장음표시 사용
41쪽
aut magistratus aut episcopi onus suscipere amplius deberet. Quia nulla satis magna doctrina et peritia est ei, qui eisdem praepositus esse velit. Ceterum quamquam verum sit has similesque disciplinas, et munia nullis septa limitibus contineri; sed indeficientem doctrinae et prudentiae sontem inde prostuere: tamen accurate distinguendum est, quid necessarium omnino sit, ne temere et inique ea sibi quis assumat gerenda; quid autem peropportunum et de consilis, ut magis peritus usque reddatur in exequendis negotiis. Itaque ne in absurdam, et perniciosissimam Iansentanorum doctrinam incidamus, hoe pro certo ponendum est; quodvis munus eum jure amplecti posse, cui sussiciens doctrina et peritia sit: haec autem subpetentia non mathematico, sed morali criterio de terminanda est. Itaque duos canones ad hoc recte statui posse censeo, scilicet, in quovis munero necesse est, ut qui illud suscipere velit i. par sit ad consueta muneris hujus negotia , et casus passim occurrentes recte administrandos et in quibus subita opera adhibenda sit: 2. graviorum autem casuum, implexorumque negotiorum saltem dissicultatem et gravitatem internoscere valeat, ut vel accuratiori examini det operam, vel aliorum consilio et opera juvetur. Hi generales canones a peritis ac prudentibus in unoquoque munerum genere facile cognosci et applicari possunt. Quorum consilio d eti dissieillima etiam societatis munia tuto prudenterque amplecti poterimus ; sin autem , quod hominis est, in iis administrandis inviti quandoque aberraverimus, nemo jure reprehendat. Haec duplicis generis euilura , communis omnium hominum, et specialis ac propria cujusque status et muneris ,
utpote necessaria, lege naturae omnino sancita est. Cum a
tem nostra intelligendi lacultas capax sit culturae et persectionis indefinitae, tendit enim ad summum bonum; hinc latissimus patet omnigenae cruditionis scientiarum quo campus ad libitum excolendus. Qui autem cognitionibus et scientiis adipiscendis operam dare student, iis duo praecepta tenenda
42쪽
sunt; unum , ne quaelibet indiscriminatim systemata et doctores quosque sequantur, iisque temere assentiantur; unde criteria salsa enascuntur, quae sensim moralitatis et religi nis fundamenta in eis vitiarent. Quaro in catholica Ecclesia sapientissime provisum est, ne quosdam auctores veneno insectos legere quisquam praesumat, nisi, cognita ejus doctrina et prudentia, veniam ab Ecclesiae Hierarcha impetraverit. Alterum praeceptum est, ne quid nimis. Etenim, ut ait Seneca, plus velle scire quam satis est , intemperantia est. Non autem permulta et Varia accepisse, sed optima et cognitione digna
penitus didicisse, hoc jure laudabitur. Itaque quasi compendiarium bonarum artium scientiarumque studiosis praeceptum esto. Si quam maxime in intellectus cultura proficere velint, nonnisi summos, multarumque aetatum judicio probatissimos auctores diurna nocturnaque manu versare, iisque penitissime inhaerere studeant
ει oluntatem gubernat recta ratio, seducit bonum appan rens: voluntatis stimuli assectus, ministri organa et motusn voluntarii. De hac Salomon ante omnia sinquit eustodi, fricii cor tuum: nam inde procedunt actiones vitae u inaco do Veru- Iamio De Augm. l. 7. c. 43. Itaque voluntatis cultura in anfectuum curatione potissimum versatur. Quamquam autem repudianda sit Stoicorum sententia, qui humanos assecius seu passiones , naturae rationique contrarias asserebant, easque
evelli animo et extrahi penitus a sapiente oportere; quorum alterum salsum, alterum impossibile omnino est Fide Traei. Gen. P. II. c. i. a. 1. tamen fateri debemus, insitum esse in natura vitium seu fomitem , quo animi nostri assectus, qui per se mali non sunt, vehementer incenduntur, et ad deteriora praecipites usque incitantur: in aestu autem harum perturbationum mentis quoque serenitas et iudieium facile
43쪽
corrumpitur, omniaque quae appetitum acuunt vera pulchra honesta videntur, vicoversa salsa turpia inhonesta: quare passim incauti capiuntur voluptate, vel iracundia supra se esseruntur; nec unquam illic animus ubi ceciderit jaeet Augustinus); sed indulgendo appetituum illecebris, eorum vires mirandum in modum augentur, et malos habitus, veluti alteram naturam deteriorem priore induit homo, quae plerumque nonnisi morte deponitur.
