장음표시 사용
2쪽
Qui Vnteum hucusque laboribus meis praemium statui, ut, quae forte scripsissem. probari eruditis viris cognoscerem , idem nunc Opus adgressus , quod exercere copiosissimam doctrinam possit, quo successu id a me tractatum iudicaturi sint intelligentes arbitri, vehementer quid enim dissileat 3 ) scire cupio. Nam quum primus omnium hoc tantum oneris subire non dubit rim , aliqua laude dignus vel propter id ipsum fuerim. Dein qui magnum aliquid essicere studet, etiamsi labatur, tamen , quod generosis ausis encidit , ornandus honore magis videtur quam is, cuius tutior quidem , sed vulgaris ac pertrita via est. Ceterum de dissicultate ipsa suscepti operis praefari superuacaneum duco , quam sane nemo erit, quin statim perspiciat.
HOC Vnum moneo , alienissimum fulta ab instituti ratione , singulis in materiis prolixius ea quoque persequi, quae spectarent vel ad formam
3쪽
ac ritus externos, vel ad conuellendas obiectione cunctas, ab auctoribus catholicis motas, quae et infinitae sunt et non raro ieiunae , ac plerumque per solam sententiae , quam ipsi lauemus, eXplicationem satis tolluntur.
In adnotationibus libentissime actorum publiacorum fide usus sunt, quoniam id potissimum egi, ut Corpus Euangelicorum tale sisterem, quale illud ipsuna in omni parte non immerito vult haberi Magno adiumento id agenti esse potuit, si quidemiam edita fu1sset, ScΗ AURO THIANAE collectionis continuatio, quam parat amicus noster. V. CL NIco L. AUG. HERRIcΗ. I) Scripsi Carolsruliae ipsis Calendis Septembris anno
4쪽
A. Prooemium. Plerumque aduersa ex secundis, exaduersiis secunda prouenire , confirmat hisoria Germaniae recentior. g. I. Nam per se nihil
optabilius fuit sacrorum emendatione, c g. II. sed eadem atrocli a bella concitatiis, S. III.)quae tameus quuta es pax me halica g. IV. cuius beneficio religionis υtriusque satus egregie eompositus S. V. ) ipsumque Corpus Euangeliacorum ita perpesitum , g. VI. ut pretium sit operae, iurium , quibus fruitur , proprium aliquod Edistema eformare g. VII. quod qua optia me ratione fat, paucis praemonetur. g. VIII. B. Iractatio ipsa. I. Caput primum : de qualitate legitima Corporis Euangelici , g. I. quae spectatura. Θιoad appeltationem g. II. I. Corporis. S. III. - V. 2. Euangelicorum. g. VI. b. uuoad rem ipsam. g. VII. Nimirumissam esse Corporis Euangelici indolem
5쪽
1. Ipsa eius natura docet, l. VIII. in qua probatione si quis acquiescere nolit g. IX. plurima sequuntur . Autimenta, ex ipsis legibus imperi ducta , videlicet I. Re iure foederum , proceribus imperii υniuersis atque singulis competente. g. X. I. Ex conventuum, quo i dem gaudent. g. XI. multis tabularum pacis Mesphalicae locis f. XII. quibus accedis 3. Continuus ac diuturnus usus, quo agnitum 'matumque es Corpus tam Euangelicorum , g. XIII. quam Catholicortim etiam. I. XIV. II. Caput secundum : de iuribus Corporis Euangelici. Iura Corpori Euangelicorum compe- i
te; traa. Ipsa natura cultimis corporis lacrit retristuntur, ac eius inprimis , quod ordines imperii consituunt. g. I. II.
6쪽
I. Ad interiorem Corporis oeconomiam spectant g. III. e quibus sunt I. Ius deliberandi. f. IV - VII. a. Ius concludendi. S. VIII. XI. 3. Ius directorii. g. XII - XV. q. sis conventuum. .c g. XVI. XVII. I. Ad exteros quoque, seu qui non sunt de corpore , exercitium eorum porrigitur , quibus accensenda sunt I. Ius intercedendi. g. XVIII. XXII. a. Ius legationum. XX II. XXV. Leges imperii usumque publicum fundamenta sui habent , atque comparata sunt ad vim et auctoritatem Corpori angelico praemudam g. XXVI. I. In praesens g. XXVII. e quibus praecipuum esI. Ius musuae exactaeque inter
7쪽
aequalitatis g. XXVIII. XXXIX. cxi coniunctistatim esa. Ius eundi in partes , illud rei et angelicae palladium , g. XXX. XXXI. sea propter hoc ipsim in plurimas quaesiones distractum. g. XXXI. - XXXV. a. In futurum quoque XXXVI.
