Documentum pastorale illustrissimi archiepiscopi ducis Cameracensis, ... ad clerum & populum suæ dioecesis, de libro gallicè scripto, cui titulus, Deffensio silentii obsequiosi, &c

발행: 1709년

분량: 501페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

hum, quamvis ille non sit haereticus, te rem eam quae dicebatur esse mani sesta, nunquam ab annis 'o attentius subtiliusique disceptare voluisse. Quid autem ess hac tota agendi ratione minus infallibile

quoad disciplinam ξ Quid est in quo

judex possit magis recedere a recta ad--ιmstratione aut recto ordine , quam si factum controversum semper sumat pro Vero, nolitque unquam de illius veritate quaerere, atque ita hominem innoxium tanquam reum damnet y Est igitur manifestum fieri non potuisse , ut Ecclesias modo est infallibilis in iis quae ad disecipsinam , quae ad administrationem σ r Eum ordinem spcctant, causam illam an- ' te dijudicaret, quam eam penitus cognO- erit , atque adco Ecclesiam vidisse, id quod fatentibus hominibus e ficta non potest non sentiri, nimirum se fore tyrannicam, si non esset immunis ab erroris periculo, dum formulae imperat subscriptionem. Inter haec duo extrema, quorum alterum fieri necesse est , vel ut credatur Ecclesia esse immunis ab erroris peri- Culo, vel ut eadem importunae cujusidam pertinaciae & tyrannidis accusetur, homines e secta ne punctum quidem temporis liqrent dubii. Ponunt confi-

32쪽

denter id quod cum iis, quae ultro ad

mittunt, non cohaeret, Ecclesiam jam ab annis 4o. tyrannidem eamque mani fistam exercere, atque adeo neque sanctam esse in praeceptis imponendis, neque infallibilem in disciplina, in adminia stratione ac recto ordine. Ea sunt quae homines e secta malunt perdere, quam discedere a systemate illo delectationis. quam necesie sit ut voluntas nostra seis

quatur, quia illam haec delectatio & prς- vcnit indeclinabiliter , & ad singulos

actus insuperabiliter determinat. At quis est inter vere catholicos, qui non ita secum ipse cogitet, qui non ita coarguat scriptorem istum p Necesse est, quod tu fateris ultro , ut Ecclesia credatur esse vel in fallibilis, vel tyrannica. Saltem illud negare non potes , necesse esse , ut Sedes Apostolica cum innumeris Episcopis conjuncta manifestae tyrannidis accusetur , si non est Ecclesia in ea re dijudicanda immunis ab erroris periculo, praetereaque bona fides postulat,ut agnoicatur Ecclesiam hujus tyrannidis consciam & participem essectam esse, dum illi videtur tacendo consensisse. Nemo unquam quamlibet se torqueat, ut formulae fulcimen aliquod st firmamentum subministret, ullum reseria Iaso.

33쪽

aliud quam insistibilitatem Ecclesia. vis tu formulam relinquere absque D cimine ct firmamento, atque eam abiic re quasi tyrannicam , quam admittere illam insallibilitatem, qua posita rueret systema delectationis libero arbitrio λώdeclinabilis atque injuperabilis. Mihi vero contra longe longeque satius ac praestabilius videtur, & Armamentum aliquod .sormulae subministrare, ne accusem tyrannidis Sedem Apostolicam ac tot Episcopos , quorum totam rationem Eccle-sa universa suo tacito consensu comprobat , & repudiare tuum istud delectrationis indeclinabilis atque inseverabilis systema, quod Constitutiones damnaveis N. Eiusmodi praeiudiciis . quae tantam vim habent, semel constitutis, possemus abstinere a Dessensere silentii fusius consutando. Neque vero n etesie est vel ejus librum aperire, ut quisque pro certo habeat ac praejudicet nihil ipsum posse

adversus supremam hanc autoritatem a

serre, quod &non sit plenum invidiae, di aliquid habeat firmitatis. Deinde & illud audemus spondere lectori. nullum esse in toto opere locum, qui speciem aliquam habeat veri, qui non statim ociscurrat in nostris Documentis consul

34쪽

, tus si, quidquid scriptor'ille contradixit.