Hoe adeo teterrimum factum omnium experentia comprobatum essecit, ut philosophi D. Revelationem ignorantes
hominem dicerent, non ut a matre, Sed ut a noverca natura
oditum in vi iam, eumque veluti enJgma intuebantur, in emius mente quaedam Divinitatis particula appareat, ex altera vero parte bellu is ipsis deterior videatur si . Permulti a tem potiusquam in tradenda disciplina de recta assectuum curatione sedulo animum intenderent, evanuerunt in cogitationibus suis salsa et absurda sJstemata speculantes; cum alii dixerint, nos ob aliqua scelera Suscepta in Vita superiori poenarum luendarum causa natos eSSe, et in corpora tamquam in deterrimum carcerem detrusos; alii duo suprema, a Iterum bonum, alterum malum, rerum omnium principia excogitarint; alii denique tantam esse dixerint vim physicae constitutionis, formae, temperamenti, ut ea hominis voluntas necessario ad agendum impellatur et determinetur. Becta autem
et philosophica, quae ex hoc facto conclusio deduci debet,
haec est: praecipuum hominis ossicium esse, ut impotentes suae naturae propensiones diligenter consideret, earum impetus antevertat, Opportunis remediis curet, et rationi obedientes faciat: secus cnim imprudentem aggrediuntur, illudunt, rapiuntque. Enimvero si nulli Sunt tam seri suique juris aru
1) Tullius. l. 3. de Rep. ab Augustino relatus I. 4. conti a Iulianum c. 12.ὶ o hominem dicit non ut a matre, sed ut a noverca na- v tura editum in vitam; corpore et nudo et fragili, et infirmo; animois autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono v ad libidines: in quo tamen inesset tamquam obrutus quidam divinus, ignis ingenii et mentis.. v
44쪽
n laetus, ut non disciplina perdomentur s. Seneca ep. 116 Diligens autem animi cultura duo essicero potest: scilicet 1. ut retenta cujusque propria indole , et morali propensione, intra suos limites contineantur assecius, et ad utile atque honestum objectum dimantur. Quaelibet enim naturalis pr pensio vel honos, vel malos essectus producere itidem potest; juxta objecti naturam, quo tendimus, et intensitatis gradum quem in desideriis nostris aut aequum servemus, aut ultra citrave justos fines, adeo ut hebescere ea, vel insolentius enserri sinamus. Porro et aliud multo praestantius incere potest accurata morum disciplina. Potest namque ipsam indolem naturalem temperare, aut etiam prorsus immutare; adeo ut qui petulans, iracundus, serus natura aut etiam mala consuetudine sit, vel tardus et iners, vel ad voluptates nimis propensus; opportuna disciplina sorti et firmo proposito servatamitescere, ac strenuus, severus, sobrius ovadere possit. Cujus rei ratio est, ut quamvis variae naturarum propensiones magnam habeant vim, non minorem vero imo vel aequalem
aut etiam potiorem adipisci possimus per consuetudinem: ex quo fit, ut habitus inde firmiter animo inserit oppositam naturae propensionem sopiant, Vel prorsus extinguant. Atque ut illustrium virorum exempla praeteream, qui suae naturae pravitatem severissima disciplina omnium virtutum fructibus Ω-racissimam offecerunt; idipsum artes omnes humanae aperto declarant, quibus videmus steriles, Vel sJlvestres terras et plantas hominis industria in sortiles et bonas immutatas; bestias quoque immanes hominis imperio et commercio assu scere; barbaras gentes civilibus institutis mitescere et paeis studia sponte amplecti, in iisque inveterascere. Itaque operae pretium est quaedam generalia saltem praecepta tamquam aphorismos de animorum curatione tradere. Iam vero tria sunt causarum genera, quae assectus Veh
mentissime perturbare, animique morbos producere possint: animus ipso seu phantasiae vis salsis rerum sormis et imaginibus; objecta externa: et physieus corporis flatus: igitur cir-
45쪽
