Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

AE M I L I A. XXXVII.

LEPIDVS PONT. MAX. III VIR. ITER. R. P. C. Caput Lepi

di, hinc lituus, inde urceus: in altero latere, P. SEPVLIUS MACER. Tripus inter duas fistes cum securibus. Sepultus Macer Quatuorvir monetalis Lepidum exhibet, postquam in alterum quinquennium Triumviri Reipublicae constituenciae causii se denuntiaverant, primum autem quod pridie Kal. Ian. Ap. Claudio &C. Norbano eoss. exire debebat an. non aspectarunt, ne adversitiorum Gem. erigerent. Adjecit lituum de urceum ad shmmum facemotii gradum indicandum, quo Lepidus gaudebat. Tripus in aversa parte ad Pontificatum maximum etiam spectat, ut si ra diximus. Fesces cum securibus summam Triumvirorum ut Consulum denotat, quum jus vi inde necis haberent illi primi magistratus. XXXVIII.

PAVLLVs LEPIDVs CONCORDIA. Caput Concordiae velatum: in aVersa parte, PuΤERL. SCRIBON. LIBO. Maencarpiis ornata, in cujus imo malleus.

De Paullo , milio Lepido ex issimiliorum familia quae Paulli

Cognomen tulit, supra diximus, quum nummos in Dufi lio, qui de Persm Rege triumphavit, retulimus, de qui, ab illo originem ducebat, aliquot denarios ipsius egregia saeta renovantes percussit: nunc de illo ordine suo agimus, nam a M. .ssimilio Lepido Triumviri patre adoptatus, M. Lepidum Triumvirum pro fratre per adoptionem habuit, dc in ejus memoriam usiis est cognomine pro praenomine, de sic appellatus est PAvLLVS AEMILIUS LEPIDus , porro ut Lucius nominabatur , Lucii dc non Paulli filium se nuncupavit; ille Concordiae caput signavi ad concordiam cum fiatre arguendam expressit, de L. Libo, qui denarium percussit, ad antiquitatem nominis sui revocandam, puteal, de quo in Scribonia gente dicturi sumus, exhibuit. XXXIX. Caput Libertatis laureatum εc velatum : in averso latere, AEMILIA REF. id est, refecta, S. C. M. LEPIDus. Basilicae .ssimiliae prospectus.

72쪽

Ad M. Lepidum pertinere denarium demonstrat Epigraphe, non quidem ad Triumvirum , sed ad filium ejus fiatris adoptivi

qui Paullus praenomen accepit, de hoc ait Cimo ad Atticum lib. . duas basilicas, veterem restituit, novam magnificentissi- omam extruxit. M. ejus filius Quaestor in memoriam patris ohunc denarium percussit cum prospectu resectae Basilicae, ut inscriptio docet, AEMILIA REFma, additur S. C. quia resecta est decreto Senatus. De Basilica nova, quam pater, Dione teste bb. 49. pag. 4i perficit, non nobis superstites suntl denarii, Ponicum, oinquit, quae Pauli dicitur, is ilius Lepidus Paulus propriis is impensis perfecit, & in consulatu suo, gerebat enim eum cum in parte istius anni Vl dedicavit. Unde novimus eum bis consitatum egisse, nam primum inierat cum Claudio Marcello an. & post duos illos consillatus, Augustus eum Censerem cum Munatio Planco nominavit an. VP in quo magistratu mortuus est. Idem Dio ad annum inquit, Paulli porticus incendio ab- ,, sumpta esst, ignisque ab ea ad Vestae aedes useue grassatus est. ,, Haec postea porticus verbo quidem ab AEmilio, qui ab eo, is qui primus hanc secerat, genus suum trahebat, re autem ab is Augusto de Paulli amicis resecta est: sed hic denarius ad hoc tempus non syectat, ut putat Amicus, quia non amplius denarii cum familiarum nominibus nisi Triumvirorum monetalium , & quidem cum Augusti essigie, nec minus sub Tiberio quo iterum ex Tacito ab alio Lepido resecta est, percussis est denarius, ut FHevius arbitratur. Caput Libertatis a M. Lepido L. filio expressa quidem est, quum illa adhuc quo tempore signatus, non omnino extincta adhuc esset. X L. II VIR. Caput Iovis Capitolini laureatum : ex averso latere. M.

