Philosophiae moralis institutiones Raphaelis Pacetti Tractatus 2. particularis De officiis

발행: 1846년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

liceat, dicere in corde suo non esse Deum, temere ae perbo ejus attributa inficiari, imperfectiones illi tribuere, cum contemnere, odisse ; uno verbo nulla excogitari causas potest, qua interna impietas unquam licita sit, et a gravi simo crimine immunis habeatur: haec adversarii nostri co cedunt , et alias demonstrata a nobis sunt. Quibus positis merito concluditur, nullam dari posse causam, ut qui pruindens et sciens religionem simulat a gravissimo impietatis erimino immunis esse unquam possit. Etenim si in iis, qui ex invincibili errore et ignorantia salsam religionem profitentur, impietas est tantum materialis, et non imputabilis; qui Vero prudens et sciens superstitionem et blasphemias asse rii, confirmat, fovet, in eo externa haec impietas cum inter na necessario conjuncta est, et formali impietatis crimine sopolluit. Itaque et contra Dei jura audacissime agit, et pessume consulit societati humanae. Nam si errores ob invincibialem ignorantiam populo non imputantur; non tamen und quaque innocui censendi sunt, imo ut superius dictum est,

errores omnes, praesertim vero in religionis negotio, foete talis bono magnopere adVersantur.

Iuvat hic alio quoque palmari et perillustri argumentorem confirmare, scilicet ex communi omnium hominum sensu eirca veraeitatem, et mendacium. Omnes gentes approbant,

summisque laudibus esserunt ho nes simplices et apertos, qui nihil ex oeculto, nihil ex insidiis agendum putant, veritatis cultores, fraudis inimicos, etiam si aliquid incommodi ex veritatis revelatione sibi sorte eveniat. Sin autem id in minoribus negotiis, multo magis in maximi momenii veritatibus summopere commendatum ab omnibus videmus. Et ut de veracitate in facto religionis praecipue loquar; certe perillustre est Anaxagorae nomen, et ab omnibus summis laudibus celebratur,

quippe qui exilium, bonorumque omnium jacturam perferre maluit; quam sublimissimam illam do unitate et simplicitate Dei veritatem, quam primus inter ethnicos philosophos d cuit, turpiter desereret. Quid dieam de revelatae religionis

32쪽

29 cultoribus, qui infinito propemodum numero Christi fidem suo

sanguino confirmarunt Hoc verae virtutis exemplum adeo' commendatum semper apud omnes suit; ut ex Martyrum constantia praecipue religionis christianae propagatio repetenda sit. Atque ad haec usque tempora illud Τertulliani semen sanguis christianorum renovatum videmus. Etenim qui in crudeli persecutione , quae servet in regnis Imperio chinensi adiacentibus Tunehino, et Concincina, martJrium secerunt, et faciunt, maximo incitamento sunt ad augendum quotidio magis fidelium numerum. Ipsique persecutores et carnifices,1 quamquam errorem, ut ipsi stulte putani, commisereantur, eorum tamen firmitatem, et magnanimitatem admirantur et

laudant. . . t

Quin etiam insensissimi quique religionis nostrae hostes

frustra licet, conati tamen sunt quosdam superstitionis aut incredulitatis pseud martrres sanatico surore correptos prose i. re. Adeo firma omnibus semper persuasio fuit, verae virtutisi indicium esse, veritatem mente cognitam praesertim in: reli-- gionis negotio quacumque de causa retinere. Contra. Vero vafri homines, mendaces, fraudulenti, hJpocritae omnium exeo cratione, et . Odio refelluntur. Et si qui sunt philosophi qui alb

quo in ca3u mendacium, quod vocant omissum, permittant, i nemo tamen unus nec philosophus nec vulgaris homo noxium, mendacium non omni vituperio damnandum . censet. Igitur communis etiam omnium hominum sensus sophisticam recen .liorum Deistarum doctrinam apertissime reprobat. .

erre

ARTICULUS II.

