Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3is CORNELIA.festa haec fuisse celebrata, depingitur. Supra autem sellam curulem corona est, quae illa die Iunoni Sospitae ab iis offerebatur. XIX. Caput Iovis barbatum & laureatum: in altero latere, P. LENTVLVS L. F. CAVDINVS. Ovis in laurea.

P. Cornelius Lentulus Caudinus filii filius minor L. Lentuli, qui primus Caudini agnomen tulit, & frater L. Lentuli, de quo in superiore denario diximus. Is Quaesturam militarem accepit, anno & nummus ejus argenteus, cum Iove ab una parte, Move ex altera, Quaestores in exercitu Sacra & Festa, ut Praetores in urbe curare indicabat s nam ovis cum Iove conjungitur, quod victima sit, quae huic deo immolabatur. Omidius id demonstrat. Iesus alba Diss grandior agηa cadit. Omnes enim Idus Iovi sacrae erant; & haec dies, qua aries mactabatur pro festo a militibus in castris habebatur : qua de re P. Lentulus Caudinus Jovem & arietem, ad denotandum munus suum, & celebratum a se festum signavit; nisi mavis in Praetura. Vide Treboniae gentis nummum. P. Caudinus post Quaesturam factus est AEdilis curulis, anno ἰ' Praetor, ut videtur, anno 'P consul cum Licinio Varo, anno si T. & cum eodem Censes, anno 117. sed Lentulus ob collegae mortem abdicavit.

CETHEGUS. XX.

Caput Iani bifrontis barbatum : in parte postica, C. CETHEG.L. F in imo ROMA. Navis.

Lentulis Caudinis succedunt hic Lentuli Cethegi, quos divem sis amictus a ceteris distmguebat; ideo Horatius eos appellat cinctutos, quod habitus seu toga adcinctum reducta suerat. Exerto fine brachio tonstat procedere sibilios: unde & illud Lucani.

342쪽

C.Cethegus in denario nominatus Lucii filius, Quaesturam militarem suscepit, anno in qua per multos annos cum imperio mansit , donec in ea desgnatus AEdilis curulis Romam venit, anno & Consul fictus est, cum Q. Minucio Rufo,

anno

Consules diversis itineribus in Calliam prosecti , Cethegus Insubres dc Cenomanos ad Mincii fluminis ripas primo impetu prostravit; unde ei triumphus ob illam insignem victoriam, decretus est, uti legitur in Marmoribus Capitolinis.

C. CORNELIUS L F. M. N. CETHEGUs AN. Cos. DE INsVBRIBUS CENOMANNEIS . . . . .

At inter ea quae ex hostium manubiis Cethegus in triumpho. retulit, ducenta triginta septem millia quingenta aeris ad aerarium delata sent; ex quibus nummi sextantarii, cum Iano de Navi solutis eorum symbolis, a Quaestoribus cum nomine Cethegi sene

Caput Iovis Capitolini barbatum in laurea: in averse latere Victoria, trophaeo coronam porrigit, s palmam gerit. C. Cornelius Cethegus, quum, ut apud Livium legitur, etiam a genti bigati septuaginta novem millia in triumpho tulisset, postea ad aerarium pariter delata, Quaestores urbani in Cethegi hono rem, ex eo denarios cum Iovis capite cuderunt, ut Cethegum huic lauream ex auro , quando triumphans ingressus est Capitolium, obtulisse denotarent i & ex altera denarii parte Victoriam trophaeo coronantem addiderunt, in memori im illius quod in loco pugnae erexerat. Cethegus post consillatum creatus est Censor, cum Sex. AElio Paeto, anno dc lustrum fecerunt xLVII. XXII. Roma, cum galea in pilei Phrygii formam furi, Ex s. C. In aversa parte, CETHEGUs. in imo, ROMA. Genius P. Romani nudus cum galea Phrygia, caprae decurrenti insidet, d. palmam in corona hederacea. Rr 3 Pa Di sitirco by Cooste

343쪽

3i3 CORNELI A.

