Ioan. Iacobi Scharandeus, ... De ratione conservandae sanitatis liber. Ad amplissimum senatum Solodorensem

발행: 1602년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

rso . DE RERUM VICISSI TvDINE

evertitur , eo quod nihil detur prius aut majus , a quo cogeretur; quia coactio, seu determinatio est ab alio, ut est in scholae terminis. Ergo quidquid Ens supremum agit, non necessario agit, sed libere: ideo enim agit quia vult, non quia cogitur. adde quod libere agere multo praestantius sit quam necessarior id vero quod praestantius est Enti primo convenit quarto modo , ergo quantum ad se non necessitate , sed voluntate agit. Non ad subjecta , quia si mortalibus, seu rebus caducis

certum agendi modum, ita ut non aliter agere possent, constitueret, potestatem suam ad extra limitaret, eo quod decretum immutare non liceret. repugnat autem Enti liberrimo decretum absolutum,quale esset,si v. g.Terentius non prima aut secunda ,sed tertia aut quarta febri maligna periret. certe non poterat prima vice emori,quia quarta statuta erat, e

iamsi Enti primo aliter statuendum videretur, cum sibi ipsi decreto illo facto leges imposuisset. ergo neque ad shbjecta necs state agit.

Secundum vero, quantum ad bonum universi, ex primo colligitur. ut enim causae pri- 'mae convenit libere agere , ita rebus caducis

convenit libere modoque aequabili gubernari. melius quippe est nutui conservatoris libero subjici, qnam fato & necessitate ferri, cum necessitas quamcunque conservationem

152쪽

η . .

neget. siquidem gubernatione non indiget

quod necessitate movetur. quare alterutrum negandum est, aut Conservatio universi, aut

necessitas fati. sed corruptibilia aequabili ratione gubernari non solum percipimus sed &videmus. ubi enim necessitas se prodit non in 'concinnitate,in qua potissimum apparet qua dam conservatoris industria,ut similia & dissimilia inter se conveniant.neque in corruptione, cum nihil in orbe pereat, sed solum immutetur & dissolvatur. quod autem ita perit aut Corrumpitur, ut semper reiarciatur, nulli sane necessitati antecedenti subj icitur, cum potius

pereunti ex hac necessitate omnino annihilari, non restitui. necesse foret. ergo nullo modo in rebus caducis fatum aut necessitas admittitur.

Objicies: quando quis aegrotat, idque ad

extremum usque, seu medicum vocet seu non vocet, siepenumero tamen convalescit ; aut, etiamsi vocarit, tamen emoritur: ergo staru- tum fixumq; erat, ut, quidquid egisset,moreretur,cum aeque sine medico, ac cum eo argerconvalescat atque emoriatur. signum manifestum,non apud curam mortalium, sed apud fati necessitatem res humanas constitui. Respondeo, aegrotum, seu medicus adsit seu non adsit , ex effectibus variis causarum iliter se conneXarum , quae morbum efficiebant, emori, non autem ex decreto auy determinatione ,

153쪽

. ut hoc morbo & nou alio , hoc die & non alio periret. si enim causis primis seu procatarcticis obstitisset, morbus sane non ita auctus fuisset, neque tot causae concurrissent, ex quarum effectis, quia eis amplius resisti non poterat, mors necessario secuta est, non autem ex fato inevitabili. Fateor equidem , necessario dum aliquis emoritur mori, neces,

sitate tamen consequenti, non autem antecedenti ; id est non ex fatali constitutione, sed ex causis concurrentibus, ex quibus necessarii sequuntur effectus. sic dum de fatali neces.state disputo, necessario de ea disputo, non tamen necessarium erat,antequam inciperem, ut de fato disputarem , poteram enim ultro has ineptias omittere. Verum quidquid dicamus non propterea vulgus corrigitur, imo quasi universi mortales,qui adeo fatum seu decretum moriendi aut

