Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3os CORNELI A.

cuam fiuvium ad Insubriam ingrediendam, ab Augusto tunc structum, ut facilius Mediolanum Insubriae caput intraret; nam ille, teste Suetonio, ob bella , ut ab exercitibus non l*nge ab- ,, esset, Ravennam , vel Mediolanum , vel Aquileiam uia se que ab urbe progrediens. Italiam autem operibus ac vectig ,, libus publicis plurifariam instruxit. Cossi dicuntur apud Festum, qui rugosi stini S aspera facie , a similitudine vermium, qui in ligno nutriuntur. Unde apparet eum , qui primus id cognomen tulit, insigniter fuisse rugosum.. SCIPIONES ASINAE.

piter in quadrigis triumphalibus, d. equorum habenas, C sceptrum. Ad tertiam Corneliae gentis, nempe Scipionum stirpem pervenimus: qui vero Scipionis cognomen primus tulit, adolescens patrem luminibus carentem, pro baculo regebat ; ex Macrobio Satum. Lb. i. Sed haec familia in plures ramos divisa, ad distinctionem cognomina accepit; & qui Asina appellatus, inde dictus, ex eodem Macrobio, quod nimirum, empto fundo, seu, ut alii volunt, filia elocata, quum sponseres ab eo selemniter poscerentur, asinam pecunia onustam produxerit in forum ad tribunal,

quasi pro sponseribus praesens pignus: eamque ob causam illi

agnomen ab Asina vulgo fuit inὰitum. Cn. Scipio Asina L. filius, Cn. nepos Quaesturam militarem accepit, anno' r AEdilis curulis fuit, anno Praetor urbanus, anno '': consul cum C. Duillio, anno iis decretae Siciliae de classis, cum sertiti inter se essent Duillio Sicilia, classis Scipioni, & ad Liparas contendens, ubi ab Annibale circumventus & a classe Punica obsessus, sub speciem colloquii per fraudem captus est ue ex

L D. Consul iterum cum A. Attilio Calatino iter creatur, anno His nova classis & Siciliae provincia est decreta, Scipio prorogato imperio rem feliciter gestit, dia triumphum obtinuit, ut demonstrant C. Verrius in Fasis sMarmora Capitolina. v II.

332쪽

CN. CORNELIVS L. F. CN. N. SCIPIO ASIN A. AN. PRO. Cos. DE POENIs X. K. APRIL.

Idem confirmat hic denarius, etiam Romae observatus a P bio, in quo Iupiter in quadrigis triumphalibus sceptrum tenet. Scipio cenisi fuit cum eodem Duillio , anno lustrum fecerunt

Caput Romae galeatum : in altero latere, P. SCIPIO ASINA. in imo, ROMA. in vertice, CXIlI. Quadrigae decurrentes aurigante Victoria, d. palmam, s. habenas equorum. , Patrem sequitur filius P. Cornelius Scipio Asina. Is verb Quaesturam provincialem suscepit, anno AEdilis curulis fuit, anno praetor urbanus, anno ζ' Consul cum M. Minucio Rufo, anno Uz Istricum bellum secundum ambobus decernitur, de ab iis illud consectum est. An vero triumphatim consules, Auctorum nemo prodidit, quum T. Livius non sit integer, MFasiorum Capitolinorum triumphi hqc sint interrupti. Livius vero, lib. 3 8. refert Senatum negasse triumphum Imperatori, qui perduelles domuerit; at quum Istri rebellarent, plane dubitabatur inter recentiores; at , quum denarium a Golletis expressum ipse viderit, cum hac epigraphe P. SCIPIO ASINA. & quadrigas decurrentes pro triumpho arbitratur; sed saepius diximus, illas tantum lento passu gradientes triumphos denotare, & illos denarios solum quadrigatos esse appellatos.

CALVI.

VIII.

Caput Monetae. CN SCIPIO CALVvs Cos. in postica parte, L. VETURI. L. F. PHILO. AED. CVR. Templum octo columnarun .

Cn. Cornelius L. filius, L. nepos, Scipio Calvus, superioris Asinae patruelis ut creditur, fuit ille Quaesturam provincialemi accepit, an. AEdilitatem curulem , an. Praeturam urbatanam, an. consulatum cum M. Claudio Marcello, anno Utrique consuli provincia Gallia est decreta. Marcellus, uti di ximus in gente Claudia , Viridomarum ad Clastidium urbcm Volum. I. cla x oc-Diuitig Corale

333쪽

3os CORNELI A. occidit, & ejus triumphi denarios retulimus, sed illi qui nobis ex Scipione Calvo supersunt, ab AEdili Cutuli L Veturio cusi videntur , ob Monetae aedes, ex multatia pecunia damnatorum argentatiorum in monetaria fraude deprehensorum, restauratas, in cujus rei memoriam templi iconem nobis exhibuit: uti ex argenteoGotmii nummo Pigbius existimat.