Pauliseet in hoc Historiae Romanae aenigmate , denario Ce. thegi inserto, haesimus; sed omnibus in eo contentis attente obia servatis, exercitum P. Romani primum per AEgaeum mare, sub Scipione consule, transitum denotare opinor. Roma in anteriore

parte, non Blita galea , sed in pilei Phrygii sermam , est o nata, quasi jam, poli Antiochum regem ad Thermopylas in Europa debellatum, Asiae domina. Genius P. Romani, in altera parte, insidet caprae nudus, de eadem galca insignis. Per capram AEgaeum mare , unde nomen a Voce Α'iξ, Α γγ , interpretor. Et insidet Genius P. Romani, ut tunc ejus maris tempestuosi rector, nudus ut se r , qui flumen equo trajicit, palmam gerit, galea Phrygia ornatus, tamquam Asiae possessor ; quae Omnia confirmat corona hederacea, Baccho tutelari ejus regionis deo sacra, ut ipsa in cistophoris, & Antonii Triumviri nummis expressa conspicitur. Quum vellet Senatus hanc expeditionem navalem, per mare ita tempestuosum, dc contra potentissimum regem, & jam ex Eur pa profugum susceptam , posteris commendare i decrevit, ut ea, quae in denariis publicis per Quaestorem urbanum ejus memoria aliquot symbolis consignaretur. Ille Cethegus, qui ' denarium cudit, satis erat notus, sed quum ejus praenomen desit, de duo Publii Cethegi Quaestores occurrant patrueles, anno quo L. Scipio in Asiam trajecit, unde Asiatici nomen rerulit; an ad Publium Lucii filium Cethegum deinde consularem, an ad Publium Publii filium Cethegum postea Praetorium pertineat denarius, incertum est. Amicus noster nillil aliud hunc typum quam ludorum Liber lium memoriam ab AEdili curuli Cethego genotare contendit; per Genium P.Romani insidentem caprae quae Baccho, ex Virgilio, immolabatur. Non aliam ob causam Baccho aper omnibus aris Caeditur.

Et corona ex hedera huic deo peculiaris: quae sententia omnino non displicet.

XXIII.

Caput Romae galeatum CETHEGUS: in aversa parte, P. CORNELI vs. in imo , ROMA. Neptunus in quadrigis decurrentibus, d. tridentem.

344쪽

CORNELIA. 3I Praenomen Publii, in superiore denario praetermissum, unum ad

Publium Cethegum Quaestorem , an. illum reserremus, anticipes nos reddidit. Sed quum hic nummus Publii cognomen exhibuit, ut ad consularem Cethegum revocemus, impellit Neptunus in quadrigis. Ille autem post Quaesturam AEdilis curulis, . anno Praetor peregrinus, anno dc consul cum M Baebio Tampilo, ambobus exercitus in Ligures decretus est. Prorogatum est iis imperium , donec Coss. advenissent, & Romam . redeuntibus decretus est triumphus. Hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt, inquit Limus: tantum hostes ante currum ducti, quia nec quod ferretur, ducereturve captum, neque quod militibus daretur, quidquam in triumphis eorum erat: porro in denariis eorum, nempe in Baebianis, ut retulimus, lupiter in quadrigis, quasi alter mediterraneos Ligures, & Neptunus in Cornelianis , tamquam littorales alter profligasset , depingitur.

XXIV.

Caput Deae Nemeseos, M. CORN. C. F. . N. CETHEGUS.

In aversa parte, Ex s. C. Aquila legionaria, inter duo signa militaria , in laurea. Tam ampla Cethegorum stirps extitit, ut alios ab aliis non distingueremus, nisi se ipsi nominibus sitis discernerent. Hic igitui Marcus appellatur, filius Cau&alterius Cati nepos. Quaesturam

militarem accepit, anno quo exortum est bellum Persicum, seu Macedonicum secundum s nempe contra Perseum regem, ομbis terrarum ingente tot regum & sociorum motu. Igitur in tanti belli apparatum quatuor novae legiones ex s. C decretae sentconsulibus. M. Cethegus ideo in denariis legionum signa in laurea, quasi jam essent illae victrices, expressit, & anteriore denarii parte Nemesm, α si τὰ Miarm M id est , ὰ distributione qua unicuique sit, dicta : nam haec dea honorum promotrix non erat, sed facinorum impiorum ultrix. Romani, Ptim justa se semper movere bella profitebantur, profecturi ad bellum, inquit Pomponius Laetus, Nemesi sacrificabant.

M. Cethegus ex Quaestura ad AEdilitatem curulem pervenit,an. deinde ad Praeturam peregrinam, an. & tandem consulatum iniit cum L. Anicio Gallo, anno VP Pontinae paludes a M. Cornelio,

345쪽

3ro CORNELI A.

Cethego, cui ea provincia obvenit, siccatae sent, agerque ex iis factus; quum bellum non alio consulem avocaret. XXV. Caput Apollinis laureatum: ex aversi parte sella curulis, sepra

quam corona, M. CETHEGUS EX S. C.

