Documentum pastorale illustrissimi archiepiscopi ducis Cameracensis, ... ad clerum & populum suæ dioecesis, de libro gallicè scripto, cui titulus, Deffensio silentii obsequiosi, &c

발행: 1709년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

habiliter salsum . iuperestque opinionisactum illud neganti gradus aliquis probabilitatis. Illud si datur, dici necesse est quinque Constitutiones. Brevia, Mandata cum non sint nisi probabiliter vera,

esse dc probabiliter falla & Pelagiana, si

proprio atque obvio sensu accipiantur.

Nam si probabile est sansenti textum esse tam purum & tam antipelagianum quam est textus S. Augustini, est quoque probabile, textum Constitutionum , Brevium , ac Mandatorum, qui textus Ja senii textui plane contradicit . esse ha reticum ; quod si est, erit quoque pro-

habile Ecclesiam per summam vim ac tyrannidem extorquere perjuria, quibus approbentur Constitutiones illς prorsu Pelagianae. Deinde etiam si Constitutiones Pelagianae non essent, seret illud certe manifestum, Ecclesiam vim ac tyrannidem adhibere. ut ministros suos cogat jurare in vanum, atque eo iurejurarisclo assirmare opinionem probabiliter sabsam , di quidem de facto nullius momenti. Eo nimirum tendunt omnes illae inanes atque indecorae comparationes, quibu Pars tectae numero maxima vult jusJurandum eludere, di conscientiae stimulos opprimere per summam atque inau-

ditam in Theologia morali laxitatem

12쪽

Quid vero pars eiusdem se minima

reponit ad comparationes eiusmodi 8 btiliιates s argutia veritate Chrisiana sndigna. Mendacia, per uria dissimulationis Ohypocrisis actus. Jam quid ait par1 maXima de paucis illis, qui in Hollandiam consu- gerunt λ Eos vero damnat, dum fatetur Ecclesiam ipsam e sie, quae jusiurandum imperet, hoc illi obsequium deberi, quisquis non obsequatur, esse perduellem. Quare hi illos accusant arroganLlae, pervicaciae , perduellionis nefariae adversus Ecclesiam , illi vero his perjurii atque hypocrisis crimen obiiciunt. Unde autem sit, ut duo ista hominum genera , quorum alteri alteros tantis conis viciis insectantur, nonIse tamen horreant

mutuo p imo unde fit, ut homines illi adeo conjuncti sint inter se , atque ad

eandem causam tuendam tanta animorum contentione conspirent λ Hoc nimirum ipsos reconciliat & reducit ad concordiam, quod tam ii qui se adduci patiuntur ut subscribant, quam qui auuuent non subscribere formulae adversus Iansenium praescriptae, omnes aeque Jan senti systema totamque illius doctrinae seriem amant & amplectuntur. Ea series tota posita est in statuenda delcct tione indeliberata , quam necesse At ut Dim

13쪽

voluntas nostra sequatur in omnI seu M. no seu malo actu , quia eam hςc delectatio & praevenit indeclinabiliter, ct in. erabilitere determinat ad actum hunc ipsum bonum malumve, ad quem ipso temporis momento inclinat. In illam doctrinae seriem omnia Iansenti dogmataeon fluunt; in illud veluti punctum omnes ejus discipuli, quamquam in caeteris dissidentes, mire conspirant. Quamvis hi rebellionis in Ecclesiam illos accusent, illi vicissim hos pessurii atque hypocrisi arguant, bellum istud civile atque inatestinum nihil de summo utriusque partis studio ad communem huius systematis causam fovendam imminuit; quamlibet se mutuis criminibus lacessant, sunt tamen coniunctissimi. Qui Iansenti textum damnant ut haereticum, qui eumdem ut haereticum damnare se posse negant , pari studio deflendum delectationem illam, qua totum Jansienti systema continetur ; nihil est quod non alieti

alteris indulgeant, & condonent, modo iistideant gratiam susscientem quae non satis est, & potestatem proXimam quae semper remota est ubi necessitas urget, modo repudient quasi Ρelagianum, illud dogma quo statuitur vera ac sincera Dei voluntas omnes homines ad salutem