LEPIDUS L. F. in vertice, COL. IvL. AVG. Colonus capite velato 'agens boves, d. stivam, s flagrum. Ab eodem M. Lepido L. filio percussus est nummus , quum Duumvir deducendae coloniae ab Augusto nominatus, & ut solus nominatur, ideo deductionis ejus princeps fuisse videtur , ab illo fuit in honore habitus, nempe vir moderatus & sapiens , &ad consulatum perductus an. yl Tot autem colonias constituit

73쪽

46 M I L I A. Augustus, ut quae sit illa Iulia Augusta in nummo scripta, igno.

,, ratur, Lapis Ancyranus de illo sic ait. Unus & solus omnium ,, qui deduxerunt colonias militum in provincias ad memoriam aetatis meae, tamen ex illius Iuliae Augustae inscriptione unam suisse ex iis quas Iulius Caesar in tabellis designaverat ante mor tem. Caput Iovis Capitolini in anteriore parte expressum est, quod in coloniis Romanis illius cultus constituebatur. Colonus agens boves, coloniae deductae symbolum ut videre est in nostro coloniarum libro. XLI. REGILLvs. Caput Iunonis caprina pelle amictum : ex aversa

parte, L. ΑIMILI. M. F. PR. P. figura togata in quadrigis triumphalibus, d.equorum habenas. Descriptis . miliae gentis in Lepidorum familia nummis, hunc tandem alterius nempe Regillorum proferimus, quem ad L. AEmilium L. filium Regillum pertinere nos docet ejus epigraphe: Marcus autem pater Lucii, Flamen Quirinalis & Praetorius apud Liolam , lib. 34. indigitatur de Consul cum T. Ot se cilio adversis Annibalem, dissuadente Fabio Maximo magistratum tamen non iniit et Scipione vero Consi

te an. decessit, relictis duobus filiis L. S: M. miliis Regillis.

L. AEmilius primo Quaesturam accepit an . V: Preturam vero peregrinam classem contra Antiochum Syriae Regem sortitus obtinuit, quam C. Livius Praetor habuerat, in Provinciam veniens, adjuncto sibi Rhodiorum auxilio, ad Myonesum navali praelio Polyxenidam classis regiae Praesectum profligavit, & pos 1essione maris expulit, ut narrat Lizius, & anno sequente R mam rediit, extraque Urbem in AEde Apollinis Senatus illi datus est, & auditis ejus rebus, cum quantis hostium classibus dimicasset, quot inde naves demersisset, aut cepisset, magno consensu Patrum triumphus ei est decretus. Ille in denario quadrigis triumphalibus invehitur, scipionem eburneum, in cujus apice erat aquila, insgne triumpirantium gentes, ad aeternam splendidissimi ejus de Antiocho Rege triumphi, quem legere est apud Livium lib. 37. M. ., milius ejus frater cum eo profectus Sami, ante ejus victoriam decessit. Cur

autem

74쪽

autem Iunonis Sospitae caput denarii partem occupat; illa dea videtur diem, qua triumphum egit Romae L. Regillus, denotare. Si quidem Fasi eum Kal. Feb. triumphasse referunt.

L. AEMILIUS M. F. N. REGILLUS PRO . P R. AN. NAVALEM EGIT DE REGE ANTIOCHO. ΚΛL. FEBR.

Kalendis autem Februariis festum erat dedicationis templi Iunonis Sospitae, ut fert Kalendarium, de quo ita canit Principio mensis Plania contermina matri Sospita delubris dicitur aucta no*is. XLII. Caput Apollinis laureatum, fCAVRus : in postica Pegasiis, sub

cujus pedibus crescens luna, M. AIMILI. M. F.