Alter prodit M. Cethegus, sed M. filius, &C. nepos. Is Q sturam peregrinam suscepit, anno 'P AEdilis curulis factus est, anno Praetorque urbanus, anno ': in quo magistratu ejus de narius illum Ludos Apollinares celebrasse indicat: nempe Apol Iinis caput, cui, bove aurato & capris duabus albis auratis, &Latonae, bove semina aurata, in circo sacrificabatur. Ex altera sella 'curulis, nempe Praetoris insigne; corona vero supra sellam, illi est quc e Deo quotannis offerebatur. Nota EX S. C. impensas ex publico ad ludos faciendos filisse sumptas demonstrat. XXVI.

AVGvsΤVs C. V. I. CELSA. Coismarictrix Julia Celsa. Caput Augusti in laurea, sEX CETHEGO. Q. POP. SECUNDINO II vIR '

Quum ampla admodum, ut sepra diximus, Cethegorum fuerit familia in colonias; etiam sub Iulio Caesire, a qua fuit Celsa Hispaniae Tarraconensis ad Baetim fluvium urbs, deducta, tranDmisses Roma eorum posteros, nos edocet hic nummus Augusti, quem etiam produximus ex cim. Cardinalis Maximi, in no ro Col niarum libro, p. 4α. sed ex qua stirpe Cethegorum fuerit ille Sextus, non facile eis pronunciare; quum ex iis qui celebres Reipublicae tempore, nullos cum hoc praenomine observaverimus. Ipsi autem Cetbegi, ut habilius valentiusque telum vibrarent , substrictiores erant: unde Horatius. Cinctutis non exaudita Cetbegis. LENTVLI.

XXVII. Caput barbatum, Q. S. C. styaestor Senatusconsulto : in aversi parte Numen scininudum, sedens in curuli, d. cornucopiae, cst trum Diuitigod by Corale

346쪽

CORNELIA. 32t

sceptrum vel hastam transversam, Victoria per aerem volitans, ei

coronam imponit. P. LENT. P. F. L. N.

Ad Lentulos Corneliae gentis pervenimus, quos ita nomin tos Sigonius existimat, quod optime lentem sereret. Is qui primus. illud cognomen tulit: denarium autem cudit P. Lentulus, sed plurimi cum hoc praenomine in Historia Romana occurrunt, nullus tamen alter patrem habuit Publium & avum Lucium, praeter illum , qui denarium in Quaestura percussit, ut littera Q. id est, Quaestor, indicat. Sed quum varia esset Quaestura, nempe urbana & provincialis, nota s. C. nummum Romae percussim ex Senatusconsulto denotat. Caput illud barbatum varie depingitur: inter Golletianos, pagoa . fascia caput ejus cingit, quem sequutus est insimus, pag. 76. tab. s. den. 4. Prior pro gemina epigraphe, addendo A. stripsit os CA Posterior vero Q. C. s. sed recte Palinus, fol. 81. tab. 2. den. 6 veram ejus inscriptionem legit, Q. f. C. & ad vivum sne fastia delineavit, uti denarius in Thesauro Regio asservatur. Quis tamen ille Deus , qui etiam sedens conspicitur in Curuli, nam eadem in utroque latere essigies, ut nemo pronuntiat, diu haesimus, cui illum adjudicarem. Non Iupiter Capitolinus cst, quem fastia, vel laurea, aut fulmen denotaret, nec ipsi cornucopiae daretur ue nec est Hercules, quem clava aut leonis syolium

comitaretur; & tamen denarius Romae cuses, deum a Romanis cultum arguit.

Tandem suspicati sumus, esse Genium Sangum vel Sancum, Sabinorum deum, quem P. Cornelius Lentulus ad indicandum Corneliam gentem e Sabinis oriam fuisse, ut Cn. Lentulus postca Genium Populi Romani pro deo tutelari signavit. Linantius eumdem esse tradit Sangum, qui Hercules; unde vultus illi admodum similis in anteriore denarii parte; de in aversa signum ejusdem videtur, sed sub sorma Genii sedentis, nempe seminuis dus & pallio divinitatis ad inferiora tectus, superiora enim con-h icua & aperta debent habere Numina, & partes inferiores velatas & obtectas, quia minus apparere, nec plane videri putabanta mundanis.

