Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 46 CORNELIA.

lius. & ejus, qui se Apameae occidit, nepos: ut temporis ratio id etiam confirmare videtur , sed non per eosdem gradus sub Caesaribus nempe pet Quaesturam, AEdilitatem Curulem S Praeturam, Romani ut stante Republica, ad consulatum perveniebant, sed illi ad eum , uti placebat, admovebant. Vetus m- scriptio Iaderae reperta apud Sponium nos docet eum Tiberii legatum Propraetore fuisse in Dalmatia, anno 7 7 2.

Iunio Blaeso deinde succestat in Africae provinciae administra- itione ab codem Tiberio datus est, in. ρ , ut ex his Taciti verbis lcolligimus. ,, Quia Caesar post res a Blaeso gestas , quasi jam se nullis in Africa hostibus, reportari nomam legionem jusserat,

nec Procon siil ejus anni P. Dolabella retinere ausus est. Nummus nos docet colonias & municipia monetam non cudere

posse, nisi ipsis facultas a Caesare aut ipse Proconsule data sit, unde P. Dolabellae permissu in eo legitur, ut in hoc stactu supra ingente Apronia jam observavimus. Figura sedens videtur esse Livia Τiberii mater in ejus nummo expressa , forsan ut nar- ,, rat Did, lib. 1 . Quin etiam epistolis Tiberii, nomen matristi aliquamdiu adscriptum fuit, litteraeque ad Tiberium datae, Li- viae etiam inseribebantur.

LXVII.

Caput Fidei, EX s. C. ex aversa parte in imo, L. MERULAL F. circa ambitum , P. VILLI Vs TI. F. TL N. ΤΑΡΡvLVS. Sella Curulis, supra quam corona erecta.

Cognomen Merulae est gentis Corneliae, quod ab aliqua Merulae avis occasone desiimptum videtur. Hic vero Lucius & Lucii filius in denario, ut in Fasu perhibetur, S: primus inter magistra-

372쪽

CORNELIA. 34

oistratus Romanos ex illa stirpe numeratus Quaesturam Provincialia accepit, in. & postea Praeturam urbanam obtinuit, in qua de obsidibus Poenorum liberandis, oc pluribus occupandis urbibus consilia per indices servos comperta, ad Senatum retulit. Mox ille ad conjurationem detegendam & opprimendam ex s. C missiis est ; acceptisque quinque legatis abiit, & feliciter re detecta, de improviso reos castigavit, N: obsides arctiori custodia retinuit. Senatus in timore ut dc civitas, audita prospera L. Merulae expeditione, sacra diis secit, ic in Praetoris honorem ex s. C demiarios cudi curavit; in quibus Sella curulis, Praetoris insigne, stibqua nomen Praetoris positum est, ει in aeternam rei memoriam circa ambitum Consillis nomen est inscriptum. Sed apud Limium Τappuli consulatus assignatur, anno & Praetura illa Merulae uno anno serius , et quum eodem gestum id reserant denarii. Corona supra Sellam Curulem videtur illa quam Praetor forsan voverat Fidei in anteriore parte depictae. L. Merula Consulatum

iniit cum S Is ENNAE

LXVIII.

Caput Romae galeatum , pone quod sIsENA & ante ROMA : in aversis latere Iupiter in quadrigis decurrentibus, d. fulmen, Ckeptrum & habenas: in vertice caput Solis radiati Zc Lunae bicornis cum stella poneJovem: in imo seb equorum pedibus, Tritond. inavim, s supra caput, cauda bisilica, CN CORNEL. I.. F. Valde erat utilis in Lentulis dignoscendis tot cognominum varietas. Quis enim Cn. Lentulum L. filium ab aliis distinxisset, nisi illi Sisennae cognomen esset additum Z Illo autem stimus Cn. Cornelium Sisennam provincialem Quaesturam acce

pisse, an. . Edilitatem curulem, an. Praeturam urbanam,

anno in qua denarium percussit cum symbolis solitis, nempe in anteriore parte caput Romae galeatum, & ex averti Jovem cum fulmine & seeptro in quadrigis currentibus: unde illi denarii vocabantur vulgo quadrigati At quum esset in usu apud Romanos, praecharae alicujus rei memoria magistratum quemque suum celebrare, atque eam in nummorum monumentis expressam , posteritati relinquere. Cn. Si- Volum L Xx a sen-Diuitigod by Corale

373쪽

3 8 CORNELIA.senna per caput Apollinis radiatum, S Lunam bicornem cum stella , se ludos Apollinares qui erant, ut tapius diximus, iis numinibus dicati in Praetura sua celebrasse denotare voluit. In parte vero inferiore exprestit Tritonem bisulca cauda, in memoriam illius quem Romae primus P. Romani oculis in ipsis ludis, nisi mavis in AEdilitate sua, expositerat. Pansa1rias, h, in. de altero is sic loquitur. Vidi ego & alium Tritonem inter Romanorum se spei iacula cetera: sed hoc, qui apud Tanagraeos est , magnitudine certe inferiorem.

