장음표시 사용
2쪽
4쪽
6쪽
RATIO TRACTATIONIS ET OPERIS PARTITIO.
In primo tractatu generali potiora de actuum humanorum
moralitate criteria posita sunt: superest modo, ut in hoc pa ticulari traetatu de hominis omelis singillatim disseramus. Be- colenda hic sunt ea, quae de ossicii definitione, et de varia ejus indole ac partitionc alias declarata sunt. Omnis actio vel omissio libera , quam ex imposita obligatione morali agere vel omittere debemus, hominis ossicium appellatur. Cum a tem omnia legis naturalis praecepta eo generali ethico criterio contineantur, scilicet jura cujusque servato adamussim', cumque jura alia sint Dei propria, alia nobis , alia ceteris hominibus coneessa et sub Iegis naturalis tutela posita: hinc triplicis generis ossicia nascuntur, alia adversus Deum, alia adverSus semetipsum, alia adversus ceteros homines servanda; quae omnia tribus distinctis partibus seorsim pertractabimus. In singulis vero partibus de ossiciis agam, tam absolutis, quae essentialibus et inalienabilibus cujusque juribus respondent, quam de hypothetieis, quae ex aliquo legitimo facto acquiruntur. Quoniam vero ossicia adversus Deum, et propter eo rum , dignitatem omnibus anteeellunt, et ad reliqua ossicia cognoscenda ac factitanda, tamquam fundamentum necessaria sunt; hinc ab iis merito capienda sunt exordia.
7쪽
Omnes deliborati hominis actus reetae rationis dictamini consentanei, omnia officia sive seipsum, sive ceteros homines respicientia, cum in obsequium legis a Deo sancitae e hibeamus, omnia in Dei cultum accenseri quodammodo possunt. Verum hujusmodi justitiae et honestatis aetus indirecte tantum et mediate in Deum reseruntur. Sunt autem et alia peculiaria ossicia , quae constituunt virtutem religionis proprie diciae, ea inquam ossicia, quae directe. et immediato Dei jura intuentur et servant; in quo pietas consistit, et justitia adversus Deum i . Porro religio duas habet partes, quarum prima comprehendit ossicia theoretica de recta Dei notitia adipiscenda; altera comprehendit ossicia praetiea de Deo sancte colendo. Priamum est , ait Epictetus, Deum no33e s consequens colere. De utrisque ergo separatim.
DE OFFICIIS ADVERSUS DEUM THEORGICIs.
JΗ, ima hominum pars nimis magnum studium, multamque operam in sua negotia peragenda conserunt: atque etiam in summis ingeniis permultos pene mori videmus in studio dimetiendi coeli atque terrae, aut in ceteris disciplinis , et cognitionibus adipiscendis: rerum vero divinarum quasi nihil magni in eis sit, nihil pulchri, aut nostra nihil intersit negligentes admodum esse, et in maxima ignoratione versari. 43 α Quid est enim pietas nisi justitia adversus deos . ait Tul
8쪽
Quam negMisam impietatem praescindentes philosophi sua doctrina valde confirmant, qui quamlibet moralium cum the Iogicis disciplinis essentialem relationem negantes , nullam Iegis naturalis obligationem in iis ediscendis agnoscunt. Impudentissime vero Hobbius non solum negligentes in studio religionis, sed vel ipsos atheos impia positive dogmatisantes a quavis injustitiae labe immunes facit. Elem. de civ. c.
Itaque cum hujusmodi sive practicus sive dogmaticus re Iigionis contemptus et Dei juribus, et universae vitae degendae rationi maximo inimicus sit, diligenter est nobis resutandus. Quare primarium adversus Deum hoc officium essa
affirmamus. Quae ad religionem pertinent studiose omnibus naturae lege ediseenda sunt.
Et ro quidem vera: directum et immediatum religionis objectum Deus est. Religio enim proprio importat ordinem ad Deum; cum ea virtus sit, quae ossicit, ut quae Deo debentur ossicia, studiose ab homine exhibeantur. Iamvero naturas legem ossicia religionis cum absoluta, tum hypothetica squae vel essentialibus Dei attributis, vel juribus ex revelationis et reparationis facto acquisitis respondent) homini praestanda imponere, indubia res est, deque his singillatim inserius agam. Si qua enim sunt naturalia hominis ossicia, talia scilicet quae ex hominis natura et naturalibus ejusdem relationibus
eruantur, ea certe in primis censenda sunt, quae supremo rerum omnium auctori, gubernatori, ac beneficentissimo reparatori Deo a creatura rationali debentur. Verum haec religionis ossicia, quae relativa sunt aut juribus Dei absolutis, aut facto acquisitis, et suae voluntatis decreto sancitis, neque cognosci neque praestari ab homine possunt, nisi jura ipsa recte eognoscantur et quippe amussis religionis est vera Divinitas et certa ac vera Dei iurium et voluntatis cognitio : secus enim superstitio, irreligiositas, et impietas haberetur.