I. Generatim I ad praecauenda la-' o certa casuu n s cui proposito iustimuit ius foederum, siue inter ipsios proceres euangelicos, seri cum exteris illa ineantur. g. XXXVII. a. Speciatim, ad tollendas iniurias iam illatas; quorsum pertinet d. Ius vindiciae armatae f
vi . Ius retorsionis et repressalid-rtim. g. XL. XLI.
8쪽
I ullam prudentiae meliorem magistram esse historia, summi omnis memoriae viti iure meritoque perhibuerunt. Quamuis enim multa de Qrtunae Iudibriis humanorumque casuum varietatibus et inopinato plurimarum rerum exitu splendida in scholis philosophorum et magnifica disputentur; nihil quidquam tamen adsurgens illa in cothurnos oratio sententiarumque vanillimus strepitus poterit apud eum , qui fidem exposicionis , non speciem quaerit. Praeter ea semper de vitae cursu caute instituendo rerumque vera indole sapienter aestimanda praecupere , arrogans nescio quid plenumque taedio habet e contra in omnis aeui memoriam , velut in rem praesentem , adducere homines , ut ex aliis sumane
9쪽
exemplum sibi, et quae, quibus positis, consequuta sint, docere explicatius, quem ad modum utilitatem maximam praestat, sic molestiae notam effugit feli cissime. Finis non erit, si exspatiari parte in hac et documentis illultrare proposita velim. Speciminis tamen loco , quod ab omni tempore confirmauit rerum usus , vocata in auxilium historia Germaniae recentiori persequar : sic plerumque in illa rertim humanartim catena et serie sempiterna constitutum esse , ut adversa ex secundis , ex aduersis secunda
Perpetiebatur seruitutem foedissimam non Ge mania modo , Verum Omnis terrarum Orbis , ad romani pontificis proiectus contumelias , qui paruis ab initiis per artes , per gradus , per saecula ad id , quod summum est , potentiae emerserat omnis illi ex alieno errore auctoritas. Quam ob rem ipse pro virili parte inscitia gaudere , auersiariveritatis noctuam sibi lucem , ingeniorum conatus frangere acerrime. Unius interdum verbi libertas morte multata et ex animo erecto certissimum ex iistium. Subibat igitur inertiae patientia primum , mox etiam dulcedo ; denique ipsa , oppressis studiis , si crosancta habebatur ignorantia. Tum enim vero actae in exsilium mansuetiores Musae foedam barbariem ac miseros squalores contemtoribus suis poenam irrogabant. Neglectus omnino vitae cultus. Imm niora ipsis belli furoribus pacis latrocinia , nec plane simulacrum aliquod aut vestigium imperii. Omnium vero deformitatem religio superabat. Tantum huic
10쪽
anilis admistum stiperstitionis , tantum sutilium
illatum opinionum , Ut , quae pulcherrima rerum' omnium ac per se optima est et , nihil tum foedius ea terribiliusve fingi potuerit , quando inauditae crudelitatis facinoribus , quae detestari maxime de-'hebat , perpetrandis et ipsis praetendebatur. Ecquod ergo maius humano generi munus dari potuit illa
sacrorum emendati0ne , quam voti S Omnium expetitam Luae ΗΕ Rus instituit Salue primus omnium nefandae superllitionis euersor i primus neglecti per tot saecula diuini humanique iuris vindex t et coelestis ingenii vi ac eloquentiae fulminibus sortillia morum omnis aetatis hominum sicut facinora. ita gloriam quoque merito supergresse i Tu religioni, modis omnibus contaminatae , natiuum decus reddidisti. Tuum haec sentiendi libertas , qua iam perfruimur , munus est. Tuae vim mentiS non tulerunt, .
quorum ludibria dudum indignatus terrarum orbis conuellere non potuit. A te melioris saeculi auspicium iure meritoque ducimus.
Sed nimirum habet has vices conditio mortalium , Ut, quum rem nullam inuenias cunctis absolutam numeris , id ipsum saepe , in quo falutis nostrae praesidium unicurn posuimus , versa praeter exspectationem omnium natura sua, capituli eamdem vulnere adficiat. Sic melior illa de diuinis rebus suntiendi doctrina , scissis distractisque in varias partes hominum animis , breui post bella per Germaniam concitauit., non unius furoribus saeculi satiata et