Tam illustris AE miliae gentis tot fuerunt stirpes & quidem insignes, ut inter Scauros emicuerit praesertim M. AEmilius Scau rus qui Conset triumphalis, princeps Senatus & Censer fuit. Is quum neque Marcus pater, neque aVus, neque etiam proavus honores, ob rei familiaris tenuitatem adepti essent, autore P. diano, dubitavit, honores peteret, an argentariam faceret, sed eloquentiae consultus ex ea gloriam peperit. A AEdilis fuit anno ε 3 o. quem in hoc magistratu magis jurireddendo quam muneri edendo studuisse , teitatur, Victor de etiaris inseribus cap. 71. quia ciun hos ex o scio facere debebat, eorum magnificentiam nihil auxit, gratiam sibi justitia atque aequitate tantum comparans. Praetor deinde factus Urbanus, an. 6 3 3. ludos Apollinare, celebravit, cum aliis Praetoribus qui iis praesentiquandoquidem hi ex publicis impensis eduntur. Praetor in Circo Maximo cum ficturus est, edicit ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantam commodum esset, conferat. Vulgo apertis januis in propatulo epulantur. Scaurus in memoriam ludorum Apollinarium quos ut Praetor celebraverat, caput ipsius Apollinis exhibuit, uti plures alii Praetores eam ob rem iterum signaverant, in hac familiarum Histo ria observare est. In aversa parte Pegasum cudit , Apollini alludens Musirum comiti, imb S: patri, quarum Pegasus Symbolum est, hic enim in Helicone Boetiae monte, in quo habita b.int

75쪽

rores, ungula saxum seriens illis sontem aperuit, qui ex Qus nomine Hippocrene est dictus, inde Pegasus in aerem evolans inter astra constitutus est , quod indicat crestens Luna sub ejus p dibus, ad denotandum illam ei esse inseriorem, de quo Aratus Sed Pegasus aethere summo Heloces agitat pennas , ct sidere gaudet. Pegasiis simae symbolum dicitur, apud Fulgentium: ideo alas habet, quia volat.

XLIII.

Caput Mercurii cum galero alato, ante quod spica in aversa

quadrigae aurigante victori ad .coronam, M. AIMILI M. F. SCAVRVs.

Sequitur alter M. a milii Scauri denarius, quem in triumphi sit de Gallis Larnis memoriam signari jussit, is postquam conis silatum cum M. Caecilio Metello gessisset, anno V. C. 638. Consulibus decretae sunt provincia Gallia atque Sardinia. M. Scaurus Galliam sertitus est, Caecilio Sardinia. Novi in Gallia exorti sint tumultus, Gallia haec erat comata, quam Κami inhabit,bant Venetis vicini , eorum regio hodie Cumisia dicitur, eos celeriter domuit Scaurus, cujus rei index est etiam victoria in quadrigis, quam signare solebant, quum haud valde dissicilem expeditionem habuerant, sic habet Marmor Capholinum.

Postica nummi secies exhibet Mercurium galero alato Ornatum, quem peculiari cultu colebat Scaurus, quum inter alia ejus attributa dictus esitit deus secundiae , quod hominibus eloquentiam praestare putabatur: nam Scaurus, ut sirpra diximus ex Aur. Vissore, is eloquentiae consultus ex ea gloriam peperit: Mercurii autem ga- lero alas addunt veteres, volucrem per aera ferri sermonem significare volentes. Nobis stiperest ut de spica ante illius caput exurgente dicamus illa videtur regionis, quam domuerat Scaurus, sertilitatem frumentique copiam indicare. Pighius autem Celtica lingua vetere, quam eamdem cum Germanica fuisse putat, voce, nrnen)grana significari refert, haec Germanis adhuc etiam tempo- Dissili od by Cooste

76쪽

ris tenuiore tamen cum pronunciatione in usii est. Scauri cognomen ab insigni tumore & pravitate talorum d sumptum videtur, quo laboravit hujus stirpis autor, ad posteros transiit: Hi enim Grammaticis Scauri dicuntur, vel Horatio teste, I. Serm. Sat. 3..... Scaurum, praetis fultum mali talis.