a praetinis ostiolis adpersus Deum, quae hypotesica dicunturuo potissimum . ossicia practica adversus . Deum hypoteιμ ea injure naturali considerantur, votum nempo et jusjuran

dum. Qui enim hos actus perficit, is peculiari religionis 'vin-

33쪽

eulo ad quaedam ossicia in Dei honorem servanda obligatur. De utroque breviter. Apud ethnicos quoque in more positum suit, ut ob maxima a Deo suscepta beneficia, ob victorias relatas; vel ad supremi numinis opem implorandam, ad hostes profligandos, ad gravissima quaeque mala arcenda, templa, hecatom- has , spolia opima aliaque hujusmodi Iovi, Marti aliisquo numinibus voverent, promissionisque religione se obstrictos, maximique criminis reos, et gravi punitione dignos putarent, nisi quae promiserant vota solvissent. Et iure meritoque. Votum enim rite peractum persectam obligationem inducit; quia habet rationem pacti aut contractus gratuiti. Iam vero

si quaelibet persecta promissio aliquid faciendi aut transferendi quoddam ius suum in alium cum ejusdem tacita vel expressa acceptatione obligationem ex justitia constituit inter homines ; quanto magis si haec fiat Deo p Maximam v debet homo Deo fidelitatem inquit rectissime D. Τhomas u tum rations dominii, tum ratione beneficii suscepti: ido n que maxime obligatur homo ad hoc quod impleat vota Deo

u sacta D.

Voti autem nomino intelligitur non simplex desiderium, aut propositum, aut mera pollicitatio aliquid laetendi ; sed definitur, promissio deliberata saeta soli Deo de bono messeri et possibili. Itaque debet esse persecta promissio seu actus d liberatus cum intentione seso irrevocabiliter obligandi. Quapropter requiritur plena rei cognitio, et plena libertas a qua-

is externa, iniqua, gravi et directa coactione immunis. Soli autem Deo vota primario fiunt: sunt enim actus Iatriae. Ut autem rata et grata Deo sint, necesse est, ut ea quae Prommiseris, non solum possibilia sint, sed majori Dei honori , animique persectioni accommodata ; secus enim illusoria, irrita, Deoque indigna et impia forent. Caveant igitur homines ne temere et inconsulto sese voto obstringere audeant

Verum v si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displi-n cet enim ei infidelis et stulta promissio: sed quodcumque

34쪽

ω voveris redde: multoque melius est non vovere. quam posti, Votum, promissa non reddere ni Ecc. V. V.: 3. 4.ὶ Votum, Vero Scienter prudenterque nuncupatum .et fideliter: adimpletum est perillustris actus religionis, summopem. Deo 'gratus, quo creatura. rationalis maximum a Deo susceptum donum.

suam scilicet libertatem. ipsi largitori sponto immolat i ii Ceterum, sicui reliqui omnes contractus etiam humanigra tuiti cessare possunt et . dissolvi, si vel res *romissa mu-stetur in malam aut impossibilem, vel ille cui promiseris per se aut per alios obligationem relaxet aut commutet: vel tanadem si ille, qui aliquid in alterius commodum et honorem promisit, id in rem aliam multo .meliorem ei que gratiorem immutet ; ita quoque accidit quoad votum potest enim vel periso irritari, vel ab eo, qui ex Dei institutione. ejus vices gerit,

dispensari. aut' in aliud etiam minoris momenti opus eommutari P et ipse vovens votum suum ure potest, si pro inseriori opero rem certo praestantiorem se facturum promittat. Quod quamquam per se quisque laeere jure posset;

attamen prudenter aget, si eum consulat, qui suorum consiliorum legitimus interpres ab ipso Deo constitutus est. Iusjurantam , quod est alter ex propositis factibus . humanis ossicia hypotetica inducentibus, . est allirmatio religiosa, scilicet invocatio Dei in test m' et vis icem nostrarum a 3ertionum et promissionum. Quoniam vero fides ,- idest dici rum. eon entόrumque constantia et veritas, est illud foete-tatis vinculum, sine quo consociatio nulla nullaque inter homines ossicia stare possent; hinc laclum est, ut ad sallaciam calliditatem, fraudem, qua meliori ratione fieri possit, avertendam, in rebus praesertim gravioris momenti , cum inter cives, tum inter varios populos jurisiurandi consuetudo im Jducta fuerit ; nata ex persuasione omnium hominum mentibus insita, Deum rebus omnibus , ipsisque animi consiliis Praesentem esse; atque salsitatem et dolum, quo simplices et

ingenui praesertim religionis specie a callidis et impiis ho minibus decipiuntur , et injuria assiciuntur, severissima Dei