9쪽
Praeterea homo, qui natura sua ad socialem et moralem vitam factus est, tunc primum imputationis et moralitatis fit capax , cum ei moralis legis quae ejusdem liberi
tem obligat, perspecta sit existentia ac vis. Iamvero cum ex demonstratis i Trac. I. Seet. II. c. 3. legis naturalis notio essentialiter connexa sit cum cognitione Dei legislatoris, remuneratoris et vindicis; sequitur rectam divinae existentiae et providentiae notionem, omnibus hominibus necessariam e Se adeo, ut cognoscere et adimplere sua quaeque ossicia naturalia possint. Quamquam autem Dei omnia moderantis idea sit ex primis illis veritatibus, quae sicut solis radii oculis apertis et bene conformatis, ita ipsa menti humanae vix rationis usum adeptae evidenter se prodit; attamen certum itidem est, omniumque saeculorum experientia comprobatum, non solum
in minuta plebe, verum etiam in hominibus doctis, absque diligenti, et constanti ae bene instituto studio et meditatione, rectam Dei notitiam acquiri non posse, aut turpiter depravari et evanescere, inanemque prorsus fieri ad homines in ossicio continendos. Itaque ut summatim omnia concludamus: si recta et viva Dei ejusque jurium cognitio necessaria omnino est ad os- fiet a religionis eognoscenda ac debitum Deo honorum et reverentiam exhibendam; si item eorum quae ad praecellentem Dei naturam et religionem pertinent intima et certa persuasio est, ut ita dicam, anima totius vitae moralis, sine qua omnis honestas et justitia et moralitas tollitur: si deniquo ad
rectam ac vividam rerum divinarum cognitionem adipisce dam necessarium prorsus est bene institutum et constans religionis studium ac meditatio, qui dubitari potest, primarium hoc esse legis naturalis praeceptum omnibus absoluto
impositum P Qui enim jubet sinem, jubet etiam medium ad
Quae cum ita sint, quid esse potest absurdius, quam ita maximo religionis negotio indisserentismum sive practicum,
10쪽
sive speculativum et dogmaticum profiteri ac sequi Praeitens namque induperentismus et oscitatio impotenti lieonitas habenas relaxat. v Ideo sinquit Laelantius I. 5. Inst. e. 8. malan omnia rebus quotidie ingravescere, quia Deus mundi huius v ellector; et gubernator, derelictus est; quia susceptae suntn e contra, quam sas est, impiae religiones n. Dogmatieus vero indiserenιismus, quo quaelibet religionis professio bona et retinenda censetur, praeter relatam morum depravationem, hoc etiam habet absurditatis, quod sanis logicae criteriis odiametro adversatur. Ei enim vera religio nonnisi una esse potest. Quare commiserari, et tollerare invincibiles hominum errores et sapientis et humani et prudentis aliquando osse potest; profiteri autem hoc principium, quam Isset resigionem
aeque bonam eι retinendam esse, Prorsus antilogicum est.
Quis queso nisi stultissimus hoc in quavis disciplina erit rium veritatis statuat, ut indisserens sit utrum retineatur aliqua doctrina, an alia diversa et opposita Idem esse animam spiritualem et liberam vel materialem et fato obnoxiam prosteri P idem esse euelidiana theoremata rata et perspecta habere, vel in ignorantia aut erroribus oppositis hebescerepQui vero atheismum vel epicureismum vel alia falsa
dogmata in vulgus disseminant, ii non modo impii et iniqui simi Dei numini perduelles, sed societati quoque humanae
insensissimi sunt inimici. Pietare enim aduersus Deum sublata, fides etiam et societas generis humani, eι una eaeeellem
sissima virtus justitia tollitur. Quare magis etiam quam sicarii aut latrones, patriaeque rebelles aqua et igni interdicendi sunt: qui enim bellum fouet intestinum et horrendum ebat Nestor. Il. IX. vv. 63. 64.ὶ is sine tribu, sine lege, sine lare esto: quod autem pestilentius bellum esse potest eo, quod huiusmodi homines insidiose inserunt societati humanae, omnia divina humanaque jura permiscentes absolutum legis naturae praeceptum de religione nat rati excolenda recentiores delatae agnoscunt, et hoc unum vehementer inevitant, posthabito, imo rejecto alio gravis-