IX. Cf. s CIPIO L. F. Capita Iovis & Ditis jugata: in aversa parte, hiasPALvs. Cybele capite turrito sedens, d. tympano supra

genu imposito innixa , s brachio supra sellam , pro pedibus ibis.

Ab avo Cornelio Scipione Calvo ad Mus nepotem Cn. Scipio- nem Hispalum descendimus. Hic patrem habuit L. Scipionem Calvum, cujus denarii ad nos haud pervcnerunt. Quaesturam provincialem accepit, anno ἰ Edilitatem ejus non reperimus ssed idaeae matris sedentis typus illum Megalenses ludos, ipsi dicatos, edidisse in ejus honorem declarat. Hi apud Livium, lib- s. Decad. 3. Prid. Id. April celebrabantur, sed corruptus est locus, &Prid. Non. substituenJum est, uti in Festorum tabulis habetur, quibus adstipulatur Ovidius, Fast. 4. post tertium Aprilis Berecinthiae matris se-

sta incipit canere. Ter sine perpetuo caelum versetur in axe, Ter jungat Atan, terque resonat equos. Protinus inflexo Berecynthia tibia cornu

Habit, s Idaeae festa parentis erunt. Ludi Megalenses erant scenici: nova res, inquit pro bellico populo, sed primi inter alia caelestis irae placamina instituti

dicuntur.

Ibis ad pedes Matris Magnae apposita ; quod illa sit Terra seu

vis, cui sacra haec avis perhibebatur, & ut Saturni uxor credebatur deorum mater , ob id sorsan duos ejus filios Iovem & Ditem, ut omnia illam posse in caelo & in terra, expressit Cornelius Hispalus. Alii duo haec capita Ianum capite jugato pro averso esse existimant. Vide in Iulia gente Sed ad ceteros ejus magistratus progrediamur, peregrinam gessit Praeturam , an O V; ' consillatum Dissili od by Cooste

334쪽

CORNELI A. Possulatum veQ iniit cum c Petilio, anno VI dc in magistrata morbo decessit.

Caput Iani bifrontis barbatum : in aversi parte, P. SCIPIO L. F. in imo ROMA. Navis.

Exposivis Scipionis familiae, quibus agnomina Asinae, Calvi,& Hisbali insunt, superstitibus nobis denariis; ad alteram ejus gentis stirpem , ex qua Africani, de Asiatici fiatrem illustria &Nasicae, de ejus nepotis Serapionis jocularia promanarunt, transeamus. Primus eorum agmen aperiet P. Scipio Africani, & Asiatici patet, qui fiatrem habuit Cneum Scipionem, ex quo Nasca & Serapio ejus nepotis progeniti sunt. ille Quaestura provinciali functus est , anno in ea autem nummum hunc sextantarium ex duabus unciis constantem, ad quas libralis as ob bellum, quod tunc flagrabatPunicum , reductus est, uti saepius ex Plinio retulimus, percussit cum Iani bifrontis capite & navi, Blito illius aevi nummorum symbolo. Scipio AEdilis curulis fuit, anno Praetor peregrinus, anno VI conlut primo belli secundi Punici cum T. Sempronio Longo creatus est, an o f. Cornelio Scipioni Hispania obvenit, sed quum Massiliae accepisset, Hannibalem Alpes jam transiisse Cn. fratrem consularem legatum suum in Hisipaniam misit, ipse Genuam reversus, Annibali occurserus, cum eo congreditur; ubi vulneratus, nisi filii postea Afiicani auxilio e pugna ereptus periisset. Anno prorogatum est ei in Hisipania imperium dum in Italia Annibal esset, in qua cum fratre insigni virtute per quinque an nos res feliciter gesserunt, ut videre est apud Liolum ; sed tandem

ab hostibus circumventus, anno ue i. P. lancea dextro latere trajectus cecidit, & Cn. frater in altera pugna occisus est. XI. Caput Neptuni laureatum, pone quod tridens, EX S C.

in aversa parte , P. SCIPIO P. F. PRO Cos. Navis, in cujus

puppi stat paludatus oc galeatus Scipio, pone quem Aquila

335쪽

3io CORNELI A. legionaria, dextram porrigit seminae turritae; f. spicas duas seblimes, & temonem submissum tenet.