Genius depingitur cornucopiae gerens, quia, teste Harrone, deus erat qui vim habere omnium rerum gignendarum credebatur , idcb cornucopiae rerum omnium abundantiae symbolo se . Volum. I. Ss per Diuitiam by CO dile

347쪽

31L CORNELI A. per insignis est; sceptrum seu hastam gerit ut deus ; sedet ut stabilis, & quidem in sella curuli, ut supra nobiliorem magistratuum sedem; Victoria ei coronam porrigit, quia Sabinis fuerat semper propitius; unde apud eos Sanctus dicebatur, qui idem est: unde Varro ait, a Sabina linsua Sanctum nominari, & Hercylem a Graeca. Sangi Genii sacellum in urbis regione septima statuit P. Pictor, in quo hoc dei simulacrum fuisse positum videtur. Huic Herculi Sancto apte videtur a L. Cornelio posita metus Inscriptio.

sed ad Magistratus quos gessit Ρ Cornelius Lentulus rede mus. Ex quaestura, anno ad Edilitatem curulem venit, anno D, praetor peregrinus factus est, anno f):' Siciliamque sortitus obtinuit cum duabus legionibus, ex Livio, & prorogata illi provincia; cum Syphace Numidarum Rege contra Poenos ivit, anno prorogato iterum Siciliae imperio illam tenuit, an.

XXVIII.

Caput Romae galeatum, pone quod ROMA. in aversa parte Senator in quadrigis triumphalibus, d. regit equos, s lauri ramum, Victoria per aera volitans, ei coronam porrigit, L. LENTVL

L F. L. N.

Is quantum a superiore patris & avi praenominibus distinctus sit, indicant sinuentia ab eo diversa, licet ejusdem sint familiat. Is Lucii F. & Lucii nepos in denario indigitatur. Et Quaesturam

peregrinam accepit, an. έ ditis curulis sectus est, an. Pro consul in Hispaniam citeriorem missus, anno in qua per plures annos imperium ei prorogatum est. At quium Romam es.set reversus, anno V:' res a se fortiter gestas in senatu exposuit,& triumphum postulavit. Res quidem triumpho dignas esse censebat Senatus, sed non se accepisse a majoribus, ut, qui neque Dictator, neque Consul, neque Praetor res gessisset , decurre. ret tamen eb , ut ovans urbe intraret, ita Livius. Sed , ut major denario fides, triumphum egit: 'nam dissere ovatio a trium

pho, quod qui ovans ingreditur quadrigis non vectus est, ut feti

348쪽

CORNELIA. 32

denatius, sed pedibus & calceis; alii equo existimarunt. Lentulus anno sequente Consulatum iniit, cum P. Villio Tappulo, te Gallia Provincia ei obtigit.

XX IX. XXX.

Caput Iani bifrontis barbatum: in aversi parte, CN. LENTVL. Navis. In altero simili, in imo Navis, ROMA. Cn. Lentulus, qui nummum cudit, videtur fuisse fiater L. Lentuli, de quo supra dictum: nam Lucii F. Lucii N. in Fusis Capitolinis perhibetur. Quaesturam militarem accepit, anno c42. sub Tiberio Sempronio Graccho proconsule; cujus caput, ab Annibale amputatum, quum ejus inlidiis ad Calorem fluvium in agris

Beneventanis exceptus fuisset, recepit, & in castris funeravit. In Quaestura hos nummos unciales; alterum in castris pro exercitus usu, alterum Romae, ut erat proxima, percussit. De un

ciali asse pro librali sepe dictum est.

XXXI.

Caput Iovis barbatum lc laureatum: pone littera s. in altero

latere, CN. LENT. NaVIS.

Ad eumdem Cn. Lentulum spectat semiuncialis ille nummus cum littera s. antiqua assium libralium nota, libram simi indicante: nam , ut saeptiis a nobis indicatum est, in hoc secundo bello Punico ab anno 631. renovato, urgente tunc Annibale, pro sextantario ex unciis )uabus constante, as factus est uncialis, & se mi, id est, ex unciae dimidia parte, signata tamen litteras. ad designandum idem esse monetae pretium , etiamsi materia esset imminuta. Iupiter Capitolinus pro Iano bifronte modo percussus est, servato tamen Navis typo; ad indicandam a Saturno monetam pro aereo rudi csse repertam. XXXII.