14쪽

adducendi, modo credant gratiam non esse veram Christi gratiam , nisi quat nus est quaedam de laetatio, quae volumtatem nostram necessario determinet ea

illecebra, quae indeclinabilis sit atque

insuperabilis. Id mocio teneatur , modo illa non relinquatur de. dele ctatione doctrina , peccata omnia facile condonanis tur. Et numerus major suam minori re hellionem , & minor numerus sua maiori periuria condonat ac remittit. Ila Compensantur & exaequamur omnia. Delectationis hujus fide omnia mundanintur , omnia abstergentur. Affertur ex. ollandia liber aliquis . quo virorum illorum e secta honestorum hypocrisis ecperjuria commonstrantur λ honcsti illi viari hujusmodi libro profligati, ne videntur quidem persentiscere quantum in ipsos ex eo dedecus atque ignominia redundet, imo librum admirantur, & summis plausibus excipiunt. quasi non intelligerent eo se damnari penitus ac revinci. Satis habent illud dicere, Ill. v Archiepiscopum Cameracensem nihil ha bere quod possit ad illius libri argumen ta reponere ; neque id cogitant sua pluris interesse quam illust. Arch. Camera censis, ut liber ille refellatur. Interea

exulas illi di fugitivi, qui tam acerbe ac

15쪽

proterve scriptis invehuntur, manshescunt scilicet erga alios, etiam dum eos pessuros atque hypocritas appellant. Fruuntur hominum illarum urbanorum Sintia, qui periurio perpetrando illud sunt consecuti. ut se procellarum periculo ac iactationi subducerent, alteri audaces & praefidentes nihil non experiuntur, quamlibet aleam ultro subeunt, ut sectam ipsam scriptis deflendant. Alteri contra molliores ac faciliores, tolerant ultro atque admittunt omnia, ut securi possint inter homines versari, atque adeo tela impendentia depellere, & causam communem servare ac tueri. Utroque isto hominum ganere secta aeque indiget. Scriptores aliquos postulat violemtos ac praeser es, qui imponant populo, & famam concilient, postulat & patronos flexibiles, qui obsequantur tempestati, di summae moderationis simulatione possint tueri ac protegere, suum illud tam carum systema, quod vocitare amant caelestem ' S. Augustini doctrinam. Sua sibi invicem maledicta beneficiis mutuis compensata libenter icondonant. Atque haec est illa secta, quae Eccle- shm debellare ac de ea triumphare cogutat, etiamsi sateatur ipsa se neminem habere praeter penuros atque hypocritas, si

16쪽

septem octove nullius nominis Scriptos res exceperis, qui in Hollandiam consuis gerunt ut malis libris Ecclesiam lacensant. Verum illud negari non potest, eos qui adduci non possunt ut formulae subis 'scribant, qualis est ille defensor obsequissi lentis, longe levius peccare, quam plures alios qui subscribunt. Illi quidem cerate quae sint propositis consequentia, Vident acutius, & quamquam errant, funusaltem in errore suo tenendo magis ingenui ac sortes. Alii vero quod obsequi videntur Ecclesiae, id non nisi dissimula tionis & hypocrisis actibus effecerunt. Ipsi non audent evolvere atque eXplicare quam indigne jusjurandum contorqueant; dum dedita opera profitentur a se dam nari Jan senii textum, teneat nihilominus illud systema delectationis indeclinabilis atque insuperabilis nostrae volun tali , quo systemate tota Iansenti doctriana manifeste continetur, ex quo necesse

est quinque propositiones deduci, quod

solum potest ab Ecclesia vere suisse damnatum. Illi vero eo sunt intra Ecclesia sinum metuendi magis, quod metui nolunt, atque omnia decreta per simulatam modestiam eludunt, & inania reddunt a que irrita; tum ipso numero, & illo o

sequio, quod vulgus veram docilitate;

17쪽

interpretatur, apti sunt ad mentes omne credulas pertrahendas in errorem.

Quae horrenda descriptio cum ex ipsius sectar libris desumpta sit, quis non jure existimet novum hunc Scriptorem de- here saltem modum aliquem in scriben, do re lenitatem prae se serre Uerum sallimur. quaquam placet ipsi moderatio. Nimirum personam sustinet eorum qui minore sunt numero, quique perfugium hoc iam unum habent, ut

cum summa tum pervicacia tum acem hitate in quoslibet invehantur. Nullis Ecclesiae principibus parcit. Illis, inquit,''' Discopis qui huic eatui interfuerunt, ni nurum anno I 66o. imprimitur probrumae dedecus, ct quidem sine ullo emolumen ro , si tribuisur iis sensius ille, quem verba ab VM adhibita exhibent ac pro se ferunt. Tum addit : atque illud pariter dixerim da expositiona scripta ab IV. de . Marea, qua expositione error sdem planius distin-biusque continetur. Fatetur itaque scrip. tor ille caelum anni i66o. plane ac distin

sὸ docuisse insallibilitatem hanc de qua

disputamus, caelum vero anni I 636. in sua expositione doctrinam eamdem planius di sincti quo tradidisse. Atqui &cretus anni 1636. Episcopis ηο & coetus anni 166o. Episcopi. 43'. constabat. Hi