LXIX. MARCELLIN vs. Caput Marcelli Consulis, pone quod Triquetra: in aversa parte, MARCELLVs Cos. QUIN Q. circa ambitum.

LXX.

Eadem epigraphe 8c IMP. CAEs. TRAIAN. AUG. CER. DA . P. P. REsT. Templum quatuor columnarum , ad cujus gradus togatus utraque manu trophaeum.

Iam in Claudia gente prodiit hic denarius obessigiem Marcelli quinquies Consulis, a Marcellino restituta , cum e Claudia in Corneliam gentem adoptatus, Marcellinus dictus sit. Sed quis ille fuerit, jam ibi declaravimus, nempe Claudii Esernini, bello seciali capti filium, in adoptionem p. Cornelio Surae datum, de

ita P. Suram Catilinae conjurationis reum, adoptione fratrem, &Q Marcellum .isse ninum Germanum habuisse, scut ex ciceronem Bruto , colligere est. De illo pauca reperimus, ejus tantum Quaesturam notavimus,an. in quo proavi sui essigiem nobis exhibuit cum Triquetra Siciliae nota,in qua Insula plurima egregia belli & pacis facinora ediudit,&quae ad hoc tempus Marcellos colebat patronos In aversa parte essigies ejusdem Marcelli Consulis quinquies, illum opima de Viridomaro Rege ab eo occiso spolia in Iovis Feretrii templum ferentem ad aeternam rei memoriam exhibuit, quem denarium tum ob tam celebris Romani essigiem , quam ob insigne fictum, ut plurimos alios, restituit.

374쪽

CORNELI A. LXXI

Caput Herculis imberbe cum spoliis leonis stipra dorsum , shumero clavam, desuper clypeus, ROMA. in area litaera T. in aversa parte succincta & turrita, d. hastam cum aliquo capitis omamento , cui Genius seminudus cum pallio illi coronam porrigit; scornycopiae, LENT. MAR. P. Ad latus littera x. in aliis c. in aliis D. in laurea.

LXXII.

Caput idem Herculis , sed pro ROMA in imo, legitur P. E. s, C.& ad latus littera x. in aversa idem typus & littera X. Inscriptio LENT. MAR. F. Lentulus Marcellini ius, hos denarios ad Cn. Lentulum Marcellinum Publii Marcellini , qui a P. Lentulo Sura Principe Senatus, cui superiorem addiximus, filium syeclare certo denotat. Sed quo pertineat Hercules Ursino obscurum s nobis igitur inquirere liceat. Duo hic denarius diversa Cn. Lentuli Marcellini gesta, ut sepe solent in iis exprimi, continet : primum caput Herculis, sacra ejus ad aram maximam a Cn. Marcellino ex S. Consulto esse celebrata denotat. Haec olitia a Potitiis & Pinariis edebantur , sed , ut inquit Dion. Halycarnasseus. Nunc tamen illorum posteritas non fabet curam horum ,, secrorum, sed operantur eis servienti aere publico , quod lit- is terae P. E. forsan innuere videntur publico aere, sic enim Ma- is has ex inscriptionibus antiquis interpretatur. Huic Her- is culi, cognominato Defenseri, templum erat in regione Urbis xiv. in quo milites honesta missione missi, & ghadiatores ementi, arma clypeosque suspendebant: ideo clypeus iupra caput Herculis in denario est expressus. Typus averse partis ad Proconsulatum Syriae Lentuli Marcellini spectare videtur, de quo Appianus in Syriac. Scauro Se- , , natus Marcium Philippum successorem misit, & huic Lentu- , , tum Marcellinum, ambos Praetorios , qui quo biennio prO- ,, vinciae praefuerunt, conflictati sunt cum Arabibus ex vicino infestantibus. At quum illos plurimis victoriis Lentulus profligarit, Syria illi statuam erexit, & Genius ei lauream porrigit : quod

375쪽

3ueo CORNELIA.

confirmare videtur corona ex lauro denarium ambiente, quae tantum victoribus concedituri Amicus vero noster hanc I atuam Cn. Marcellino Tyri Syriae urbi primariae positam auguratur: unde in anteriore parte Hercules Tyrius, qui imberbis semper exhibetur. Cn. Marcellinus Edilis fuit,an. syr . Praetor urbanus, 694. Peregrinus autem sertitus est Syriam, cys. Consulatum gessit cum L. Marcio Philippo, anno ε97.