Caput Iovis barbatum & laureatum : in aversa parte, CN. LENT. Victoria, d. coronam porrigens trophaeo, i. palmam Cn. Lentulus e maestura militari ad AEdilitatem curulem, quam obtinuit cum fiatre L. Lentulo anno. &eam pro absente, quum esset in Hispania, gessit. Praetor provincialis rexit Saidiniam, an- Volum. I. Ss 2 no Dissiliaco by Corale

349쪽

no Vr cui prorogatum est imperium cum classe. Consul cum P. AElio Paeto creatus est, anno Vς Cornelius obtinuit classem, dc in Africam transeundi potestatem, si pax cum Poenis non fieret, quae hoc anno sancita est. Postea Procos. Hispaniam citeriorem extra ordinem obtinuit. Anno prorogatum est illi imperium, anno ss s. quum autem rediisset Romam, anno Liritus inquit, iisdem diebus Cn. Corneliu Lentulus, qui ante Sempronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat cum f. C. urbem esset ingressiis, tulit prae se auri & argenti copiam maximam: sed nihil de ejus gestis, quae indicat quinarius cum victoria tr phaeum coronante 3 nempe eum nostes debellasse , ubi illud erexit, qua de re illam ovationem obtinuit, uti referunt m mora Capitolina.

XXXII LCaput Iovis barbatum & laureatum : in aversa parte, Aquila insistens fulmini, CN. LENTVL. Forma rudis ejus denarii aurei nobis plane suadet, ut illum in Hispania citeriore a Cn. Cornelio Proc. signatum fuisse ex auro, quod Romam in aerarium retulisse refert Li vius, existimemus praesertim , quum in eo vox Roma non observetur , manifeste eum foris , & in provinciis percussum esse denotans: sed audiamus Livium. Cn. Lentulus, inquit, prae se tulit Ro- ,, mam ingressus, auri mille & quingenta pondo quindecim. Ex M ea autem tanta auri copia verisimile est aureos denarios conflasse Cn. Lentulum, in quo Iupiter tamquam Romani imperii Numen, affabre quidem, ut apparet, expressum. Nemo nescit

aquilam Iovis esse volucrem, i Jeo insistit fulmini.

XXXIV.

Caput Martis galeatum: in aversa parte, Victoria in bigis, d. regit equos, s lauream, CN. LENTVL. Ut ab eodem Cn. Cornelio Lentulo denarium hunc argenteum cusum opiner, tum Martἱs imago, pro solito Romae capite, cum' bigis in aversa parte denariorum Romanorum symbolo, tum

350쪽

CORNELIA. 323

magna argenti copia ex Hispania ab eo Romam allata impulit: nam Limius inquit; Lentulus tulit argenti viginti millia pon- is do, signati denarios triginta quatuor millia, & quingentos is quinquaginta. Mars autem cressebatur Romuli pater, & sic u bis conditor & imperii parens, quem magna religione, vario ritu & pompa colebant Romani: nihil mirum igitur si Cn. Lemtulus in denariis bigatis eum expresserit.

XXXV.

Caput Genii Populi ROMANI. pone quod sceptrum, G. P. R. in aversa parte, CN. LENT. Q. id est Quaestor, ex s. C. steptrum, cui corona ex lauro juncta est, globus &temo. Cn. Lentulus in denario nominatus, Quaestor est appellatus,& quod illum ex s. C. percusserit, videtur filisse haud dubie urbanus, ut confirmat sequens argenteus nummus cum eodem ex

utraque parte typo. Inter autem Lentulos praenomine Cnei nullum alium reperimus, quam eum qui missus anno'': cum Q. Cretico & L. Flacco ad Galliae civitates, ex Cicerone, nullis adhuc populi magistratibus senistus erat. Quaesturam urbanam suscepit, anno in qua ex una p. irte has litteras G. Ρ. R. quae explanantur Genius Populi Romani, cum ejus capite fastia cincto. Genius dicebatur Naturae deus apud Veteres, & qui omnium rerum gignendarum vim habebat; unde cujusque rei dicebatur suus Genius: itaque P. Romanus situm veneratus est , & pro deo coluit, &ipsi templum extruxit, cujus meminit Dio, lib. 7. ors o. Sed in qua fuerit regione, non bene liquet. Apud Virgilium loci Genius, ponitur pro deo topico, dc per Genium solebandjurare: unde Horatius D 7. lib. t. Uod te per Genium, dextramque, piosque Penates Obsecro, or obtesor. Genio tribuunt sceptrum, quod illum praesidere fauant Veteres, De averse illius typo in sequente denario.

XXXVI. Caput ejusdem Genii, LENT. CvR. X. FL. Lentulus curator δε- nariorum Flandorum. Idem typus, EX S. C.

SEARCH

MENU NAVIGATION