Cum iis quae nos in eadem causa posui mus, diligenter conseratur. Praetera vero totum illud opus, quam libet accommodatum ad mentes hominum prima specie pertrahendas, manifeste non cohqret, atque ipsum se con

futat. Quid cnim vult ille scriptor quid est illud unum, in quo praesertim si

tuendo versatur atque elaborat 3 Id n que ipse novit, neque potest statuere. Vuline Ecclesiam esse ' obnoxiam errori in confidiendis textibus suorum symboalorum, suorum canonum, suorum deismque decretorum, in quibus par & eadem est autoritas i Id vero ne conte

dere quidem ausus est; imb & palam profitetur vultqne omnibus esse persuasum, Ecclesiam ipsi videri minimε obnoxiam errori in textibus eiusmodi dimindicandis. Censet ne igitur Ecclesiam esse quidem obnoxiam eriori in dijudicandis

longioribus textibus, quos damnat g nerali aliquo decreto , ita tamen, ut absisque erroris periculo diiudicet textus breviores, quos su is canonibus damnat pid vero totum esset puerile ac nugat o rium. Quare de nobis illud denuntiat :Libenter hoc ipsi datur, idem propemodum de textu longiore dici posse, quod do brovis: ' πλ

35쪽

die dicitur. Quid igiur superest, in quo jactare se possit amplius p Id vero auderet ne dicere, textus brevioris damna tionem quς canone conlinetur, decisio nem esse dogmaticam de jure ; at damnationem longioris textus quae alio decreto. contineatur, nihil csse praeter edictum

aliquod de sucto solo pertinens ad disciplinam i Atqui si vel ipsi concederetur loqui tam parum graviter de re omnium gravissima, suis tamen ipse verbis, sua

consessione teneretur. Nam hinc quidem p. io'. assirmat Ecclesiam vera quίdan infallibi-titate praditam esse in componendis eyusmodi rebus, qua ad administrationem stretitum ordinem attinent. Tum subjun-

'' ait: me est auxilium Spiritus Sancti, quo Ecclesia saeculis omnibus sustentatur circa res illas qua posita punt in usu ct in adminiuratione , quibus in rebus exigitii. Μι obsequamur inius autoritati, licet nul- ν' ' L A Moὸlatis Inde vero contendit πρ

cum usum atque electionem yertinere ad

disciplinam. Et vero etiamsi homines C secta impetrarent ea qUς volunt omnia, Certe negari non posset Ecclesiae iudicium adversus teXtum Jansenti, edictum esse quoddam ad disciplinam pertinens. Atqui fatetur hic scriptor Ecclesiam vera 'infallibilitate Praditam esse in comyonen

36쪽

dis ejusemodi rebus cte. Dissileri igitur hie

scriptor non potest Ecclcsiam vera ina fallibilitate praeditam esse, cum Jan'enii textum damnat tanquam haereticum, dc a nobis jusjurandum exigit, quo eundem , tanquam hqreticum damnemus. Si - textus ille tam e flet purus ac sanus, quam textus sancti Augustini, damnatio illius textus, quς sane ipsi textui contradicit , ipsis verbis plane contradiceret purae illi doctrinae , quam sanctus gratiae Doctor adversus Pelagium propugnavit, essetque adeo mere Pelagiana Nihil sane magis pugnaret cum vera infallibiliis rate, in illa re quae. dicitur peitinere ad disciplinam , quam decisio adversus Puram S. Augustini doctrinam tam pestilens ac perniciosa. Quare si modo Ec-clasia in rebus ei modi co myonendis vera infallibilitate νγ adita est , ncccsse est ut

agnoscatur infallibilis in Janienti textu

damnando. Praeterea tam mani sistum est quam . quod maxime, Ecclesiam esse quae sommulae subicriptionem exigit , alque id scriptor ille dum negat. Don auu et tamen ulla adversus rem adeo manikstam argumenta proferre. Jam ab annis sci homines c iam in eo sunt toti . ut probent

Ecclesiam fore tyrannicam. dc per Visa

37쪽

ncsariam manifesta periuria imperaturam , t sie . si nullam haberet adversus Iasie nil textum autoritatem , nisi eam quae obnoxia foret errori. Atqui nihil magis

adversatur purae disciplina, accurata administνationi O recta ordius, quam Omnes Clericos adigere ut fidem certam iulius facti, quod fit momenti nullius, iu-Ient contra suam intimam persuasio. nem, certe contra dubitationem insuperabilem, & quidem ducti ea autoritate, quae incerta sit & fallax. Igitur foret

Ecclesia manifeste tyrannica adversus pumram disci linam . adversus accuratam adminis rationem ct res tum ordinem . si fidem certam di jurejurando testatam imperaret de Iansentani textus haereticitate. di quidem sola tua autoritate proposita, quam errori obnoxiam seu fallacem at que adco incertam esse fateretur. Igitur statuendum cst suam Ecclesiae auto ritatem videri immunem ab erroris periculo. cum hoc a nobis iusiurandum

atque hanc fidem exigit. Etiamsi, quod homines e sedes volunt, edictum illud pertineret ad solam disciplinam , esset

tamen confitendum fuisse aliud cum veret Ipy. ra infambilitate propositum,& cum eo auxitro S iritus San Eli, quo Ecclesia saeculis omnibus sustentatur circa quimodi a minis IIonem.