Patri P. Scipioni in Hispania fortiter pugnanti occise s accedit alter P. Scipio qui sibi immortalem per Africani agnomen illustre patriae virtutis gloriam conciliavit. Hic per non communem

aliorum viam ad munera Sc dignitates astendit; nam hic ante aesturam dc aetatem quum peteret, obsistentibus Τribunis, dixit , Si me Quirites aedilem ficere volunt, satis annorum habeo , & obtinuit. Fratri Cneo majori etiam postulanti praelatus, anno unde illum praemisimus in denariis exponendis. Edilitius etiam praeturam praetermisit, quum Capua capta Romani Hispaniam tutari vellent, dc nullus eam provinciam satis periculosam, peteret, solus Scipio anno 24. postulare ausus est, & Imperator appellatus prudenti oratione aetatis sollicitudi nem discussit, anno res quam in Hispania prospere & sortiter egit: videre est apud Polyllium, Livium, Paterculum es alios, nec Historiam destrisere, quorum nummos exhibemus, sed tantum eorum interpretationem ad Antiquarios sublevandos aggressi sumus. Scipio igitur Hispania in potestatem redacta, anno s. post provinciam acceptam rediit Romam, triumpho ob magistratus quos non inierat, privatus, anno tamen sequente consili longe ante aetalcm adeptus est, anno cum Licinio Crata Divit .

Siciliam consul obtinuit, prorogatumque ei anno imperium, & in Asticam trajiciendi potestas, ubi Annibalem vicit, ad pacem compulit Carthaginem , anno cujus testis nobis insignis est hic denarius, Senatusconsulto impressiis, in quo paludatus Scipio dextram porrigit supra navim urbi Carthagini. Illegit ea insignis ut victor de in puppi; pone cum aquila legionaria Romanorum in s gne. Ipsa turrito capite est, ut solent exhiberi celebres , & quasi aliarum patronae urbes , s spicas, ad denotandam soli sui tertilitatem, Sc temonem, ad indicandum ad mare

situm. Caput Neptuni impressum est, ad arguendum maris imperium penes esse Romanos per hanc pacem, quum s lum decem triremes habere deberet. XIl. Diqiliaco by Cooste

336쪽

CORNELIA. 3II XII.

ROMA. Caput Romae galeatum, P. SCIPIO P. F. L. N. PRO-Cos. Togatus, in quadrigis triumphalibus vectus, d. habenas, framum olivae.

De Poenis & eorum duce Annibale & Numidarum rege sy- p hace eorum collega triumphum egisse honoratissimum P. Scipionem, testis est hic denarius. Togatus invehitur curru triumphali, &lento passia graditur, ut moris erat, ramum olivae pacis, quam inierat, insigne: ut autem denarius illi Aselcani agnomen non praebet; &L ius, an militaris mor, an aura populi ei postea detulerit, in compertum relinquit; existimare potest familiari assentatione coeptum fuisse, exemplo Syllae, qui nec Foelix; nec Pompeius, qui nec Magnus, in nummis suis appellatus est . At ut Scipio plurimos, quos illi Senatus honores obtulit, ordinarios accepit, nam Censor cum P. Cornelio Paeto factus est, anno & consul iter. cum T. Sempronio Longo, anno V, sed obscurus fuit illi vitae exitus ; nam exul volantarius Linterni obiit. XIII.

P. ICIPIO. Caput Rom ae galeatum, ROMA. in mersa parte, AI MILIAN. AFRICAN. Victoria, trophaeo porrigens coronam, s. palmam gerit.

Scipioni Africano majori adoptione avo subjungimus Scipionem Africanum minorem , ejus nepotem. Ille enim reliquit P. Scipionem Praetorium, qui Amilii Pauli de Macedonia & rem Perseo triumphatoris filium, ut in ejus gente diximus, adoptavit,& sic P. Cornelius Scipio AEmilianus Africanus appellatus est. Is Quysturam militarem accepisse videtur, anno': & ante legitimam aetatem, quum nec 2Edilis nec Praetor fuisset, Populi totius consensu, de suffragio consulatum tertium cum C. Livio Ma- nullano Druso creatus est, anno quod bellum tertium Punicum longius traheretur, tanta de illius gestis in Hispania dc Africa robus expectatio. Itaque cxtra sortem accepit, in Africam prosectus, Carthaginem obsedit, & anno sequente cepit & diruit,

atque postquam ignis deceml & septem diebus eam consumpsisset, in ejus loco trophaeum erigi jussit: in aetemam cujus me

337쪽

3i 2 CORNELIA.moriam hic denarius, cum Victoria eum coronante, percussus est ; & sic tertium bellum Punicum quarto quo inchoatum fuerat anno, finem habuit, & Romae Scipio triumphavit.

