Philosophiae moralis institutiones Raphaelis Pacetti Tractatus 2. particularis De officiis

발행: 1846년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

8simo ejusdem legis naturalis hypotheιχο praeeepto, quod ex

laeto divinae revelationis enascitur. Equidem unam tantum religionem veram agnosco, eam Milicet, quae in quavis vitae hujus conditione rerumque vicissitudine omnibus et singulis hominis indigentiis plenissi

me satisfaciat. Ea autem nulla alia est, aut esse posset, nisi

christiana, divinitus revelata, et ab insallibili Eeclesias tribunali Christi fidelibus pro opportunitate declarata, et quasi in manus tradita. u Religio ait sapientissimo Galluppius v Elem. di Filos. to. 5. c. 8. est praecellens illud divinae hev neficentiae, donum, quo nos ad virtutem felicitatemque pediu ducat. Ea duo dogmatum genera nobis annuntiat huic d o plici objecto pernecessaria: aliud continet veritates, quasn ratio ipsa nobis suggerero possit; aliud comprehendit do=n mala, quae sunt supra rationem. Dogma providentiae, linv mortalitatis animi humani, recta morum praecepta, sunts totidem primi generis veritates: dogmata redemptionis, et v divinae Mediatoris naturae sunt dogmata ad genus alterumi, pertinentia. Porro beneficium revelationis quoad primi ge- v noris dogmata in eo est, ut quae ratio humana quodam n modo suggerit, ea confirmet, positivo modo annuntiet, san-n otione sua muniat, et quamcumque de his veritatibus du-s bitationem omnino tollat. Aliis vero dogmatibus divina v revelatio desectum supplet, quo ratio humana in quibusdamn summi momenti veritatibus omni nos prorsus lumine d n stitutos relinquit, assectionesque nostras recte componensu omnibus humani cordis desideriis abunde satissaeit s. Itaque divina revelatio non solum aliena non est a rerum naturalium ordine, ei veluti philosopho indigna a suo examine seponenda non est, quod contra putant recentiores naturalistae; sed adeo in oeconomia naturae includitur, ut si eam tollas, homines qui in naturali systemato principem obtinent gradum, nec in suo ordino retineri, nec ad praestitutum finem tendere unquam possent. Enim vero ut res humanae bene se habeant, atque homines recta incedere pos-

12쪽

sint via, necessarium omnino est, ut omnes et singuli faei-le et sine ulla errandi formidine perspecta et rata habeantea omnia, quae ad moralem Vitam recte degendam, ad suum ultimum finem, et ad media ei necessaria pertinent. Atqui illae ipsae veritates sive de Deo, sive de morum disciplina per rationem investigatae, nonnisi a paucis, et per longum tempus, et cum admixtione multorum errorum, et persaepe non sine gravi ambiguitate haberi possent: cujus rei omnes vel maximos ethnicos philosophos testes loeupletissimos habemus. Cetera vero quoad humani generis reparationem, et peccatorum expiationem, aliaque bene multa rationi humanae impervia, sed homini scitu necessaria, prorsus incognita forent. Quibus omnibus una divina revelatio , ab Ecclesiae magisterio viva et insallibili voee omnibus veritatem audire volentibus annuntiata et explanata remedium asserre 'potest. Iam vero si Deus quaedam credenda quaedam facienda positiva revelatione praeciperet, quae opportuna quidem, Sed non omnino ad salutem necessaria essent; tamen Dei vocem et mandata reverenter accipere et ediscere quisque deberet, ut divinae voluntati obtemperaret; multo magis ergo divina haee revelatio, quae doctrinam omnibus omnino necessariam continet, non solum philosopho, sed cuilibet homini summa diligentia ac studio exquirenda, et retinenda est: his enim veritatibus imbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili et vera sententia: hisce autem sublatis, nulla virtus, nulla salus consistere potest. Igitur et reverentia Deo debita, et amor sui ordinalus hoc hrpotheticum legis naturalis praeceptum do religione revelata studioso ediscenda omnibus aperte declarat. Hic vero duplex objectio occurrit, altera ex Dei providentia in populos revelationis lumine carentes, altera ex summis etiam philosophis ac theologis, quorum multi deteriores moribus fuerunt, quam ipsi rudiores ethnici. Quoad primum enim Deus malo consuluisse videtur tot gentibus, quas perplura saecula in ignoratione rerum, quae ad virtutem et salutem prorsus necessariae sunt, reliquerit.