vivendi tempus certum credunt, ut ne pharmacum aut medicum noverint, summis cruciatibus , quibus tamen facile mederemur, moriendi horulam espectent, exigantque misere ultimum vitae momentum. Quando vero ita infeliciter pereunt, sane non ratione fati, sed propriae incuriae negligentiaeque moriuntur vitae aut graves aut desides. Certum quidem est saepenumero medicamenta remedia

que frustra tentari, sed haud frustra tentaren

154쪽

tur , si principiis caveremus, nempe excessibus, qui plane sunt illud immensum mortalium fatum, cui hodie totus pene orbis su iacitur. Quam egregie fatum sirperaretur, si alia vitae iniremus moderamenta i quam nullus Α- cheruntis strepitus, si in his tandem sapere inciperemus i detur fatum,detur necessitas,quid mortalibus ex hoc accidet incommodi ρ vitae humanae, inquis, cura tollitur,variorum moris horum apprehensio incutitur, quibus nulli fas sit, propter illud fatum inevitabile, resistere,

unde extremum omnium malorum , nempe mors,sequetur. Enimvero hoc tam ingensmalum est, ut illi cedere oporteat an quia statutum est semel emori,ideo omnis nostrae salutis cura abjicienda p ideone in morbis medicus non accersendus' ideone medicinae negligendae nequaquam profecto, si sapimus, cum sic fatum fato,necessitatemq; necessitati imponamus. quid enim aliud agimus,cum curam n

stri gerimus, nisi quod fatum sistimus,necessitatem solvimus p cum quis fistula explosoria,

aut alia re quacunque transverberatur, vita

ejus in satis est , & necessario moritur : sed si

medicus cum chirurgo accedant, vulnus curent,sanguinem sistant, medicamenta subministrent,nonne dirum illud fatum terribilisque moriendi necessitas immutatur λ ergo solum fatum aut necessitas fuisset quia voluisses: po, K s teras

155쪽

.M DE RERUM VICISSITVDINE

teras namque medicamenta negligere, sicque necessario emori. Vide itaque,satum tam homtibile nihil aliud esse quam vitas tuae incuriam, cum facile, si in morbis rite & medico & remediis opportunis utaris,superari possit. Quapropter quisquis hactenus ita fato & necessit

ii te credideras,ut regimen vitae nihili aestimares, nil sanitatem curares, tandem cina cupiucentiis illecebrisque fias satur, non te alea de. coquat, non sis in Venerem putris, rerum humanarum necessitatem mittas, valetudinem cures,ne tibi ipsi vitae brevioris fatum fias,aut saltem morbis conflictatus misere vivas, ita ut singulis pene momentis fatum voces , mortemque ob vitae acerbitatem assiduo exoptes. Nec te deterreat illa immutatio quam mortem vocant, ut ideo in vita carpas dulcia post cineres nihil futurus. quid enim aliud mors est, quam nostrς compagis selutio,quam partium unitarum dissociatio, quam nostri, particulatim quidem,continuatio, & existentia ρ quocunque singulae substantiae abeant non quidem conjunctae, sed dispersae vivunt;quibus si daretur , ut rursus conglutinarentur, eaedem sane, tion minores nec majores, non Heliores aut pejores redirent mox in eandem compagem,

qua modo uniebamur , coaliturae. quid ergo lugemus p certe hoc non est quod palleas, nec est cur quis non prandeat, aut sine uncto Coenet,

156쪽

net, cum nihil magis in morte timendum sit quam in ortur nascentes morimur, finisque ab origine pendet. nec major est moles, ut sib- stantiae rerumq; ideae ad hanc sceleratam pulpam componendam accedant,quam ut ea dis, soluta discedant. singulis etiam momentis imis minuimur,semperq; aliquid in nobis deperit.