35쪽

ultione puniendum esse. Itaque, ait Tullius, s De oss. I. 3. c. 31. 3 ii Nullum vinculum ad adstringendam fidem jureju-n rando majores arctius esse voluerunt. Id indicant leges inu XlI tabulis, indicant sacratae , indicant laedera, quibus u otiam cum hoste devincitur fides; indicant notiones ani- v madversionesque censorum, qui nulla do re diligentius , u quam de jurejurando judicabant n. Qui enim jurisjurandi religionem consulto contemnit, is humana divina quo jura uno tempore conculcat; et neque hominum neque Dei judicium et ultionem timet, quod extremum et incredibile humanae pravitatis et audaciae est.

Ex jurisjurandi definitione patet, illud duplicis generis

esse posse scilicet vel assertorium, cum ad nostrarum asserti num confirmationem ahdibetur; vel promissorum, cum ad ea quae promittuntur arctius adstringenda profertur. Ne autem

jurisiurandi religio contemnatur, tria in eo oportet servari. i Iurabis ait Hieremias. c. 4) . . . in veritate, in judicio, is et in justitia u. Itaque I. in judicio, idest non temere et quavis etiam levissima de causa. Secus enim augustissimus hic religionis actus nimia consuetudino vilesceret, et aporietur latebra periurio; qui enim temere et passim de quaquero jurare consuesceret, salsa et iniqua iacillime jurareL seu ro cuilibet ingenuo et frugi viro, praeclarum illud Evangelii documentum, quod D. Legislator ad hunc hebraeorum abuissum leniore et inconsulto jurandi radicitus evellendum protulit, studiose servandum est. I Matth. V. 27. u Sit autem

v sermo Vester, est, est; non: non: quod autem his abun-n dantius est, a malo est n.

II. Porro in veritate jurandum est, scilicet juxta iura tis sententiam, et inculpabilo ac certum conscientiae dici men; ita ut in jurejurando assertorio , positis diligentiis ad veritatem assequendam debitis, pro certo ea habeat quae jurejurando assirmat. Periurus autem esset, qui quamquam Vera juraverit, tamen, aut non admodum perspecia et certa juraverit , aut ea salsa putaverit. Cntra vero, qui ex iuvin-

36쪽

cihili errore vera censeat quae astirmat, in veritato jurassedi condus est. Iu jurejurando autem promissorio veritas ha-tio tur , si jurantis intentio, et voluntas implendi quae promittit, sublatis quibuscuinque aequivocationibus, et calliditate, persecto verbis cohaereat.

ΙΙΙ. Tandem injustitia iuratur, si ea quae juraveris honestati justitiaeque naturali consormia sint: jusjurandum enim non est vinculum iniquitatis. Quae cum ita sint, apparet, in jurejurando promissoriis, quod ad pacta, et contractus firmandos adhibetur, obligationem contrahi cum ex justitia naturali, tum ex ossicio religionis, ut impleantur promissa; qui secus secerit, iniquus et impius est. Neque per calliditatem quis putet posse se jurisiurandi vinculo liberare. De quo praeclare Tullius Dooss. l. 3. c. 32. u Sed ut laudandus Regulus in conservanis do jurejurando; sic decem illi, quos post Cannensem pu-M gnam juratos ad Senatum misit Hannibal, se in castra re-n dituros ea, quorum potiti erant Poeni, nisi de redimendisu captivis impetravissent, si non redierunt, vituperandi. Don quibus non omnes uno modo. Nam Polrhius , bonus a D ctor imprimis , seribit , ex decem nobilissimis , qui tumn erant missi, novem revertisse, a Senatu re non impetrata: n unum, qui paulo post, quam egressus erat e castris , res disset, quasi aliquid esset oblitus, Romae remansisse. Res di tu enim in castra liberatum se esse jurejurando inter-n petrabatur: non recte. Fraus enim adstringit, non dissolvitn periurum. Fuit igitur stulta calliditas perverse imitata prus dentiam. Itaque decrevit Senatus, ut ille veterator et calli-n dus vinctus ad Hannibalem duceretur n.