13쪽

Cui in primis respondeo: eertum est, posita divina re

velatione eo modo et oeconomia, quam superius dixi, mania festata, et inter homines tradita, res humanas optime procedere posse; ea sublata, male omnino se habere: idque cum ex demonstratis evidens est, tum ex historia idololatriae, salsarumque sectarum plenissime confirmatur. Ex altera vero parte certi quoque sumus de summa Dei sapientia ac bonitate in mundi hujus administratione , et gubernatione. Sin autem ob mentis nostrae brevitatem sorte ignoremus quo nam pacto istae errorum tenebrae cum beneficentissima Dei providentia concilientur, exclamare deberemus u O altitudo sau pientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia suntn judicia ejus, et investigabiles viae ejus i ii i Rom. 11. 33.

Non inde autem recte concluderetur, aut necessitatem reve

lationis negandam esse, aut de divina providentia blasph mandum. Etenim logicae eriteriis prorsus repugnat, Veritates certo et evidenter demonstratas deserere ac negare ob quasdam difficuItates ab iis distinetas, quae dissolvi nequeant, scilicet ob ignorantiam. Verum animadverti debet, divinam revelationem non tunc primum factam suisse, cum reparationis mysterium completum est et Evangelium per orbem dissusum. Etenim praecipuae veritates, quae ad Dei naturam, mundique creationem ac providentiam, quaeque ad Dei cultum, morumque disciplinam pertinent, nec non promissiones de beneficentissimo humani generis Beparatore vel a mundi exordiis primo omnium hominum parenti Adamo a Deo revelatae et sactae sunt. Quamquam vero multi ex ejus filiis ac nepotibus in de sideria carnis abeuntes a via veritatis recesserint, tamen haec

omnia a justis ac si liis Dei fideliter custodita sunt. In generali autem hominum depravatione et destructione divinae revelationis depositum alteri humani generis stipiti Noe et filiis ejus integrum concreditum a Deo est, ut in varias humanae generationis propagines transmitteretur. Quod aliis porro Patriarchis Abrahamo, Isaaeo, Iaeobo reno atum et co

14쪽

1 firmatum est, donee per Moysen divinae hujus haereditatis

testamentum scripto traderetur, a ceteris populi hebraiei d cibus, sacerdotibus, aliisque viris spiritu Dei amatis custodiendum ac illustrandum. Tandem quae multifariam multi que modis patribus per prophetas annuntiaverat Deus, novi sime locutus nobis in Filio, ea omnia confirmavit, promissionesque complevit. Neque filios incredulitatis, qui corruperant viam suam, rursus perdere voluit, sed benignissima miseratione eos, qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, revocavit in admirabile lumen suum.

Quae cum ita sint, si quis huic benigno lumini oculos clauserit, vel ob malos mores justa Dei punitione orbatus eo sit, quis Dei judicium reprehendat Θ Quoad eos autem, qui

absque sua culpa in tenebris errorum sorte nati sint, certum est, Deum impossibilia non jubere, sed faeientibus quantum in se est non denegare gratiam, sive per internas illustrationes,

sive per alia externa media, quae illi infinita praesto sunt; neminemque damnatum iri ex eo quod ignoraverit, quae scire nequiverit, aut invincibiliter ignorans quod facto opus sit, id non secerit. Quid modo de altera objectione dieam ex depravatis sapientium moribus desumpta P Haec dissieultas nullius certo

momenti in re nostra est; sed potius viam nobis demonstrat ad perutilem veritatem determinandam. Recta reIigionis notitia est illa quidem eonditio necessaria ad universam vitam moralem, non autem in ea sola vitae honestas consistit. N cesse enim est, non modo ut haec cognitio recta sit, sed multo magis requiritur, ut recta intentione comparetur, atqus

usui studiose accomodetur. Μulti praestanti ingenio viri aut discendi cupiditate ducti, aut partium studio, aut etiam turpi quaestu, aut misera ambitione laborantes, qui de se praedia eari volunt, sublimia de religione perquisierunt: sed inflati opinionibus evanueont in evitationibus suis, et traditi sunt in desideria eordis eorum. Non autem de hac scientiae su

