Ioan. Iacobi Scharandeus, ... De ratione conservandae sanitatis liber. Ad amplissimum senatum Solodorensem

발행: 1602년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

assueta nulla ratione moveri possit. adde quod, vis expellens imminuatur, & sepius laevitas. intestinorum, procidentia ant,resblutio sphi icteris ex tam frequenti irritatione progignatur. parce itaque purgantibus utendum.quam-: vis enim existimemus, alvum nunquamsatissa nobis purgari posse , nimiae tamen evaeuationes, praetenim eae, quae a natura non fiunt, pluri aum obsunt, ut ex Hippocrate , atque ab experientia ipsa abunde cognoscitur. unde eos, qui gulae undique satisfaciunt moneo , ne amplius in purgationibus confidant mox clisma, aut pillulas paraturi, siquando nimium genio indulserint, ut quamprimum gravantiat ventriculum expurgenti non enim ita iacile veutriculus eluitur mundaturque, ut arbitrantur isti comedones, qui nullum selectum in cibis adhibent, nullamque mensiuram; siquia dem prius farrago illa ciborum coquenda est, antequam supervacuum ab alimento expurini gari possit, licet centum clismata, & totidem.

potiones assumerent. quare in posterum Cauintius purgantibus utantur.

. Sunt qui levissima de causa venae sectionem instituant, atque aliquando solum ut palleant, si forte facies nonnihil rubeat. quod mulieri ibus Gallicis est perquam usitatum. sed quam bene agant ipsi viderint: quasi veroi sanguignos pretiosior sit, quam ut ex prima mentis verti-

122쪽

vertigine quamprimum idque affatim profundatur. meminerint illi, qui ita liberaliter sanguinem mittunt, sibi ipsis brevitatem vitae accersere, idum id in quo vita consistit, ita prodige inconsiderateque profundunt. credo equidem,quandoque non sanguinem; sed cremorem , seu aquam effluere, cum non tamdiu exspectent, donec novus sanguis succrescat. Uerarem profecto venae sectionem nisi foret summa necessitas, ut in plethora & similibus si quid juris inter mortales mihi daretur, gravi comminatione addita ; ut saltem ex poena, si non ex naturae instinctu vitae parcerent. Verum identidem ineptimus , nunc tandem Glendum est.

De Animi afectibus

MVlti sunt proculdubio, qui prodi

gium artis medicae, & vim magnitudinemque ingenii medicorum mirantur ac suspiciunt, qui etiam de curandis immateriatis, deque iis, quae prorsiis spiritualia sunt, nempe de animi affectibus, praecepta tradunt; quasi sibi omnes rerum sub stantiae, naturaeque subderentur, dum vulgo naturae vicarii creduntur,ut, cum ipsa aliquan-

ri s do

123쪽

raa DE ANIMI AFFECTIBUS

do desecerit, ne quidem desecisse videatur,.stentata semper selerti medicorum industria. verum non est quod mirentur, si memistuerint , quantum ceteris praestare oporteat eum. qui circa subjectum tam nobile, tam excellens, tamque divinum , ut est corpus h manum ,versetur. siquidem plane scimus,m idicum tractare divini illius operis . naturaeque

iniversi compendium , quod in se quidquid

est in hoc rerum universe mirabile magnumque complectitur. quid enim corpore humano nobilius quid excellentius' quid diviniuspatqui hoc ipsum medici selertiae concreditum est: an non ergo immense vis scientiarum &artis ei inesse oportet, ut illud ab exitio conis servet y sine si in architectis, ut est apud Via

truvium , tanta, tamque multiplex requiratur stientia , ut secundum mechaniceti non pe cent , quantum doctrinae in Pedicis requir tur , qui praestantissimam materiam , nempe corpus humanum , tractant ptic ut nullus meis dicus dicendus sit, qui non natura, ut Hipp erates loquitur , doctrina, institutasne a puero, studio S industria, atque tempore: ambulando isem per urbes, non sermone tantum, fled ει opere, nitatur. Quare, ut dicenda aggrediamur,non selum merito sed & necessario etiam ad modicum spectat, agere de animi affectibus; quod hi a temperamento, atque ab illius hu