Censor cum L. Mummio , anno lustrum fecerunt LVII. Iterum consul creatus eli cum C. Fulvio Flacco, anno GIs. Sciapioni Hispania citerior bellumque Hispanicum extra sortem decretum est, Numantiam oppugnavit, anno G a o. quam excidit& delevit, anno 61 i. & de Numantinis triumphum egit, anno i . postquam primum de Carthagine triumphasset.

P. CORNELIUS P. F. P. N. SCIPIO AFRICANUS AN. ζtinia γω . AEMILIANVs PROCOS. DE NvMANTINEIS Ex HispANIA CITERIORE IIII KAL. IANUAR.

Post tot victorias bello panas, & post tot honores a Romanis acceptos, is milianus ereptus ex seditione Triumvirorum agrariorum, postridie mortuus sine vulnere in cubiculo inventus, amnum agens I 6. a AsIATICUS. XIV. Caput Iovis Capitolini laureatum, pone quod littera , O. M. id est, . optimus maximus: in averis latere , L. SCIPIO ASIAG. Iupiter in quadrigis currentibus, d. fulmen, s. sceptrum. . L. Cornelius, qui Asageta in denario inscribitur, P. Scipionis Africani majoris frater fuit natu major; sed quἰim serius Quaesturam peregrinam , nempe anno V: ut diximus , accepisset: ipsi postposuimus. AEdilis curulis factus est, anno Praeturam provincialem , nempe Siciliam obtinuit anno consulatum Verbcum Q. Laelio nepote , anno L. Scipioni Graeciam & bellum cum Antiocho Magno Syriae rege extra ibrtem, quum Scipio Africanus cjus frater pro legato eum accepisset, Senatus decrevit ; in Graeciam transgressus, deinde Hellespontum trajecit, Antiochum in Magnesiis campis profligavit: inde pax, tributo re

338쪽

gi imposito, inita est: Scipio Romam reversus, triumphum egit, ut habent coim a triumphales.

L. CORNELIUS P. F. L. N. SCIPIO ASIATICUS AN. PROCos. EX ASIA DE REGE lANTIOCHO PRIDIE K. MART.

Ex victoria Asiatica L Scipio cognominatus est Asiaticus, ut frater ejus Africanus erat dictus. Id confirmat haec Inscriptio: sed denarius praefert constanter MIAC. sed perperam Pelius legit AsIAC. & interpretatur Asiacus. Ursinus Ant. Augusta sententiam profert suam reticendo; existimat, inquit, pro Asiatico Asage- ,, tem Graeca voce primum in Graecia L. Scipionem dictum fuiste, is ejusilue cognominis extare affirmat vestigia in veteribus libris ,, Limii, & in carmine quodam , Sidonii Apollinaris. Et haec verasent, quia hic denarius in Asia ad militum stipendium a Quaestore post victoriam Scipionis tamquam quadrigatus nec designat ejus triumphum, ut saepe diximus de his denariis cum quadrigis decurrentibus, in quibus Victoria vel Iupiter agit equos. Iupiter in anteriore parte expressus est, ad indicandum illum esse deum Romae tutelarem , & litterae O. & M. id est, Optimus Maximus, additae sunt ad nomen ejus arguendum. Sic autem Iupiter est appellatus, quod velit & possit omnibν prodesse; de Optimus quidem antequam Maximus, quia majus est certe, gratiusque prodesse quam magnas opes habere, teste Cicerone. Templum Iovis Optimi Maximi Tarquinius Pristus vovit, quod extruere coepidSuperbus, sed perfecerunt Consules.

habenas equorum.