illitato et vanitate hie sermo est; verum de illa religionis

15쪽

12 notitia, quam omnes iuxta cuiusque intelligendi vim, et investigandi rationem ac media, quae sibi praesto sint, atti gere possint: ad quam non curiositas, non ambitio, non ulla cupiditas; sed amor purae veritatis nos trahit, quo humiliter simpliciter et fideliter haurire studeamus quae ad Dei honorem et ad morum emendationem pertinent. Unde fit, ut multo molior iudieanda sit modica sed solida et vera rustia ei hominis doctrina in simplicitate cordis quaesita et com parata, quam scientiae subtilitas et alta verba ambitiosi sapientis, quae non faciunt hominem justum et honestum. a Sens tite de Domino in bonitate ait Sapientia I. , et in sim- η plicitate cordis quaerite illum: quoniam invenitur ab his, s qui non tentani illum; apparet autem eis, qui fidem has bent in illam: perversae enim cogitationes separant a Deo ... n Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, neen habitabit in corpore subdito peceatis n. Enim vero in hin: Dei bonitas merito commendanda est, quit idem Dominus omnium , dives in omnes qui innseant ilium , non solum doctis, sed omnibus viam salutis planissimam secerit, dummodo recto corde eam quaerant. Itaque haec recta et solida religi nis notitia iuxta cujusque vires studiose quaerenda et comparanda est. Quoniam vero ad philosophiae bonarumque a lium cultores praecipuae hic sermo nobis est, admonere praestat , qui scientiis et politioribus disciplinis animum excolunt, eis ex nainrae lege pleniorem, et scientifico modo hanc religionis notitiam comparandam esse. Nam eta plus dasum est plus nequiretur ab eo. Qui autem in ceteris disciplinis addiscendis critico judicio et subtili indagatione procedere solent, ii, nisi landamenta religionis firma et perspecta habeant, in maximo moralitatis et religionis negotio instabiles forent, ac circumferrentur omni vento doctrinae et praesertim cum in suis studiis persequendis libros veneno insectos legere , aut homines salsis opinionibus imbutos prava et impia di seminantes audire eis saeile contingat: a quorum sallaciis et sophismatibus praeea vero et praemunire se accurate debent,

16쪽

ut eorum rationabiti sit obsequium t et , et do ea rationem

reddere cuique valeant. Porro recta religionis notitia scientiarum alumnis studiose quaerenda ad haec capita reducitur: ut primum sana psychologiae et theologiae naturalis criteria habeant: tum ut motiva eredibilitatis iactum divinae revelationis critico demonstrantia, nec non verae Christi Ecclesiae notas, quae aeeteris salsis sectis eam secernunt, probe noverint: ac demum

doctrinam divinitus' traditam iii simplicitate cordis diligenter

ediscant ii).

s1ὶ Ad haec omnia facile ediscenda penes nos catholicos Passim suppetunt libri usui accommodatissimi a summis viris exarati. Atque hic

non abs re erit, quatuor veritates ad universum theologicae rei eriterium firmandum, quas praecellens mihi magister, et amicus carissimus inculcare saepe consuevit, veluti per aphorismos recensere. Haec itaque euique non insanienti philosopho dogmati ea sunto. l. Omnia philosophiae avstemata sunt essentialiter theologiea. ΗΟ- minis enim mens causalitatem in summa causa ponit. Idque in absurdis quoque . atheorum systematibus verum esse convincitur: qui quamquam premi numinis existentiam aut providentiam verbis inficientur; re tamen vel in natura vel in praepotenti quadam vi omnia movente et gubernante primam rerum omnium causam ad libitum statuere coguntur.

II. Vera religio nonnisi una esse potest; ut conformis sit ordini, rerumque naturae. Absurditas autem indifferentismi tu saeto religionis euique manifestissima fiet, si idem ceteris quoque scientiis, disciplinis et artibus aptetur; omnia namque per eum perdita atque eversa videbis. III. Des Revelavito in naturae oeeonomia Meessario ineluditur: sine qua in praecipua sΤstematis naturalis parte, scilicet in homine, iuxta praesentem humanae naturae eouditionem, maxima confusio et desectus exitialis haberetur. IV. Inter omnes mundi retissiones lina veria erasenda, quae naturae saeto apprime respondeat, idest omnibus hominis indistentiis plene ratis- meiat. Haec autem nonnisi catholica est: etenim, praetermissis etiam praeclarissimis notis, quae eam veluti urbem in oeelso monto locatam disti Oguunt, satis esse potest ad orthodoxae religionis veritatem dete-sendam, si practice sive in te, sive in aliis experientiam sumas. Qui enimo ita quae divina haec religio docet ac iubet, studiose tenent et servant, iis in quolibet vitae casu et conditione opem eumulatissime afferri: omniaque quaecumque faciant, aut patiantur converti in bonum, tamquam manu palpabis. Diuitiaco by Corale