124쪽

moribus dependeant. Mens enim , seu animus, quamdiu in corpore degit, eo ad agendum , tauquam organo, utitur, atque hunc vel illum, prout temperamentum aut organum se habuerit, affectum elicit, alieno , nisi

intra se abeat, indiga sebsidio. Unde quatuor primis humoribus, seu illi quadruplici tempe

ramento , quatuor primos animi affectus addixere; calori quidem seu bili iram,frigori seu

pituitae manseetudinem, siccitati seu melancholiae tristitiam , aequabili denique temperamento seu singuini puriori gaudium, totumque universi corporis meliorem habitum. his dein adduntur alii velut seccenturiati, ut sunt magnanimitas, audacia, timor, aliique audendi impetus, quos nonnulli experiuntur. Nunc vero si ad curationem veniendum sit, notissimum est,hoste animi motuscibo & potu sedari. animadversem quippe , iram, quae in jejunis, sitibundisque acrior est, a Bibo statim tolli; quod vis humoris effervestentis ex eo nonnihil mitigetur. sed quibus ealido subpectore bilis Intumuit, quam non exstinxerit urna eleutae , dulciori rectae rationis liquore aspe gatur abluaturque, ut sic saltem illis accidentibus , quae ex ira nasci scimus, mature sebumniamus. quae vero accidentia, quique morbi ex iracundia fiant, hic recensere non operae

125쪽

gr. DE ANIMI AFFECTI BusIum aErmo, frustra nos animi affectibus meis deri , nisi a corpore simul & animo curationem instituamus: a corpore quidem attem perando humores , mutandoque temperamentum: ab animo vero addendo usiam rectae rationis , in quo ista hominis a brutis animalibus distinctio consistit. atque de aliis af ctibus ratio curandi eadem esto. Sed unde iis assectibus medebimur , quorum materiam ignotamus p hi tamen curandi sunt , cum ceteris qui ab humoribus dependent pejores

sint. nam

'ν ' nisi purgatum est pectin,quae praelia nobis. Atque pericula est ingratis insinuandum suuantae eonsscindunt hominem cuppedinis

. Sollieitum curae , quantique perinde timores uuidve superbia, spurcities, petulantia, quam

- uleiunt eladest quid luxus, desidi qua lme igitur qui cuncta subegerit ex anim q- Expulerit dictis, non armis: nonne deeebis Hunc hominem numero divum dignarier esse Ita est profecto. etenim aliter vix quidquam profieimus: siquidem in medicorum apoth eis hoc divinum Recipe nescitur e nulla radix, nullus bulbus, nullum balsamum pro curanda invidia , Draesertim eruditorum, qui elaborata

126쪽

Oseris ab stondere atque seupprimere eupiunt, tafraudare vitam etiam alienis bonis. ita tarte re condunt,quae noverint nvidentes aliis: Udocere, in aut horitatem scientia est. tantum abjuvanda vita mores absunt: summumque opus ingeniorum diu jam hoc fuit, ut intra unumquemque rectefacta veterum perirent. S i sellem avarorum divitumque pectora eluerentur,quibus inest vis immense affectuum , malum pene pessimum mortalium tolleretur. dicant avari , quibus motibus agantur, quam misere habeantur, quam raro contenti vivant:

O si pateant pectora dimm, uuantos intus Fublimis agit

Fortuna metus I Brutia, coro

Pulyante fretum, mitior unda est. Uerum jam nullus avarus, aut alienorum cupidus amplius videtur,nec dubie tanquam frugi laudatur, tanquam parcus homo, S rerum tui

ta suarum Gria magis , quam si fortunas struet easdem Hefferidum sirpens, aut Ponticus, quis quis animam vendit lucro , quisquis divitias 'congerit, quisquis cupiditatibus habendi se-tisfacit: quocirca malo inveterato adhibere medicamenta desipere esset. qui vero ceteris medelam quaerit, a contrariis sine , ut est nmedicorum placitis , medendi ratio petatur oportet, atque ejusmodi cupiditates parentur, quae,ut illae hominem misere,ita hae beate

127쪽

habeant, quales Martialis meus proponit

quendas: nempe,

Res non parta labore, βed retitia, Non ingratus ager , focus perennis, Lis nunquam , toga rara, mens quieta, Vires ingenuae , salubre corpus, Prudens simplicitaι, pares amici, convictus facilis, sine arte mensa, Nox non ebria, sed soluta curis, Non tristis torus, attamen pudum, Somnus, qui faciat breves tenebras, uuod sis esse velis, nihilque malis,

Summum nec metuas diem nec optes.