ea haec tria versari debet disciplina de voluntatis et affectu
Phantasia est ea praecellens animi facultas, qua homo Objecta, quae sensibus actu non subjacent veluti praesentia intuetur et in animo imprimit; quae pninde magnum et admirabile, ut ita dicam, idearum theatrum et cmporium efficit: fingit quoque tamquam realia quae nusquam sunt: rosas sine spinis, pulchritudinem et felicitatem poeticam: itemquo chimaeras, vana monstra. Quae imaginandi vis, si ratione se dulo regatur, praevidentiam, genium poeticum, ingeniique
praestantiam facite secus vero insausta est multorum physicorum et moralium morborum causa si). Itaque ad haec mala moralia praecavenda primum praeceptum sit, recte sapere. Scilicet mature et diligenter vel a prima aetate erudiendus et edocendus est animus circa bonorum et malorum hujus vitae naturam, ultimumque hominis finem; quantum intersit honeste vivere ad veram solicitatem obtinendam; nihil autem vere utile quod non honestum sit. Unde persuasi simus virtutem honestatemque praecipua vel sola esse bona, quae viro probo cordi esse debent, quaeque nonnisi nostra voluntate amittuntur. Porro et aliud summi momenti praeceptum illud est , quod aureis characteribus in templo Delphico veteres insculpserunt ; Nosce te ipsum : propriam nempe indolem moralem, et praevalentem animi assectionem quae suum cuique charaeterem et energiam ac certam propensionem tribuit. Ut huc potissimum intendamus animo, et in ea quasi sola diligenti
Sime curanda regendaque toto pectore incumbamus: inde enim pro nostra cura vel incuria maximum bonum vel maximum
malum expectandum est i 2 . Omne igitur tulit punctum, qui
sin Vide praeclarissimum Ludovici Muratorii opus cui titulus Deιιι sorae della santasia. 2ὶ Praeclare Dantes Purg. can. 30. Questi su tal nella sua vita nuo a Virtualmente, ch'osn abito destro
46쪽
hanc praevalentem suae naturae allectionem vel radicitus extirpaverit, vel rationi obedientem secerit. Similis namque erit
Qxcellentis Imperatoris, qui in gerendo bello omnem suorum xercituum vim eo dirigit, ubi maximum hostium robur consistit, nihil vel parum curans minora obstacula : eo enim prostrato, cetera omnia tanquam consectaria ejus victoriae sponte concedunt. Haec igitur sui ipsius cognitio ideo comparanda
nobis est, ut quemadmodum monet Aristoteles totis nisibus citra tamen vitium ) nstamur in eontrarium silius , ad quod
natura maaeime impellimur : sicut cum baculum incurvum, ut rectum fiat , in contrarium flectimus. Tali modo Socratem , natura sua ad iracundiam vehementissime abreptum, magnum lenitatis et patientiae exemplum inter ethnicos extitisse a cepimus : innumera vero in omni virtutum genere exempla videre est in heroibus christianis. Cum autem verissimum sit
illud axioma ait Baco): animum ad quaeeumque felleius trahi
et suavius , si illud quo tendimus in intentione operantis non sit principale , sed tamquam aliud agendo superetur: quoniam ita fert natura, ut necessitatem et imperium durum serre oderit; inde sumamus licet rationem et modum ut impotentem assectionum impetum facilius retardare ac lenire possimus, scilicet ad alia magna et utilia animum distrahendo. Quare a parentibus, a moderatoribus ac magistris in juventutis edueatione summo studio curandum est, ut cognita puerorum indole, et prava cujusque propensione, eam tamquam aliud agendo oblique curent, et ad Opposita suaviter divertant. Quo in loco praetereundum non est remedium illud quod Baco dixit ii omnium maxime compendiosum, et summarium, et D rursus maxime nobile et efficax, quo animus ad virtutem γλ essormetur, et in statu collocetur persectioni proximo. Hoc
Falto avere e in tui mirabit prova. Ma tanto pio maligno e piu silvesiso Si sa it terren col mal seme a non collo Quanto egii ha pili di buon vigor terreMro.