17쪽

CAPUT IL

DE OFFICIIS ADVERSUS DEUM PRACTICIS.

Sicut theoretiea ossicia adversus Deum, ita praeιiea bifariam distribui debent, in absoluta nempe et hypothetieas quare duobus distinetis articulis de ipsis agam.

ARTICULUS I.

De praetieis osticiis adversus Deum, quae absoluta disuntur. I. De Deo sanete eolendo.

Quisquis Dei existentiam denegat, is procul dubio ex animis hominum extrahit radicitus religionem. Sed idem certe dicendum de philosophis illis, qui malo de natura Dei sentiunt, ac praesertim de ejus providentia. u Sunt enim aitu Tullius De nat. deor. l. i. c. 2.ὶ philosophi et fuerunt ,s qui nullam habere censerent humanarum rerum procuran tionem deos. Quorum si vera sententia est, quae potestu esse pietas quae sanctitas quae religio Haec enim om-n nia pure atque casto tribuenda deorum numini ita sunt,n si animadvertuntur ab his, et si est aliquid a diis immori, talibus hominum generi tributum. Sin autem dii neques possunt nos juvare, neque volunt, neque omnino curant,n nec quid agamus animadvertunt, nec est quod ab his ad n hominum vitam permanare possit: quid est, quod ullos diisu immortalibus cultus, honores, preces adhibeamus p n Et quamvis de sanctitate, de pietate adversus deos libros scripserit Epicurus; tamen, ut ait idem Tullius, ludimur ab homine non tam saceto, quam ad scribendi licentiam libero:

18쪽

veriusque est, nullos esse deos Epieuro videri; quaeque dadiis immortalibus dixerit, invidiae detestandae causa dixisse: cum enim homunculis similem deum fingeret, lineamentis dumtaxat externis, nihil autem cuiquam tribuentem, nihil gratifieantem, nihil curantem, nihil agentem; re quidem sustulit, oratione reliquit deos. Itaque nequo athei, neque delatae epicurei providentiae impugnatores directe hic resutandi sunt. In praesentia res nobis est cum iis philosophis, qui, supposita Dei existentia et providentia, negant, ex legis naturalis obligatione Deum

sive interno sive externo cultu esse colendum. Ii autem sunt in primis omnis praescindenιium turba, qui ossicia adversus Deum, si qua sunt, philosopho morali inquirenda non esseriunt; sed ad ordinem supernaturalem et ad theologiam pertinere. Quod criterium et salsum omnino est, et religionis contemptum inducens, universaeque moralitati exitiale. Dein Vero praeter nonnullos e Protestantium familia sVido I. SehWara Inst. I. P. V. p. I. to. III. instr. I. omnes recentiores deistae seu naturalistae cultum qnidem Dei internum summis esserunt laudibus, eumque necessarium asserunt: e ternas vero, quas dicunt, religionis formas, omnes aut prorsus contemnunt et abjiciunt, aut variabiles et indissorentes habent. Contra hosce igitur errores hanc thesim defendendam propono. Deum tum internis , tum eaternis aetibus eoiere lege n ιυradi omnino jubemur. Mens humana ait Baco De augm. Scien. l. 1. u cau- v sarum dependentiam, seriem, et concatenationem, atque is opera providentiae intuens, secundum poetarum mytholo-

η giam Homer. Iliad. 8. saetio credet summum naturalisv catenae annulum pedi solii Iovis assigi u. Quocirca novit quod Deus sit, quod rerum habenas tractet, quod summo potens, quod sapiens, quod praescius, quod remunerator, quod vindex. Posita autem recta existentiae et providentiae Dei notione, illico insertur, Deum interna mentis animique ve-

19쪽

16neratione sancte colendum; scilicet recognoscendam homini esse supremam Dei mentem et potentiam a quo omnia pendent et gubernantur, grati animi sensa exhibenda, gratiamque maximam habendam bonorum omnium sonti, eumque super omnia amandum, ejus numen reverendum, reformidandas

punitiones, speranda virtutis praemia. Hi quidem similesque interni hominis actus necessario Dei attributis ac juribus respondent. Idque non ab alia, quam sibi fingunt praescindentes philosophi supernaturalem a naturali diversam, sed ab ipsa justitiae et honestatis lege praescribi, evidentissime apparet.