nec tamen animadvertimus, aut dolemus, cur

ergo , cum ad partes ultimas imminuendas ventum est, doleamus p an ideo quia primum mors incipit, quasi in hoc momento consist rei λ at aequalis est partium priorum aut posteriorum discedentium dissolutio ; quae quia cum incipit non timetur, non est cur sub finem timeatur. Quam pacate vivunt sapientes, qui fatum mortemque & omnem strepitum ridenti quis eo beatior videbitur, Qui tuto p tm loco

Intra se videt omnia roccurritque sevo libens Fator nec queritur mori 'Casus omnes recta ratione, aegritudines sollicitudine & cura levat, mortis vero fatum aut superat aut eludit. Sic, inquam, non amplius sanitatem nostram , Propter aegrotandi aut

moriendi necessitatem,negligamus,sed sedulo

curemus ut valeamus.

157쪽

Libri peroratio.

T aec quidem suntdocundeLector,quq mi- Irahi de sanitate conservanda dicenda proposueram ; quam vero inepte , quam stupide, imo quam insulse pertractarim , satis animadinvertis , tum incondita miscendo, tum multa praeter rem & propositum accumulando: nunc tamen te benignum velim, atque ad mentem meam intelligendam attentum. Pleraque sunt,

fateor,quae nihil prorsiis ad sanitatem conducunt: qualia sunt, definitio sanitatis, de calore naturali an sidera in nos agant, de diebus is tunatis, de rerum vicissitudine, &c. quae , inquam, quomodocunque se habuerint, ut quidem vulgo videtur, nihil ad sanitatem cons runt. Sed quoniam prius sciendum est quid sit sinitas,quam conservetur, huic tractatui defi nitionem praemisimus: & quia sinitas potissimum in calore naturali consistit, recte a definitione sanitatis ad hanc quaestionem exponendam oratio mea processit: casor vero naturalis elementaris dicebatur, nihil commune habens cum astris aut coelestibus, quocirca mox caput istud conjunximus , ut positis qui busdam quasi fundamentis melius hactenus ea, quae ab elementis fieri dicuntur, tractaremus, ne mortales ab astronomis, quantum ad sanitatem, toties deciperentur,nugis illis vani seque

158쪽

que prsdictionibus ita firmiter assentientes,ut Cetera negligerent. atque ob hanc causam sub finem quaedam de dierum felicitate, de venefi

ciis aliisq; addidimus, ne pari modo his ludi

briis decepti remedia opportuna projicerent, longasque anuum & ceterorum delirantium fabulas sequerentur, quasi medicamenta nihil proficerent, propter dies benignos aut malignos, hominum veneficia, Geniorum vim insuperabilem, necessitatem inevitabItem: quae quam inania sint, facile dijudicabis. Adeo ut videas , me potissimum studuisse,ut naturalia tractarem, missis rebus sacris,seu supernatura libus, quae ad rem nostram non faciebant, a que pro modulo meo confeci , ut viderent omnes atque perciperent, sanitatem a nobis ipsis potissimum oriri,cum ea in potestate nostra sint,quibus sanitas conservatur. Quae cum ita sint, si mortales saepenumero aegrotent,se-ipses sane culpent, quod valetudinem non curent , cum jam non in sideribus, aut alia quacunque re absurdiori, sed in rebus naturalibus salus & sanitas, quantum quidem ad corpuS, quaerenda sit, ut sane beateque vivamus. Quod si nugas meas fastidias, haec saltem praecepta rhythmica ex iis , quae in schola Salernitana traduntur,excerpta accipias, ne impastus a me discedaS.

159쪽

I. E consumpturas m randes tolliso eurin rL Dasii dubites. qua sunt turbantia vites rSicut coena brevis, tibi sit moderatio quavis et Ligurito merum . nimium res pessima rerum:

In omnis degas paulum post prandia, pergas:

Hentrem constractum n re . solvito mictum:

Hars ρ stabis, visam Anasne parabis.