LXXIII. .

Caput Iovis laureatum & barbatum: in aversb latere, P. LENT. P. F. CN. MARCELLIN. Figura togata & vclara, d. imponit super collum Tauri mithrati, ad aram ignitam; eum subsequitur ea-millus, vas tenen& utraque manu.

P. Lentulus, dictus adoptione Marcellinus, duos habuit filios natu majorem Cn. Lentulum, ad quem superior denarius spectat,& alium natu minorem praenomine Publium Iulii Caesaris Quaestorem, anno ' Comm. de Bello cisil. lib. 3. Sed, ut hic habetur, quod valetudine minus commoda uteretur, non diu vixisse ubcletur. Hic vero reliquit filium, quem denarius Publii filium Cnei nepotem appellat, qui per omnes gradus, quorum tempus ignoramus, ad Consulatum cum Cn. Cornelio L. filio pervenit , anno apud Dionem, lib. 1 4. Denarius ad Consulatus suscipiendi morem totus est adscriptus. Ex anteriore parte Iovem Capitolinum exhibet, a quo designatus Consul, primo Januarii die, frequenti populo comitatus, in Capitolium astendebat sacra facturus, ex altera parte juvencus injugis, id est, jugo numquam subditus, mithra, seu infula, ad sacrificium Ornatus, prope aram ignitam, ubi immolari debebat, &ubi multa odorem facientia cremabantur. Adest Consul sacerdotis

Velo coopertus, namque mos ex AEnea inductus est, qui quum rem divinam interrumpere nefas crederet, caput velamento obduxit;

pone eum Camillus, nempe puer ingenuus, qui Flamini Diali ad sacrificia ministrabat. Unusquisque Consulum idem operabutur , de quibus Otidius, Iamque nomi praeeum fasces, noma purpura fulget, Et nova conspicuum pondera sentit ebur. Hia rudes operum praebent ferienda juvenci, os aluit eampis herba Phalisca suis.

376쪽

SYLLAE.

LXXIV. Caput Romae galeatum: in aversi parte, P. sYLA. Bigae cum Victoria, d. lauream, L equorum habenas, in imo ROMA. Ad Cornelios cognomine Syllas tandem pervenimus. Hi antequam Syll. e dicerentur, Russi seu Rusfini erant appellati ; illud vero cognomen inditum P. Cornelio Ruso Decemviro, quod illo suadente, bello Punico secundo ludi Apollinares ex libris Sibyllinis primum sunt instituti, anno unde Sibylla ductus est, deinde corrupto nomine Sylla de principio cognovimus aliter. Alii scribunt, Ravillae, inquiunt, a ravis oculis, quemadmodum a colore fusco Sullae. Publius ille Sula qui denarium cudit, putat fuisse Syllae Felicis Di elatoris fratris filium, quem Dio, lib. 36. Syllae appellat. Sed ut ipse denarios, in quibus SVLA unico L. scriptum est, ea scribendi ratione ex guuntiliano antiquissimos agnoscit; ergo Dictatore Sylla vetustiores sunt, in cujus nummis argenteis inscribuntur L L. SuLLA; &sic ad ejus avum sipectatis, qui illum signavit in Quaestura sua provinciali, anno f,: & erat ille filius P. Syllae Decemviri. Ex Quaestura militari P. Sulla usidilitatem Curulem adeptus est, anno Praeturam Peregrinam sortitus, Siciliam obtinuit,

LXXV.Caput Iani bis ontis barbatum: in aversa parte, sVLA, &Navis.

Saepius diximus, ex Plinio, Assem Romanum libralem aereum primo bello Punico redactum esse ad sextantarium , id est, ad pondus duarum unciarum; hic vero nummus ejusmodi ponderis est, & bellum secundum Punicum, anno ''. inchoavit, quo, idem Plinius narrat urgente Annibale sextantarios esse factos unciales; at P. Cornelius Decemvir Praetor est factus, anno ζ' dc sic Sulliae cognomen in hoc nummo sextantario favet Charilis loquenti de P. Sulla apud Priscianum, lib. i. qui inquit, quod