Verum si quis sive callide et malitiose juraverit, sive imprudenter, sive ex in vincibili errore iniquum quid jurasse postea animadverterit, ne sorte credat, se ulla id ipsum sa-ciendi obligatione teneri: hoc enim et justitiae legi, et Dei sanctitati omnino repugnat. Quod Herodi ab Augustino merito exprobratum videmus u Inter lascivias et delicias eo

37쪽

i vivantium temere juratur, et impie, quod juratur impleu tur u . Itaque saeculo T. ' labente, cum Gothorum rex Wilira neminem, qui assinitatis vel amicitiae vinculo cum suo praedecessore conjunctus suisset, laedendum esse censuisset, idque jurejurando confirmasset: eodemque tempore omnes injurias sub praecedenti regno illatas se ulturum jurasset; cumque de regis lamiliaribus et amicis nonnulli criminosi reperti essent, addubitavit utrum jusjurandum valeret. Concilium Το- letanum, quod ipse consuluit, respondit . Iurisjurandi norma justitia esti, nullum est jusjurandum, quod ei adversetur. Iustitiam

ergo ser Pato.

Cum autem basis jurisiurandi promissorii sint pacta et

contractus, ad quorum firmitatem arctius adstringendam eo utimur: hinc sicut ceteri contractus , ita jusjurandum promissorium, vel per se irritari et cessare potest, si ejusdem

materia quae antea possibilis ot honesta erat postea fiat impossibilis vel mala: itemque relaxari ab eo licet, in cujus gratiam aliquid te iacturum juraveris; aut tandem a suprema sacra Potest ille, si id expedire judicaverit, dissolvi et dispem sari vel in aliud commutari jure meritoque potest: de quo tamen Theologi singillatim pertractant. Praeter haec duo ossiciorum hJpotheticorum genera, quae ex facto hominum determinantur, scilicet ex voto, et iure, jurando, alia quoque extant ossicia hypothetica, quae a Deo ipso sive immediate per se. sive mediate per suos ministros sanciuntur, idest a legibus positiois Evangelicis et Ecclesiasticis. Quisquis suo ossicio recte iunctus sit de religione studiose ediscenda , quemadmodum supra dictum cap. I. est, atque persuasus fuerit non solum de existentia et providentia Dei, verum etiam do Christi divinitate, deque auctoritate Eeclesiae divinitus tradita docendi et regendi fideles; non sane dubitabit; quin eodem prorsus obsequio parendum sit naturali legi Creatoris, ac legibus D. Redemptoris, et Ecclesiae suae: qui enim doctrinam vel mandata EccIesiae contemnit, Deum ipsum eontemnit: nec potest quisquam gloriari Patrem se habere Do-um, qui vel Christi, vel Ecclesiae Matris praecepta violaverit.

38쪽

PARS SECUNDA

hominis adversus seipsum triplex objecium habent: primum animi culturam quoad intellectum et voluntatem; tum corporis seu visae conservationem; denique status eaeterni curam. Incipiamus itaque a cultura animi , quia multo praestantior est vita ipsa animali, quippe ad aeternitatem prospi- Ciens, ex eoque recte informato tota animalis vitae, nec non aiatus externi conservatio et persectio dependeat.

CAPUT I.

ARTICULUS I.

De eultura intellecιus. Optimus illo est , ait Aristoteles L. i. Politi eorum.) cuius rationi lex, ratio autem lege insormata et instructa vo- Iuniati et appetitui praesit ac dominetur : is merito sapiens et, quantum hic datum est, vere beatus. Τotum igitur excolendi intellectus munus in eo est, ut de suis quisquo ossiciis recte instruatur. Hujusmodi autem culturae duo genera sunt, aliud omnium hominum eommune et genericum, aliud peculiare et cui usque proprium. Si verum est, quod nemo dubitat , rectam morum disciplinam, et certa ac vera conscientiae dictamina in rebus gerendis necessaria nobis esse , ut constare in vitae perpetuitato possimus nobismetipsis, nec in ullo omio claudicare: atque itidem si verum est, sino diligenti studio, et cultura,