XLIV.

M. SCAVR. AED. CVR. in imo, REX ARET AG per transversum,

Ex S. C. Camelus, ad cujus pedes Rex genuflexus ramum profert.

In altera, P. HYPSAEVI AED. CVR. in imo, C. HYPSAEUS COS.

PREI UER. CAPTU. Iupiter in quadrigis currentibus, d. fulmen shabenas. Marcus ille Scaurus, qui denarium cudit, se Marci filium inisseribit, re quidem vera , quum filius fuerit M. Scauri principis Senatus, cujus supra nummos exhibuimus, is Pompeii in Asia& Mithridatico bello Proquaestore fuit, anno V. C. 6so. consectis deinde rebus Sc Syria in provinciam Romanam redae a, Pompeius Scaurum ad tempus ei praefecit, relictis duabus legionibus an. anno sequente bellum Arabibus intulit, & Aretam eorum regem ad pacem impulit: anno accepto succetare L. Marcio Philippo viro Praetorio a Senatu misse, Romam rediit, AEdilitatem postea petist & obtinuit. Scaurus & Plautius anno AEdiles curules creati, in rei memoriam communi nomine signarunt, hinc & inde AED. CvR. Celeberrima quidem fuit Scauri aedilitas, ob raram ludorum & muneris magnificentiam, de qua lege sed illa tanta magnificentia gesta est, ut in ejus impensas absumpserit opes suas, magnumque aes alienum contraxerit, primus Cippopotamos Romae

exhibuit, nihil quidem de tam celebri AEdilitate in denario expressit, sed Aretam Arabiae regem ad pedes sui cameli supplicem cum oleae ramo, quasi pacem a Romanis postulantem, de quo vide Josephum, qui ait eum trecenta talenta dedisse, ut Scaurus exercitum ex Arabia deduceret. Praetor anno factus, quaestionem inter sicarios sortitus anno Sardiniam Propraetor obtinuit, anno e provincia redux ad consulatus petitionem , Sardis conquerentibus a P. V Volum. I. G letici Dissiligod by Cooste

77쪽

letio Triario postulatus est repetundarum; sed ob vetustissimam

nobilitatem & recentem memoriam patris abistutum, resert Redi uias in argum. orationis, quam Cicero habuit in Scauro defendendo.

XLV. L. BVCA. Caput Veneris in postica parte ; Sulla dormiens,

adest Diana cum Luna crestente in capite , velo circumdata sedens in nubibus, ut videtur, in medio stat Victoria, d. palmam gerens, in imo litterae incognitae. Atque ut omnes AEmiliae Gentis semilias absilvamus, denarios ecce Amilii Bucae. Hic qui denarium cudit, L. BUCA appellatur, at quia ejus filius ejusdem praenominis L. Buca QMuorvir m netalis sub Iulio Caesare fuit, Euhius existimavit eum hunc denarium signasse, quem ideo in Iulia gente reposuit. Tristanus n ster ut & Patinus ex eo ad Caesaris originem retulerunt, & ipsis Venus ad Anchisen in Ida monte jacentem deduci a Genio Romanae gentis visi est, cujus interventu compressa Venus AEneam