De quatuor anni temporibus CAPUT XVII. I ter praecipua medicinae praecepta illud

potissimum ab Hippocrate traditum est, ut anni tempora dc tempestates sedulo observemus. Etenim in medicinae compe cdio, quod librum Aphorismorum vocant, identidem monet,ut anni tempora,seu in evacuatione, seu in cibis exhibendis, seu aliis quibuscunque medendi rationibus, consideremus, praeterquam quod uniuscujusque temporis mutationes , morbosque tum grassantes pluribus sententiis complexus sit. 1i tamen. ipsemet

128쪽

CAPUT XVII. D

ipsemet hos aphorismos composuerit, cum eos exaEsculapii templo appensis tabulis de

scri psisse credatur. sed quidquid sit de his, seu

Aphorismi Hippocratis snt notae quaedam ab eo conscriptae, seu ab alio ex omnibus ejus scriptis congestae quaedam sententiae , nihil profecto utilius, nihil doctius potuit confici, cum sic tot ambages solvantur,tot involucra, arcana medicinae contegentia , tollantur, ineptiae & fraudes ignarorum damnentur. Ex Aphorismis itaque in praesentiarum rem n stram conficiamus. Ac primo si de evacuatione aliquid dicendum sit, citandus erit aphorismus secundus sectionis primae, ubi Hippocrates praecipit , ut anni tempus consider mus , si velimus ut evacuatio prosit, & facile feramus. quocunque enim tempore eodem modo evacuationem seu per purgans, seu per venae factionem ea fiat) instituere , ineptum plane & nocentissimum est, cum pro

varia temporis anni ratione , variandus situsiis medicamentorum. aliter namque aestate, aliter hyeme, aliter vere , aliter autumno corpora purgantibus moventur. quocirca H , qui purgationibus assuevere, tempestatem anni commodam observent, ut nimirum ver no tempore ea, quae tota hyeme supervaca

nea collecta sunt, mense Aprili aut Majo, ciatius aut serius, prout calor frigusque viguerit,

129쪽

118 DE QUAT. ANNI TE MPORIBVs caute, atque prim consulto medico, evacuenis tur, emundenturque. non enim promiscuo fas

est quodcunque purgans ad alvum eluendam arripere , sed ea quae prudens medicus,

considerato temperamento ,humorum redundantium specie, copia , &c. purgando prinscripturus est. pari ratione autumno agendum est. ceteris temporibus, aestate,puta, & hymme . in humano corpore, quantum ad ev Cuationem , nequidquain tentandum est.. aestate quidem ob nimium calorem externum,& imbecillum corpus; hyeme vero , ob frigus ambiens, atque ob spissos occlu sque poros, tum ob fluxionis humorum redundauiatium dissicultatem. si enim ., secundum Hippocratem , corpora purganda prius reddenda sint fluxilia, tum id maxime aestate & hyeme praestare difficile est; aestate propter anai tempus siccum fervidumque; hyeme fropter frigus, humoresque tum praecipue viscidos, lentos, & glutinosos. quare commodissima an ni tempestas purgationi erit verna, & autumonalis. Illud genus evacuationis quod fit per balineas , quocunque tempore conceditur, quod in eo nihil sit periculi, modo aquae sint

pro ratione lavantis compositae e quantum enim ad frigus vel calorem , in momento a

temperari possunt. prosimi vero potissimum balineae scabiosis, & iis quibus artus identia. - . . dem

Di ii ipso by Cooste

130쪽

dem pruriunt, sudore item copiosis madentibus , quod illis acrimonia , quae poros exedit , mitigetur, his vero virus & foetor eluatur. Observes tamen, nos utilius hyeme calida,aestate vero frigida lavari,quod hyeme pori conclusi aperiantur, ut fuligines, & quidquid

subter cutem inhaeret , expellatur, aestate autem aperti claudantur, ne calor nat alis ab externo ambiente eliciatur minuaturque. Unde pessime agunt, meo quidem judicio i qui

thermas calidas aestate, solum ut laventur, stibintrant: lassitudo enim , quae hinc oritur,. indicio est, poros aeri externo calorique illi praeternaturali patere, unde artus naturali destituti languent torpentque. quo fit, ut quan doque maxima symptomata, gravesque morbos patiamur. Non absirdum fuerit, singulis anni Smporibus vestium integumentorumque rationem expendisse et his enim mala plurima , prout tempestates fuerint, feliciter arcemus, propterea quod magis minusve corpus ab aere defenditur, ex quo nobis incommoda multiplicia accidunt. Hyeme itaque, quod quidem solent omnes, egregie vestibus subserciamur, ut frigori saevienti in artus resistamus : vere ex his paullum minuamus, prout calor augetur vel minuitur; aestate, ut quisque facilius difficiliusve caeli ardores patitur,vestiatur. me

SEARCH

MENU NAVIGATION