377쪽

3 12 CORNELIA

A flavo & compto capillo fuerit, conli miles Sythe sunt appel- ,, lati. Quod videtur confirmare, Robertus Titius, locorum con- ,, troversori , lib. I. cap. 4. Qui idem Fasti locum , lib. 16. ad hunc modum legit. Ravillae a ravi oculis, quemadmo- is dum a colore fusto Sullae. Unde desumere possemus, hujus nummi sextantarii autoritate freti, P. Cornelium Decemvirum jam Sulam fuisse appellatum antequam Praetor fuisset, & hunc numnum sextantarium in sua Quaestura signasse, an. quum jam bellum primum Punicum inchoasset, anno Unde Sullae cognomen non a Sibylla videtur derivatum. De Iano & Navi spat- sim dictum est. LXXVI. L. SULLA. Caput Veneris, ante quam stat Cupido, d. palmarramum: in aversa parte, IMP. ITER. Duo tropliaea, inter quae vas de lituus.

L. Sulla, Lucii Sullae Praetoris Siciliae filius suit, & nepos P. Sullae Praetoris Urbani & Decemviri, de quo supra diximus, &in juventute potius libidine, vino, ludicris artibus de amore detentus, quam magistratuum Romanorum cupidus. Non enim nisian. aetatis suae 39. Quaesturam militarem suscepit, anno quare Marius Consul moleste tulisse traditur, quod sibi asperrimum, teste Valerio Maximo, in Africa bellum gerenti, tam delicatus Quaestor sorte obvenisset. Illi tamen praecipua Cirtensis pugnae victoriae gloria tribuitur apud Sallustium G Plutarchum, Prorogata ei provincia Pro quaestoris nomine Bocchum Mauretaniae regem ad pacem petendam sollicitavit, & ad Iugurtham secerum sibi tradendum compulit. Et anno - in componendis Africae rebus in ea remansit prorogato imperio. Legatus Proquaestore Marii fuit in Gallia contra Cimbrosian. :: Postea a bello abstinuit & militares diagnitates Sc ordinarios magistratus petere Ob Marium, privatus desiit. Post decem annos ab initio Quaesturae Praeturam ambiit, de in ea petenda r pullam passus est , quod AEdilitatem praeteriisset; sed promittis Populo ludis eam obtinuit, anno I in qua magnificentis limos edidit. Peregrinam sortitus, ipsi evenit Asia & Cilicia ad reducendum Ariobarzanem , ex s C adjecta est, anno μζ' Provincia suit illi prorogata, anno 662 Consulatum

378쪽

CORNELIA. 33 3

cum Pompeio Ruso gessit, anno I' Asiam, de bellum contra Mithridatem gerendum habuit. Sylla in Graeciam profectus, primo ingenti praelio Archelaum, Regis Mithridatis ducem, ad Cheronaeam prostigavit, unde Imperator ab exercitu appellatus, trophaeum eo loco, qui Thurium dicitur, erexit. Deinde contra Dorylaum, Mithridatis novum ducem Archelao conjunctum, ad Orchomenum oppidum, feliciter pugnavit ipsius exercitu plane deleto, castrique exutis, eo loco alterum trophaeum, Imperator itertim appe)latus, posuit: unde duo in denario trophaea. Lituus vero & Vas ad ejus sacerdotium spectant, Augur enim videtur fuisse. Alii ad filium illa revocant. put Veneris, & ejus filius Cupido palmam'gerens, tamquam numina tutelaria sent expressa: nam ille praecipuo cultu Venerem colebat, ita ut teste Plutarcho, quando Graecis scribebat se επιφtόλτον, id est, Veneri gratum, se appellaret, & uni ex trophaeis Venerem inscripserit. Plutaretras vero eum denarium a Lucullo pr cussum insinuat, in ejus etita ; nam inquit, Lucullum Sylla comprehendit ami- ricitia, ejusque opera maximisque in rebus perpetuo usus est , is in quibus fuit monetae negotium, si quidem bello Mithridatico is magna pars in Peloponnese per eum signata est , a quo Lu- is cullia est dicta, diuque duravit in bello ex usu militari cito is permutata : Moneta in castris Proconsulis cudebatur, nec Romae, ubi tot hostes habebat, in ejus honorem haud dubie si- gnabatur. LXXVII. Caput Romae galeatum , pone quod Uictoria per aera Volitans coronam imponit: ex aversa p. arte in vertice RoM. in imo ,sVLLA IMP. Roma galeata stans, dextram porrigit Syllae pal dato 3 pone quem prora navis , in qua temo dc ancora in

versa

Sylla, debellatis Mithridatis ducibus, cum iis pacem pepigit, de colloquio in Asia in quam ad id transiit in cum rege habito, illa confirmata est : itaque , rebus omnibus in Asia Se Graecia compositis , Sylla in Italiam reversius Brundusum silvit, ubi quum triginta millia hominum exposuisset, missis ex Roma legantum. L Yy tis,