edidit sed ipsa Diana est ut Luna bicornis in ejus capite den tat, & ad Corneliam gentem pertinet ut & ad 2 miliam, ad Cornebam quidem quia somnium Sullae exponit. Plutarchus in vita Suta pag. 437. narrat , quum ille e Nola movisset an. ρ': exercitum quidem promptum videbat ad petendam Romam , sed fluctuabat animo secum dc timebat periculum , & Posthumium aruspicem victoriam illi portendis is se, & inquit. Dicitur etiam ipsi Sullae insomniis se obtulisseis dea, quam ex disciplina Cappadocum Romani colunt, sive ea M Luna, sive Minerva, sive Bellona sit. Haec Sullae visi est aLis sistere, & fulmen ei tradere, jussisseque singulis nominatis inimiis cis ejus serire: dc C. Sulla ostento erectus Romam contendens ea potitus est cum victoria; in cujus memoriam L. Buca pater ut Quaestor ejus hunc denarium percussit, qui Dianam quae eadem est cum Luna , ut symbolum ejus supra caput demonstrat, & se Minervam & Bellonam excludit ; signavit, & victoriam adjecit tamquam assistricem Sullae. Caput Veneris in anteriore denarii parte expressum est, ut numen Sullae tutelare quod summo cultu venerabatur, quum se Epaphroditum ex Plutarcho appellaret. Litterae in imo denarii in

78쪽

cognitae an Scalptoris ignorantia, ut sirpe selet 3 an nomen deae, lingua quadam vetere exprimat. Vide in Cornelia gente. XLVI. L. AEMILIVs BVCA. Iulius in staggestu togatus adloqui videtur , hinc Fascis cum securi, inde Aquila legionaria: in imo, DIC. III ex aversa parte IMP. IIII. Caesar in quadrigis triumphalibus, d. lauri ramum, s. habenas equorum. L. AEmilius Buca L. AEmilii Bucae filius Quatuorvir monetalis factus, qiisim ex Africa redux Iulius Caesar magistratus minores auxit; ex Suetonio, hunc denarium initio anni ' : dum unusquioque munus inire incipit, . percussit, quod nos, IMP. IIII. titulus edocet, quem de Africa tulit, & triumphum egit, ut testantur Marmora Capitolina.

C. IvLIus C F. C N. CAESAR IV. Cos. III. ANN. EX AFRICA DE IUBA REGE.

Ipse in quadrigis triumphalibus vehitur, d. lauri ramum ob victoriam gerit; in anteriore vero parte in seggestu stat alloquens, ut innuere videtur Dio, in 3. dum ait, Caesar postquam Ro- is mam advenit, sitamque potentiam Romanis, & animi altitu- is dinem si spectam esse, eosque sbi de ipso non minora, quam ,, olim perpessi fuerant, mala polliceri; itaque non benevolentia is erga ipsim motos, sed adulandi cause immodicos istos honores ,, decrevisse: conseiandi eos, inque spem adducendi gratia, haec ,, in Senatu verba fecit, &c. Inscribitur DIctator III quam Dictaturam in decennium illi, . videlicet post Africanam victoriam, decreverunt: at ipsa die quo

erat accepta numerabatur, ut postea Tribunicia potestas Imperatorum: unde bis in anno numeratur aliquando. Fascis cum secuis .

ri summae potentiae, ut saepe diximus, insigne est, Aquila vero legionaria ζ1mmi exercitus ducis s)mbolum. De L. Buca insequentibus.

CLEMENTIA L. BuCA. Caput Clementiae, ante quod lauri ramus: ex averse latere, C. CAE AR PARENs PATRIAE. Templum Volum. L G 2 rotun- Diqitirco by Corale

79쪽

rotundum, in quo Clementia supra cippum stans, d. cornucopiae s hastam puram, in imo, EX. S. C. Quum Iulius Caesar multis, qui contra eum bellum gessissent, ignovit, ut legere apud Historiae Scriptores, ideo Plutarchus in ejus vita, inquit, is Ac Clementiae quidem aedem tunc non immeri is A ad honorandam lenitatem Caesaris decrevise eos dicas. Quippe ,, hostibus suis multis salutem dedit, nonnullis honores & ma- is gistratus, velut Bruto & Cassio, addidit. In cujus rei memoriam L. Buca hinc Clementiae deae caput expressit, & ex altera parte ejus templi iconem exhibuit, de Clementia ita clam