18쪽

knt Episcopi ps. quibus si addantur ub

ginti admodum ex secundo ordine ad hos coetus delegati , qui paulo post ad primum ordinem evecti sunt, erunt omnino centum Episcopi re amplius qui doctrinam hanc plane distincteque tradiatam sua subscriptione firmavere. Mox videbimus epistola scripta anno 16so. ab Episcopis 8s. ut ab Innocentio X. postularent Jansentani libri damnationem, atque aliis coetibus annorum I Θ3.16s . & I67s. prorsus idem fuisse pronuntiatum. Praeterea noster illa advertarius fatetur omnes Episcopos, qui asormulam approbarunt, atque eos praeis p 'sertim qui postremam constitutionem a cepere , statuisse Ecclesiam in ea re esse immunem ab erroris Periculo, Cum causam Mitam esse decreverunt. Tot Epis. Coporum autoritas illud saltem ab homi nibus e secta deberet impetrare, ne sententiam hanc nostram nobis si ngularem esse dicerent, & ab aliorum sententia discrepantem: imo tanta autoritate comis moveri aliquantulum novum illum scriptorem oportuit. Sed non ille propterea deterretur: rem totam belle sibi videture pedire, cum ait, Episcopis imprimitur ρε εγε. probrum ac dedecus . or quidem sine ullo σmolumento, F iPiorum vabis trabus r.

19쪽

ille quem ea exhibent ac pra ρ δε-

runt etiam plane ac distincte. . . Inanem verborum pompam. addit idem scriptor: Ccetus ille miscet ac turbat omnia , Ius ct factum confundit . . . . facit ut jure ipsi tribuatur hic error, ubi solum attendiatur quid ipsius verba per se significent..... in his eatibus omnia pendebant ab homi

num quorumdam nutu atque arbιtrib. .....

Episcoporum socordia ' ... hanc in textiis hus clijudicandis infallibilitatem eorum deliberatio ponit, quod unum satis es , at

ejusemodi monumentis, qua tam importune Amplicium auribus ingeruntur, adimatur omnis auroritas. . . . dissimulatu educlo δε- liberationes isas omnes nullo alio fundamento niti , quam immani Iesultarum amdacia , atque adeo quidquid in his 'actumes . Iesultis potius amoribus quam ciero tribui oportere Alterum sane ex his duobus eligi patiemur , aut hanc deliberationem niti nefaria quadam calumnia, aut ponere haeresim . Utrumvis eligat, certe illius Metus deliberatio majorem autoritatem non habebit .... Discopi, qμο-rum plerosique notum est nihil in hoc tota negotio praeter pua commoda spectacle ...... ridiculam Ill. D. de Marca eo in catu redinantis pertinaciam in illo suo dogmate def

fredendo, jui . facto sejungs non posse. . . . .

20쪽

sui praesul sua dignitatis oblitus se Iesiuitis

tradiderat , ut ipsius opera illi suum odium suasque inimicitias explerent. Idem scrip tor de coetus anni I 66o. deliberatione :Haresis est manisi a nquit.primis e

adamentis aperte repugnant f vel certe voluntas eri adeo immanis ac barbara, ut

ilia Episcopis imputari sine summo ipsorum

dedecore non possit. AEqui necesse omnino est, ut horum alterutrum fateatur , qui voluerit coetus illius verba proprio atque accu- ato sensu accipere.

Verum fortasse scriptor ille qui Cle

rum Gallicanum adeo despicere amat, crit adversus Apostolicam Sedem moderatior, & eam aliqua observantia colet. ipsum. Fratres carissimi, loquentem audiamus.

Ea tum erat, inquit, siummorum Pontificum loquendi ratio s jam vero sua dretra ac Decreta replent dιris atque execra tionibus in eos qui Dei metu ct conscientia' legibus prohibentur, ne imorum voluntati temere in omnibus obsequantur DBullis id semper a Ium est sedulo , ut mise' cerentur 9 confunderentur ha quaesiones, quas summus Pontifex Clemens XL non magis explicuit, quam sui decessores ....

Bullam edidit conviciis refertam . . . verba Constitutionis vel acerbissima, ct qua

SEARCH

MENU NAVIGATION