A junioris P. Scipionis familia ad stirpem majoris Cn. fratris re vertamur. Haec cognomine Nasicae ab aliis distinguitur. Cn. fraterfuit majot Publii, qui pater fuit Asticani majoris, sed ejus non occurrunt denarii: nobis tantum ejus filii supersunt. Hic P. Cor-

339쪽

3i. CORNELIA.

nelius Scipio Nasica, ab acuto & magno naso, quem habuit, Cneus pater dictus, & a Senatu civium optimus judicatus, qui

Idaeam matrem hospitio reciperet, donec ei templum esset extructum. Filius vero Publius Quaesturam, ut creditur, militarem accepit , anno quo bigatum hunc denarium percussit ; AEdilis deinde curulis fuit anno Praetor militaris, anno Hiij aniam ulteriorem sertitus in ea res feliciter gessit. Conset cum M. Glabrione , anno Scipioni Italia serte obvenit, & cum Boiis bellum gerere justiis, de iis illustrem triumphum egit.

P. CORNELI vs CN. F. L. N. SCIPIO NASIC AN. ζ: 'i' Cos. DE GALLEIS BOI EIS SERAPIO.

RAPIO. Templum quatuor columnarum, in quo sella curulis. P. Cornelius Scipio Nasica Serapio filius fuit P. Cornelii Scipionis Nasicae Corculi, Pontificis Maximi, cujus nobis non supersunt denarii, & P. Scipionis, de quo nos supra, nepos AVO-rum certe virtutis non degener , licet faciei similitudinem victimario cuidam comparatus ' nomine Serapioni a Tribuno plebis,& inde illi nomen inditum, ut Valerius Maximus n. arrat, bb. s. cap. I . imb illud, tamquam ob rei p. injurias gloriosum, etiam sibi arrogasse, nos edocet ejus denarius. Is Quaesturam militarem accepit, anno & in Africam ivio se seribit Appianus in Libum. cum Poenorum legatis ad arma capienda a Consulibus missum. AEdilis curulis post repulsam objocum est factus, anno quo Sella curulis usidilitatis insigne intemplo Fidei, illud aut igne consumptum, aut vetustate collapsum

restaurasse Serapionem in magistram pos edocet. Duo erant Fidei templa in urbe, unum in regione sexta, vulgo alta Semita dicta , alterum in Capitolio. Agathocles Siculus, cyzicenarum rerum autor, refert Romam Astanti filiam, AEneae neptem, omnium primam consecrasse in Palatio Fidei templum, in quo monte postea condita urbs Roma, ab ea quae Fidei templum ibidem d dicasset, appellata est.

Coris Di siligos by Coo li

340쪽

CORNELIA. 33s

Cornelius Serapio Praeturam deinde urbanam obtinuit, anno P peregrinam vero, anno& tandem consillatum cum D. Iunio Bruto, anno cis. Ille vero in Italia mansit, dum coli

ga bellorum reliquias in Hispania tollere jussus est.

XVII. CAUDIN M. Caput Romae galeatum: in postica parte, L .LEN- TvL. Victoria in bigis, d. flagrum, s habenas equorum. Ad quartam Corneliae gentis patriciae Lentulorum stirpem tamdem pervenimus: sed hic denarius ad L, Lentulum, qui primus

Caudini agoomen, a Caudio Samnitum oppido, ab eo expugnato, anno 478. pertinere nequit; quum Romani tantum argentum signarint, anno 484. sed ad L. Lentulum, ejus fili uiri, co sularem & Censorium; hic vero Quaesturam militarem accepit, anno quo denarium hunc bigatum, ut Blitum monetae Romanae symbolum, in magistratu percussit. XVIII. CAUDIN Vs. Caput Iunonis Sospitae Lanuvinae, caprina pelle

amictum : in altero latere, L. LENT. L. F. C. PAPIRI C. F. M so AED. CvR. Sella curulis, supra quam corona.

L. Lentulus Caudinus ex Quaestura ad AEdilitatem ascendit, anno V: in qua sicra publica P. Romani solemnia, in honorem Iunonis Sospitae, cum collega Papirio secisse videntur: nam illa, ex Livio, cum Lanuvinis erant communia. Lanuvinis, inisquit, civitas data , sacraque fila reddita, cum iis ut aedes, lu- is cusque Sospitae Iunonis communis municipibus cum P. RO- ,, mano esset templum. Romae quidem illuὰ erat in decima re- ,, gione extructum, apud P. Victorem, & ejus festa mense Februario celebrabantur ; erantque Lupercalia nominata, quod hac

die mulieres a Lupercis, amiculo Junonis, id est , pelle caprina tectis, februabantur, seu purgabantur : qua de re luno So*ita in denariis ita hac pelle amicta, in anteriore ejus parte. exhibetur. & in alaera curulis sella, ad denotanda ab AEdilibus Volum. L Rr a sella

SEARCH

MENU NAVIGATION