Lex quippe naturalis edicit, jura cujusque et naturasses relationes servato adamussim. Iam vero si ob naturalem, quae inter homines intercedit, relationem, et ob proprietates singulis tr butas, lex ista naturalis jura parentis, amici, principis, ceterorumque hominum sarta tectaque servanda esse statuit; multo magis ergo pietatem adversus Deum colendam esse iubet, quae ob naturalem et essentialem dependentiam creaturae rationalis a rerum omnium auctore et gubernatore necessario debetur. Nihil igitur in Dei jura sentire aut moliari, sed mentem ei devotam habere lege naturali omnino j

bemur.

Altorum adversariorum genus cultus Dei interni honestatem, necessitatemque magnopere commendat; in eoque u ram pietatem consistere u spiritus enim) Deus est, et eos,n qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare n. Virtus enimvero non in materialibus corporis actibus, sed in animi sensu est; neque illis Deus opus habet. Externas vero religionis formas aut inanes, ridiculas et vitiosas ducunt, quippe quae ex populorum ignorantia oriae templorum pomparumque apparatu ambitioni, luxuriae, sensuum oblectamento et hypocrisi inserviant: aut saltem indigerentes, mutabiles, nec ulla legis naturalis obligatione sancitas esseriunt. Ne autem deistarum sallaciis a statu quaestionis distrahamur, et sophismatibus circumseramur, rectam hic cultus

20쪽

ox orni notionem determinaro debemus. itaque dieo, vitia aecidentalia , quaei ex hominum ignorantia aut malitia in Rrmas religionis, seu in externum cultum irrepere p sint, secerni debere a cultu ipso per se considerato, et recte intellecto. Vitia autem ista duplicis generis sunt; primum, si formae seu signa adhibeantur Dei attributis indigna et repugnantia: alterum si formis et signis per se honestis non respondeat rectus animi sensus, utpote cum quis religionis specio ad hypocrisim ac homines decipiendos utatur, vel nullo pietatis sensu in iis externis significationibus ducatur; sed veluti qui personam sacerdotis in theatro gerit. Itaque de illo cultu externo nos tantummodo loquimur, qui persecte cohaereat cum recta de Deo persuasione ac Veneratione; et ab ista dumtaxat moveatur, eique inserviat; uno verbo, cultus externi nomino nihil aliud intelligimus quam venerationem mentis Deo deuotae eaeternis signis manifestatam: hanc dicimus honestam, utilem, commendabilem, imo lege naturali omnino servandam.

In primis vero ad dicteria illa adversariorum refutanda, quibus incautorum et pusillorum animi facile hallucinari possunt, dum passim et indiscriminatim externos quosque religionis actus contemnendos, inutiles, et ridiculos traducunt; quaero ab hujusmodi sapientibus: quis, nisi desipiat, inficiari possit, cultum externum, si recto interno pietatis sensui respondeat ab eoque insormetur, honestum, Deo dignum, et perutilem esse P Nonne aequum rationique consentaneum dicemus , hominem, qui ne dum animi, sed etiam corporis

facultates a Deo accepit, et utraeque ab eo conservantur , non solum anima sed etiam corpore suam subjectionem, reverentiam ac pietatem Deo contestare ij Sin autem hone-

1ὶ Hoc validissimum e siruentiae argumentum nonnulli philosophi

inconsulto asserunt ad cultus externi oblissationem demonstrandam. Verum frustra contra recentiores Deistas agunt: qui ultro concedent, hominem grati animi sensum debere Deo ob corporis, ceterorumque externorum honorum largitionem: negabunt vero ex legis naturalis obligatione hominem per haec instrumenta suae gratitudinis, et dependentiae senaum materialiter exhibere debere.

SEARCH

MENU NAVIGATION