m me Vides ut nos soror Clementia, tristes obtundat gladios. visius de illo templo sic ait; Templum Clementiae Caesaris, qua regionis parte reponeretur, non liquet, illud tamen agnoscit. XLVIII. CAEsAR IMP. P. M. Caput Iulii Caesaris laureatum , pone

quod Luna crescens: ex aversa parte, L. AEMILIVS BUCA. Venus

Vie rix stans, d. Victoriam, s hastam. Ex superioribus denariis L. Bucam ex 2Emiliorum familia suis. se non liquet, quum tantum ejus cognomen inscriptum est, sed

in hoc L. AEMILIVs BUCA nominatur, eumque ut propinquum adfuisse L. AEmilio Scauro reo nanat Asoms radianus in arg.

Orat. quam Cicero habuit pro sita, his verbis: ad genua judicum, 'is quum sententiae serrentur bifariam se diviserunt, qui pro eo ,, rogabant: ab uno latere Scaurus ipse, & M. Glabrio istoris. is filius & Paullus, &P. Lentulus, Lentuli Nigri Flaminis filius, ' A & L. AEmilius Buca filius, & C. Memmius Fausto natus suppli-

,, caverunt: ex altera, &c.

Crescens Luna pone caput Caesaris nobis magni momenti esse videtur, quippe nihil frustra in denariis fgnatur, illamque ob annum a Iulio Caesare reformatum ac restitutum fuisse expressam rerum; cujus rationem Dio afferre videtur, ,, jam, inquit, quum is annorum dies invicem sibi non satis congruerent, seo enim. is tempore etiamnum Lunae revoctionibus menses aestimabant,

80쪽

annum constituit, intercalatis septem ac sexaginta diebus. Im- perator appellatur honoris loco non addito numero. Litterae P.M. Pontificatum ejus Maximum notant. De Venere Victrice vel Genitrice in sequente denario.

XLIX.

CAEsAR DICT. PERPETUO. Caput Iulii Caesaris laureatum: L. BVCA. Venus Victrix stans ut sepra. L. Buca Quatuorviratus monetalis magistratum anno quo Iulius Caesar ex Africa redux anno seperiore Dictaturam tertiam inierat, ideo in primo ejus denario ille inscribitur, DIC. III. at quum hoc anno quarta Dictatura illi fuisset decreta, Dio, inquit, lib. 43. non ut ad tempus Rempublicam constitueret, sed ut quamdiu ,, viveret, potestate Dictatoria regeret & administraret, quare a DL. Buca dictus est DICT. PERPETUO. Sed post ejus mortem Comsules legem tulere, ne quis in posterum Dictator crearetur, execrationesque addidere, ac mortem ei qui mentionem Dictatura: f cisset, aut eum magistratum in se recepisset, pecuniamque ei qui talem occidisset, constituere, & sic abolita est Romae Dictatura.

Signum Veneris in posteriore denarii parte expressiam a L. Buca videtur, quod Iulius Caesar ab ea originem trahere gloriaretur, dc templum noc anno dedicasset, de quo Dio Cassius. se Forum vero dc templum Veneris squam sui generis autorem ferebat a se con- ,, ditum Carser statim tunc consecravit: multa ibidem de varia is spectacula edidit. L. LI.

CAEsAR DICT. PERPETvo. Caput Caesaris laureatum. Alter

sine epigraphe: io utroque latere averse Faseis de caduceus, decus insatim, globus, duae dexterae dc securis, in ambitu. Hos denarios mirὸ explicat Globus, inquit, imperium quidem totius orbis terrarum Caeseri delatum, Fasces, justitiam, Dextrae concordiam cum Senatu stilicet, Caduceus, pacem, Securis religionem significare videntur, quae omnia Caesar, ut est apud Dionem, lib. 43. in ejus oratione ad Senatum P. Romano

in Rei p. gubernatione se praestiturum pollicitus fuerat.

SEARCH

MENU NAVIGATION