38쪽

Quare nullus suit unquam liber m1-nus dignus ad quem respondeatur, quam recentioris hu)us scriptoris liber. Ad

objectiones suas ipsς quantum satis cst respondet , suo se gladio jugulat. Omissis iis quae extra propositum ad in

erSus nos Congerit, satis nobis est ea

colligere quae ipie concedit . atque id si prautiterimus , nihil ipsi supererit de

quo possit contendere. Quid enim consequetur ex illa sua ut ait traditione , quam opponit nostiae 3 Id ne agit ut sibi contradicat, probetque e X traditionis monumentis non esse promissam Ecclesiae in fallibilitatem in dijudicandis iis textibus sive brevioribus , sive etiam longioribus, quos damnat suis Canonibus, aut iis certe decretis quae sint Canonum loco Id ne agit ut secum ip e turpiter pugnet, atque Ecclesiam ollendat non ellevera insalubilitate ne peccet in iis quae ad suam disti Pinam atque administrarionem portinent, hoc est ne IcX tum damnet aeque purum, atque est S. Augustim Icxlus. & ne manil sta extorqueat pchuria Z Plaudit sibi nimirum, & se credit ad omnia respondisse, tibi controvcrsam illam facti de lanug-niano icatu dixit esse aliquam de mera

39쪽

eritica controversiam. Sed quo tendit nonne intelligit, si valet eiusmodi reseponito eam polle pariter ab omnibus

saeculorum omnium novatoribus auli linberi ad omnes textus, quos Ecclesia luis Canonibus addito anathemate condem innat 8 Erunt etiam qui dicant potuisse Ecclcsiam errare in iis quae ad criticam pertineant, dum illa Tridentini Concilii Canonibus quosdam textus damnavit. Decreta omnia de fide recidunt denique ad quorumdam textuum damnationes atque illis te Xtuum damnationes habebuntur scilicet judicia incerta de iis quς pertineant ad criticam. Audebitne vero scriptor ille dicere, pollia Ecclesiam minis bis suis imperare fidem certam &nunquam revocandam sui decrcti, si decretum illud non est nisi de controverissia aliqua quae ad criticam pertineat, cuiusmodi esset questio de Ciceronis aut T: Livii se piis Z Nonne haec manifesta tyramiri soret, iusiurandum vanum exigere in re ejusmodi de facto momenti nullius 3 Plane ccitum est, cum scriptorem, qui nihil habet aliud quod resipondeat , dignum ipsum non esse cui respondeatur. Sic tamen existimavisus, non esie committendum , ut oboiciantur sedu-

40쪽

ctionis periculo lectores quidam , quos vel captiosum dc fallax scribendi genus hujus icriptoris proprium inducere posset in errorem, vel eius confidentia decipere. . In eo est elaborandum, ut tam paucis tam clare confutetur, ut illa immani substructione dissipata . nihil plane supersit quod ulli fideli. si modo velit paulisper attendere, fraudi esse possit.

Non est instituti nostri hominem per χ- qui vagantem per infinita sere quaestio. num diverticula , quibus ipse vellet no bis elabi, & quo lectores pertrahere sine summo ipsorum taedio non pollemus. Satis nobis sit eximia quaedari capita pertractare , quibus controversia omnis absolvitur, & quibus hominum e secta systema totum ita funditus diruitur, ut iis semel explicatis & constitiatis manifestum sit nihil amplius superesse quod in Contentionem aut disceptationem Vocari merito possit. Praeciso arboris trun-CO, rami omnes eodem ictu concidant necesse est , neque opus est ut singuli

resecentur.

Colligemus igitur & sub unum aspectum ponemus loca quaedam ex eo scriptore desumpta , quibus vel invitus conmCedit ea omnia, quae negare nobis & de quibus maxime contendere nititur. Hςc

SEARCH

MENU NAVIGATION