39쪽

36 haec omnia rata et perspeeia haberi non posse ; nemo profecto dubitabit, hanc intellectus culturam de hominis ossiciis, qua scilicet quid Deo, quid parentibus, quid patriae, ceterisque hominibus debeamus cognoscere possimus , Omnibus hominibus necessariam esse, et naturae lege praescriptam. Haec quidem generica et communia omnium. Praeterea Quem te Deus esse Iussit, et humana qua parte locatus es in re Discε

inquiebat Persius. Sat. 3. v. 21. 0uisque enim in societato humana suo peculiari munere fungi debet, singulis aulem socialis vitae muneribus sua peculiaria et propria ossicia respondent. Quare , si de iis praesertim sermo Sit, quae non mediocrem doctrinam et artem desiderant, ut recte sine aliorum detrimento et injuria administrari possint; utpote si quis magistratum gerat, aut episcopus Sit, aut causarum patronus, aut medicus etc. : quanta ei, qui haec negotia gerenda sibi assumit, doctrina , exercitatio , prudentia necessaria ost pii Igitur concludam cum Genuenseὶ si in iis gerendis labat, tur, quod neglexerit ea addiscere, quae Oportebat, cum n non tegit, nec tuetur ignorantia. Cujus rei ratio est, quodn singula munera, quibus in civili societate fungimur, pactisn conventis constituta primum sunt, et in eorum gratiam comi, parata, quorum causa gerimus. Ii ergo, quorum causa ge-

, rimus, strictum adversus nos jus quaesitum habent, quin gerimus; ut nisi rite recteque iungamur, utque nihil illis j n mali propter nostram stultitiam accidat, pactorum ipsa-n rumque civilium legum desertores simus n. Quae cum ita sint apparet, quanta cura adhibenda sit in deligendo genere vitae; quantaque opus sit diligentia ac studio, ut ad ea munia, quae prudenter elegerimus, instructi, habilesque accedamus. Itaque in primis constituendum est, quos nos, et quales esse velimus, et in quo genere vitae: quae deliberatio

ςst omnium dissicillima i Videsis. Cic. de OK a cap. 30

40쪽

33. 3. Ineunte enim adolescentia, eum est maxima imboeillitas consilii, tum id sibi quisque genus aetatis degendae constituit, quod maximo adamavit: aut multitudinis judicio pecudum moro sertur, aut ad parentum aliorumve consuetudinem, moremque sectandum deducitur. Itaque ante implicatur

aliquo certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset judicare. Quod adeo turpe et in omni vita te- terrimum malum effugere qui volet, omnes autem velle debent , adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam. Non enim quae optima in se sint, nostraeque ambiti ni aut cupiditati pergrata, sed quae nostro ingenio ac viribus magis conveniant, ea nobis assumere debemus. Ut etiamsi sint alia graviora atque meliora, tamen nos studia nostra naturae regula metiamur. Qua in deliberatione, consideranda quoque est conditio, qua quisque natus sit: ea enim munia Plerumque eligenda sunt, quae cujusque status et ordinis sunt propria: neque agricolae, aut tonsoris filius ad supremos civitatis gradus ascendere facile praesumat; aut qui altiori genere natus est, ad inferiores ignaviter descendat. Nisi sorte maximam ingenii vim, aliaque subsidia illi natura et fortuna dederit; huic denegarit. Tunc quidem iacienda morum institutorumque mutatio est. Id autem maxime quemque decet, quod est cuiusque maxime suum. Itaque in perdissicili hoc gravissimoque negotio non praecipites, aut Oscitantes esse debemus; sed spatium deliberandi assumamus, maxime autem consilio amicorum et prudentum utamur, Deiquo auxilium etiam atque etiam postulemus. Hoc modo, quod per se dinficillimum est, quem potissimum vitae cursum sequi debeamus, perspicere facile poterimus. Quidam autem qui ad splendidissima Reipublicae munera obeunda aptissimi natura essent, et satis doctrina instructi, tamen ea suscipere detrectant, rei dissicultatem extimescentes: verentur enim ne si sorte in iis administrandis e raverint, ab honestate justitiaque recedant. Quorum si ve ra sententia esset, nemo unquam aut medici, aut judicis,

SEARCH

MENU NAVIGATION