α. Res tibi Furrenti si prima, lavare recenti rumina postque manuου; θ' mos quottidianus. Dens ne fave stat, vel ne gingiva putrefiat, Elue lentorem, solves se sepe dolorem. Vis servare comas ' passas fac pectine comas: Mollius exertossed post extende lacertos, Segnitiemque leva gressu . non sit via se .

3. Somno ρσω meri cum venerit hora disi, Ne te corripiat febris, vel 'fluxio fat. Catarrhus. q. Sunt mala, qua ventosunt, premagna, retento :Tympanon hine, stamin, vertigo , eolica m. is. Mundus, non retersi rite habitabatis aer: Infectu s rea non sit foetore eloaca. 6: P imo digestodiomacho postente, comeso;

Ante, cibum nunquam fas es absumere minuam rEt eomedas exin Amathus eum sentit oreximSignum derivant quod fauces inde salivant. 7. Temporibuου veris modicum prandere juberis: Et calor a statis dapibus mera immoderatis. Autumni ctus cavem, ne i tisi luctu . Convenit at seumma plus sumere tempore bruma. 8. Inter prandendum sit sepe parumque bibendum: Et eum pransim abis, duo practas quando lavabis: Ret munda cutis, radiis ectabis acutis.

Pranse vel i, vel sta, calidus pos balnea persa.

9. Dum comedis θ his parcas, has cedito Nymphis rinne etenim venter friget.' phlegma frequenter. I o. Ex nimia coena somacho It maxima poena: Tollere si poenam cupiae, moderabere comam. Si notat hestema nimium potatio coena . me confert sane, si sumas pocula mane. II. Si mensis pones panem , fac conditiones Has habeat: purus, tenuis, non tempore duru ,

160쪽

Sit fermentatus, tactus, sine fraude paratus

Sis I a conditus, pura messe, stolatus: Hunes manduces vita tua stamina duces. I 2. Ovum Iat reficit vulgus quod sorbila disti: Si cibis ovorum silist, memor Uo novorum. 13. Sm vitulina cara nutrit, si pessima raro. I . Sus medicina datur se vino mensia paratur: Si sine, porcina melior tibι flet ovis I s. Sturnus, am retas. gallina, columba, frigellus, Phaseades, perdix, smul or gometra, coturnix , Cum merulaque capo: fert hae rarisma caupo, Cuin tamen is bonasnt, ae agru undique prosint. I 6. Ovis pinguesiunt, ossis abdomina ersunt.

Ex simila panis nutrit, rubicundaque sanis vina fovent robur; gracili Ius pingue debetur. II. Caseus impinguat eum lacte, hie nam, fropinguat, Et ea rebella quidem, fedfacta cupedia pridem: Lingula, testiculi, cum glande, medullula, culi, Vinus fiunt Iuris, sed nunc infesta podagris. I 8. . Cum pses molles fuerint, qua sorpora tolles Magno . se duri, parvi sunt plus valituri.

19. Caseus humorum, ora, lac, sium causia maiorum, Pomaque, salsa caro succo qua gaudet amaro, Et cum cervina leporina, ea prina, bovina :mippe , nec exilem, cumulant in eo ore bilem. ΣΟ. μα cum theriaca, pyra, ruta, vel alba sicea Omne quod es hominum po nisa 6 vemenum. α I. Venter stipatur nimium squando bibatiis Vinum quod rubrum est . voti non undique prodest. 11. Retula 'divini tibi sit certisma vini: optimi. Clarum, splendesiens, sapidum, candore nitescens: Mor valet ad gustum generoseum, mite, vetu tum. a 3. Vinum pejores s pnus, sin, meliores Progignit succos,stit pravos tollere mucos. Sis vetus Ο clarum, sapidum,sistite, maturum. 24. Cervisa erussa ventris fit maxuma massa: Semper dulce fiat, nunquam sapor ellus acsat.

sit bona grana pent, gratisima poculasent, dcc.

SEARCH

MENU NAVIGATION