa, anno & ejus frater, & tandem ejus filius cum Claudio Imp. anno

M. MESSALA M. F. III VIR. Capita Honoris & Virtutis jugata : in postica parte , CossVs CN. F. LENΤvLvs. Pons, cum

duobus fornicibus 5c duabus supra eum portis, supra cujus loricam legitur, INsvBRIA. in aqua cymba Fcce alterum Cossi Cn. filii Lentuli denarium , in quo M. Valerius Messala , & ille Triumviri monetales fiant appellati: sed potius quasi curatores viarum, ut olim, videntur fuisse. Hi apud Litium, lib. 11. Duumviri muris turribusque reficiendispoti his quam Triumviri monetales Augusti. illud innuere videtulPons. Ab una parte Virtutis & Honoris. capita sectata exhibuerunt , ut denotarent ambo, se per virtutem ad honores ascendere velle : nam uterque patrem habuit consularem ; inab etiam ambo consulatum adepti sunt et in aversi parte pontem per Ad- ' Volam. I. duam

SEARCH

MENU NAVIGATION