379쪽

dem est cum Luna, seo symbolo supra caput ornatam exhibet, &sic Minervam vel Bellonam excludit, Syllae obdormienti Victoriam, cujus erat dubius, palmae ramum gerentem, tamquam assistricem ostendens. Caput Veneris in anteriore denarii parte expressit , ut jam supra vidimus, quam ut Numen tutelare venerabatur Sylla, ex Plutarcho, quum se Epaphroditum appellaret. Litterae in imo partis aversae videntur incognitae, Ch Morellius in sipicta. tab. Punicas esse existimat, Dianae apparitionem in Africa contigisse latus. Nec Faustus S llae filius denarium percussit, quum ejus nomen in eo, ut in sequentibus, non habeatur, & L. Buca fuerit Quatuorvir post Faustum, Iulii Caesaris jussu occisiam, anno& Quatuor viri Monetales, cum aliis minoribus magistratibus, ab illo sint tantum instituti, anno LXXIX.

Caput Romae galeatum, L. MANLI. PROQ. in aversa parte Sylla togatus, in quadrigis triumphalibus, d. caduceum, sequorum habenas, Victoria, per aera volitans, ei coronam adfert. L.

Missis belli civilis rebus, ad denarii explicationem minime pertinentibus, ad Syllae in Urbe triumphum, quem denarius exhibet, transimus. bylla autem Dictatura accepta, per biduum de Asia & Rege Mithridate triumphum egit magnificentissimuni, de

quo etiam Marmora Capitolina memorant.

L. CORNELIUS L. F. P. N. SULLA FELIX DIC T. A. DE REGE MITHRIDATE EX ASIA PER BIDUUM IV. K. FEB-

Plutarchus illum ita in Syllae vita describit. Triumphus ejus ,, magnificentia & raritate manubiarum regiarum grandis, ma- , , jorem speciem & pulchrum spectaculum praebuit exulum cau- is sa : si quidem clarissimi viri & principes civitatis sequuti sunt coronati currum Syllae, servatorem & parentem eum appellantes, quod illius benescio essent in patriam reduces, liberosque&coim

juges reciperent.

L Manlius Torquatus, de quo in Manlia gente amplius, in Volum. I. V y α

380쪽

CORNELIA. aeternam Syllae Triumphi memoriam ejus Proquaestore denarium hunc signavit, in quo curru triumphali vehitur. Caduceum Alicitatis symbolum, pro solito stipione eburneo triumphantium Consulum insigni, gerit, quod ipsb teste Plutin cho, Felicis cognomen accepisset: nam, inquit, jussit hac de causi nominarisi Felicem. Victoria lauream ei porrigit, ad denotandas illas insignes quas de hostibus retulit, ut nomen Imperatoris quo insignitur, aperie confirmat. LXXX. svLLA Cos. Caput Syllae Rusus COS. Ex altera parte, Q. POM. RVF. F. Caput Rufi.

Hunc denarium ob Syllae caput quod nobis exhibet, hoc loco exposuimus, quum ad sentem Pompeiam is pertineat, dc Q. Pompeius Rufiis, ejus filiae natus, illum percusserit in Quaestura sua, ut Pompeium Rufum dc Syllam avos suos in consulatu collegas exhiberet; malet enim Cornelia Syllae filia Pompeium Rufi consillis filium pro marito a Sulpicianis militibus in patris considarumciis, habuerat: miror igitur insimum, in Cornelia gente Faustum dixit se hunc denarium signasse. Non enim apud Romanos caput situm in denariis exhibete licebat, & nulli ante Iulium Caesarem hic honos a Senatu decretus est: ideo Rufus filius his verbis , Q. Po M. RuF. F. nomen adposuit. LXXXI.

SV A COS. in vertice, R. POMpEI Rup. in imo. Sella Curulis, inter lituum & lauream : ex aversa parte, MEVS COS. in Vertice , α POMPEI. Q. F. Sella Curulis , inter telum & lauri

ramum.

Hasce Curules Sellas in hoc denario expressas, Ursinus, alteram in hac Cornelia gente ad Syllae Praeturam, licci urbanam, non gesserit, tamen refert; alteram vero ad Rufi Constilis Praeturam in Pompeia gente revocat; cui sententiae adstipulari non possumus, etiamsi sagitta & laurea Apollinis insignia, Apollinares ludos in Praetura Rufum edidisse denotent. Sed quid tum Z nonne in plurimis denariis aEdilitatis de Praeturae , imo de Consulatus,

Omnia Duiliaco by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION