Ioan. Iacobi Scharandeus, ... De ratione conservandae sanitatis liber. Ad amplissimum senatum Solodorensem

발행: 1602년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

tius tamen erit nonnihil nuditatem moderari, praecipue vero nocturno tempore, quamvis cubiculam nimium calescat, ob aerem inse-stissimum, ut omnes sciunt atque experiuntur. Cibi etiam pro ratione temporis variandi sunt,tum in qualitate, tum quantitate. hyeme

siccior, copiosiorque cibus sit, quod corpus hostruo calidius humidiusque uberius siccis alatur, ob noctes praelongas , ut Hippo- .crates loquitur , quae tempus concoctionis producunt. ideoque eo potissimum tempore, Carnes duriores, ut sunt pernae, petasunculi,

sumina, laridum , bubula , salsa & fumo indurata, muria, haleces, liquamen , atque id genus alia, si concedendae sunt,conceduntur, propterea quod concoctrix major sit, quam aliis temporibus, ut vulgo notum est. aestate selicius humidis utiliusque vescimur , tum propter calorem , tum. propter siccitatem. humida enim citius nutriunt , facillusique concoquuntur, praeterquam quod ariditati subveniant. hujusmodi vero humida sunt Iacticinia, offae, Mae fiunt apud germanos,

acetaria, olera, pepones, Cucumeres, anguriae , betae, aliaque hortensia ; quae sene ut compendiose sunt , ita sinitati plurimum

prosunt, propter facilitatem Concoctionis, quod ex his stomachus non gravetur, se vato modo & quantitate. Atque ut rem

132쪽

totam attingam, unusquisque proprio temperamento expenso, modumsibi rationem que secundum temporum mutationes vivendi constituet.

- De diebus fortunatis, C A P V T XV ΙΙLDJcturus aliquid de hac quaestione vulgari , a definitione ipsa diei incipio,

ut tota rei series planius intelligatur. Dies itaque est numerus motus selis circa fisum circulum,comprehendens spacium illud quod intercedit inter' duplicem ortum s lis; seu, est pars motus selis, divisi in trecentas sexaginta quinque partes, ita ut ab uno ortu ad alterum unus dies numeretur, aque dum sel ab uno puncto siti circuli discedens rursus integrum dimensius ad illud accedat. Verum quia dissicilius fractionibus, seu numero aliquoties partito metimur, dies hos trecentos sexaginta quinque in numerum breviorem , nempe in septimanas quinquaginta duas redegerunt , ita ut septem dies unam quinquage-timam secundam continerent,ficto ex eo hoc inumero,quod septem planetae sint, unde dies etiam ab iis denominentur. Haec vero nomina non eo Ordine, quo sunt in coelis consu-

133쪽

x3a DE DIEBUS FORTUNATIS

sim mixta, diebus sunt imposita; non tamen sine ratione antiquitatis, quod velint haec potius deorum immortalium esse nomina, quam siderum , ideoque dies ab unoquoque, prout in septimana prius aut posterius alicui deorum adolebant, appellationem derivasse. Quidquid sit de his, pulchrius ornatiusque est ire recto quam praepostero ordine. quare melius esset haec confusa nomina in situm ordinem redigere , ut illum naturae sequeremurr nimiarum ut dies primus septimanae esset Saturni, secundus Iovis, tertius solis, quartus Veneris, quintus Martis sextus Mercurii, septimus Lunae. Verum ista seu bene seu male constituta sint,parum aut nihil ad rem nostram conducit: solum enim in posterum nobis quaerendum est, utrum quidam ex his diebus λrtunati sint, ut omnes existimant, & in quo consistat haec dierum felicitas.

Atque ut de primo quidquam dicamus, apud me nulli sunt dies boni vel mali, felices aut infelices,ut neque olim apud Heraclitum, qui Hesiodum , quosdam probos, quosdam

malos facientem dies, redarguit, tanquam non tenuisset naturam omnium dierum esse

unam ., quod alibi duiatavit. quemadmodum enim dies aequaliter ab illo motu selari simul sampto participant, id est , ut nullus alium aut numero aut partibus, ita nullus alium aut

134쪽

bonitate aut malignitate superate quae enim' inter se ubique sunt paria , inter se sanε bonitate aut malignitate non differunt. dies vero , quantum ad essentiam non discrepant, ergo pares sunt; nullo infortunio aut felicitate disi Creti, cum aeque dies hodiernus sit pars m tus solaris atque hesternus, aeque futurus ac ' Praeteritus. Verum mihi experientia undique objicitur, qua meum delirium convincitur. experimur enim , respondent omnes, dies se tunatissimos, sanissimos, imo beatissimos stum rursus infelices, atros, sanitati adversos, imo ipsi vitae regimini contrarios: ergo necesse est dari differentiam dierum tam felicium quam infelicium. adde quod plarique medicorum dies in propinandis potionibus, in morbis dijudicandis, in methodo curandi

diligenter observent e testimonium manifestum, quosdam dari dies bonos, quosdam

improbos. Fateor equidem haec omnia fieri, atque egomet diem, ut aegroto mihique melius consulatur, sedulo observo ; non tamen ideo,quia hic praeeipue prae caeteris ratione sui observandus sit,sed ratione tempestatis, temperamenti ggrotantis aliorumq;accidentium, quae uno die plus minusve mutantur. haec, inquam , singulis diebus, seu Mercurii, MartiS, Lunae, Saturni, aut alterius dies sit, observo, non naturam dierum, quae ubique eadem est:

135쪽

nempe id, quod die accidit, non ripse dies,

considerandum est. Ceterum demus dive sam esse dierum naturam, in quonam haec diaversitas consisteti sane non in natura dIerum, cum nulla sit, nisi ea quam ab hominibus acceperant, ab eis excogitati & constituti. movebatur enim Elante dierum constitutionem, & moveretur, etiamsi nulli dies essent, cum dies nihil aliud sint quam partes num . Tabiles ipsius motus solaris. ergo probitas &malitia diebus non est essentialis, quippae deessentia dierum est, ut non mutentur, inter se perpetuo aequales.minus in accidentibus constituetur, cum accidentia, quae quotidie tam multiplicia, eniunt, non ratione diei, in quo contingunt, sed ratione toti universi, omnia Γ ut naturae libet, immutantis. At scio

in quonam bonitas & malitia posita sint, in inflisionibus scilicet planetarum, ab quibus

dies denominari volunt, quia, inquiunt, unicuique nostrum quoddam sidus attributum est, cujus nutu prospero aut infelici regamur. quare cum dies nomina a sideribus acceperint , procul dubio cum eorum proprietatibus conveniunt, eandemque bonitatem &malitiam , quam planetae nancistuntur, usurpant. Verum haec quam ridicula sint nuper

memoravimus, adeo ut in praesentiarum non

opus sit inepta illa repetere. illud istum nunc

136쪽

addo , dies nomina tantum a planetis deriva re , cum iis nihil insit aliud , quod possit die- bus communicari, nisi sorte supersit quaedam proprietas mysteriosi illius numeri nempe septem. Sed hoc mysterium aeque ridiculum est,

ac cetera, quae pro captu cujusque finguntur. numerus novem mirabilius sane iti se mysterium continet. si enim multiplicetur, seu per se ipsum, quod quadrare vocant , seu per alium , numerus productus rursus novem effincit : ille vero qui superest ad decadem usque, demonstrat, quotie. novem in numero producto contineatur. v. g. bis sessiciunt x8. adde hos duos numeros,8 & x,essicient s.ab IS . vero usque ad decadem ao supersunt a.ergo 'his continetur in I 8.quadremus 9. novies. 9 eLficiunt 8 I. adde numerum productum, itidems reddet. ab 8 I vero usque ad decadem so su- persunt 9, quae significant, numerum 9 novies in 8x contineri.quod sine mirabile est &mysteriosum, quid tamen aliud est quam numerusp novem fuit, novem manet. sic mysterium, quod in tuo septem latet,inane est. ergo neque a numero septem dies fortunam suam

vindicant. De diebus criticis, qui per septem ab Hippocrate fieri dicuntur, hic non disputo , quod plurimum ab his diebus, de quibus loquimur, duserant. sed redeamus ad planetas, ad quos dies omnia sua accepta reserunt,

137쪽

ut tandem vitilitigium tollatur. Dico itaqued nullo sidere quidquam boni vel mali di hus, nequae separatim , neque conjunctim 'communicari. non separatim , quia nunquam unum solum sidus, hoc vel illo die apparet, sed singulis diebus, id est, intra viginti quatuor horas omnia simul cum toto universo Convolvuntur;adeo ut necessario in nostro semicirculo appareant. unde MercuriuS v. g. non magis die Mercurii apparet, quam die Iovis aut Saturni, quibus itidem eodem modo volvitur. cur ergo eo die major ejus virtus

dit quam aliopnon major est profecto suo proprio die quam alieno. quare neque a sideribus dierum malignitas aut bonitas, neque a realia quapiam petenda est.

De Veneficiis CAPUT XIX. REm ρrduam explicatuque dissicilem

aggredior , jocunde lector , atque jam in ipso aditu haereo , quid potissimum de re certa incertaque constituam; velle enim rerum admirabitum varietatem, quam cogitatione non comprehendimus, negare , summae esset dementiae diffidentiaeque , artes vero magicas , praestigias , in

138쪽

CAPUT XIX. 13

cantationes , veneficia, carmina , devotiones statuere, Diis naturaeque imperare. ingens sane utriusque praejudicium , naturae leges praescribere, geniis autem impune tu ludere , quasi mortalibus omnia subjicerentur , maxima siua existente vi. unde mihi animus vacillat , cui praecipue ex utroque assientiatur. in monumentis quippe veterum immensa hujusce rei prodigia commemorari tur,' quae, si historiar authoritas quidquam suadet , nimis quam certissimos nos redd rent , sublata omni imponendi astutia. Tucinciae Vestalis incestae precationem , qua usa aquam in cribro tulit , anno Vrbis IIc IX, diu extitisse legimus e Numae item fulminum lustrationem a Satyris edoctam, ut per cepas fieret & crines menidesque pisciculos: Caesarem dictatorem , post unum ancipitem vehiculi casum , consuesse, ut primum consedis,

set, carmine ter repetito, itinerum securitatem aucupari: Apionem grammaticum umbras evocasse ad percontandum Homerum,

qua patria, quibusque parentibus genitus esset ; non tamen ausum profiteri, quid sibi respondissent: prodidisse insuper herbam cynocephaliam divinam, & quae contra omnia veneficia valeret. sed si ea erueretur, statim eum , qui eruisset, emori. ut taceam reliqua,

quae infinita sint. selo ac parietibus erutae hu-

139쪽

x38 DE V E N EFICII smanorum corporum reliquiae, carmina , &devotiones, & nomen ejus, qui devovebatur, plumbeis tabulis insculptum, semiusti cineres ac tabe obliti, aliaque maleficia , quis credebant olim animas numillibus insemis sic rari, passim reperiebantur non sine ingenti stetere, ut prisca legenti notum fiet. Quid vero aetas nostra sere meliusppristis fine illis immaniora

absurdioraque fiunt , adeo ut etiam mortuorum requietem tentent, postquam sacra polluerint. quot tempestatum , domuum , cellarum , stabulorum , navium, agrorum, lemurum , geniorum, aliorumque hujumodi apud plebejos lustrationes reperiuntur,ita ut vena-- les prostenti norunt omnes quid quotidie inter vulgus contingat, si quando ma eruntque herbas V non innoxia verba; nam statim amxilium venit , ac membris agit atra venenum et

Aiqua his sepe lupum fieri , S si condere olvis,

sepe animas imis excire sepulchris,atque satas alis dicunt traducere messes. ut illa immanis apud Tragicum ., in Hercide Oetaeo, praestigi

Hernine, inquit, ses frigore in medio ne

mus:

Missumquefulmen stare. eoneus fretum

Cesante vento. turbidum explicui mare aD sic tellus fontibus patuit novis.

Habuere motum saxa. dissus foret.

140쪽

Vmbrae stetistis. ει mea jussi praee

Manes loquunturi sonuit infernus canis. Mare, terra , coelum, S tartarus servit mihi.

Nox media 'lem vidis, ta noctem dies:

Nihilque leges ac meos cantus tenet.

Haec quidem gratis pro scenis ficta sunt,quoΩdam tamen esse recepimus, qui hac nostra aetate,idque non clanculur sed palam fietum cessante vento concutiunt,turbidum explicant mare,& fores distutiunt,quid ni & vim moseborum mortalibus immittant non enim major est moles, morbos quam ventos aut similia pro modulo cogere , atque reddere dicto obedientes , cum aeque in Physicis, ut quidem hactenus omnibus visum est, impossibile sit, pestem, aut febrem malignam, vel alium quemcunque morbum lethalem solo nescio quo submita precationis murmure homini immittere k ac fretum Concutere, aut quid aliud incredibilius praestare. quare, aut haec aut veneficia, quibus co morborum generibus asifliguntur,admittenda sunt. illa difficile negantur propter experien iam, haec facile admi tuntur propter possibilitatem e par enim est utrorumque possibilitas aut impossibilitas. Quod vero nobis ubique ludatur, imponaturquet, est sane quod probes. si enim haec in phantasiam depravatam aut in humorem me prodigia neganda, ;pora humana variis

SEARCH

MENU NAVIGATION