47쪽
n autem est. Ut fines vitae aetionumque deligamus, ει nobis ψns proponamus rectos, et virtuti congruos, qui tamen tales sint, u ut eos assequendi nobis aliquatenus suppetat facultas. Si enimo haec duo supponantur, ut et fines actionum sint honesti, et u boni, et decretum animi de iis assequendis et obtinendis si umn sit et constans, sequetur, ut continuo vertat et efformet sen animus, una opera, in virtutes omnes. Atquo haec certen illa est operatio, quae Naturae ipsius opus reserat; cum re-u liquae . . . Videantur esse solummodo sicut opera mansus. n Quemadmodum enim statuamus quando simulacrum alin quod sculpit aut incidit, illius solummodo partis figuram
n eiungit, circa quam manus occupata est, non autem cetes rarum i veluti si laciem efformet, corpus reliquum rude permanet, et informe saxum, donec ad illud quoque per- , venerit . E contra vero Natura, quando florem molitur,s aut animal, rudimenta partium omnium simul parit et pro -n ducit. Eodem modo, quando virtutes habitu acquiruntur, is dum temperantiae incumbimus, ad sortitudinem aut reliu quas parum proficimus: quando autem rectis et honestis fl-n nibus nos dedicaverimus penitus et devoverimus, quaecum-n quo fuerit Virtus, quam animo nostro commendaverint ets imperaverint fines illi, reperiemus nos iamdudum imbutosi, et praedispositos habilitate et propensione nonnulla, ad eam
n BSSequendam et eXprimendam D.
Qui autem honesta studia et opera sibi adlegerint, iisque sa dederint cavere debent, ut idem praecipit Baeo, si a pen-ν, sis vel magis arduis, vel magis pusillis, quam res postulat. v Nam si oneris nimium imponatur, apud ingenium medi n cre bene sperandi alacritatem obtundes; apud ingeniumn fiduciae plenum Opinionem concitabis, qua plus sibi polii liceatur, quam praestare possit. In utroque autem ingen nii temperamento fiet, ut experimentum expectationi noni, satisfaciat: id quod animum semper dejicit et confundit. i, Quod si pensa leviora fuerint , magna inducitur in pro- η gressionis summa jactura D.
48쪽
Non solum autem animi recto imbuendi et ad virtutem disponendi et inflectendi nobis cura esse debet, verum
magna quoque externarum causarum ratio habenda est, si optemus facile nos posse tenero nostrae vitas modum. Quemadmodum enim ad optimam valetudinem magnopere conducit locorum amoenitas aerisque salubritas ; ita quidem ad virtutes summi momenti est, ut moralis ut ita dicam atmosphaerae salubritatem et puritatem summo studio quaeramus: removendo scilicet a nostra consuetudine, quoad seri liceat, eas externas causas et occasiones, quae cupiditatibus incendendis magnam habeant vim. Haec autem externa Objecta,
quae incautos solent lascinare et ad iniqua et inhonesta abripere , duplicis generis esse possunt, primum ut nulla honesta ratio sit quare ad ea accedamus in iisque immoremur: atque haec non modo vitari debent ex eo quod quisquis voluntarie subit periculum moraliter certum peccandi, ipso facto criminis reus constituitur: Verum diligenter quoque curandum est, ut quamprimum et illico ea removeamus: tali modo facilis victoria do insensissimo quoque hoste no- his parata est. Nisi vero caveas naviter , actum est ilicet. Quae res in se neque consilium neque modum habet ullum ebat Pamphilo do so nimis praefidenti terentianus illo Parmeno), eam consilio regere non potes . . . ascede ad ignem hunc,
jum calesces plus satis. Quare nihil praeclarius eo quod poeta monet.
Prineipsis obsta. Sero med ina paratur Cum mala per longas invaluere moras. Sunt autem quaedam objecta, rerumque circumflantiae perieuli quidem plenae, quas tamen aequum est, ut quidam adeant: ut medicus aut chirurgus in quibusdam morbis curandis, aut pictor in suae artis exercitio, aut polemicus in peri gendis libris contra religionem tractantibus, aut episcopus qui verae fidei osoribus terribilia minitantibus secura fronto Sponte sese osserat. Haec et similia magna sunt quidem per se virtutis discrimina, attamen fiunt levissima et contemnendη
49쪽
iis qui, aut necessitate cogente aut magna sibi prsposita uti-.Iitate, ad hunc tantummodo scopum intendentes, in eoque toto animo inhaerentes praeter intentionem inter ipsa secure versa ntur.
Ceterum assectiones et passiones omnes, eum eae, quae ab imaginibus interna phantasiae vi reprehesentatis, tum illae quae ab objectis externis excitantur, diversam habent modificationem , characterem et vim juxta diversam corporis eonformationem, nervorum elasticitatem, solidorum et fluidorum proportionem ac statum. Unde diversam quisque habet sentiendi eapaestatem seu suscepιibilitatem, quae dicitur , diversam agendi rationem et energiam; quae suam unicuique indolem moralem effingit. Quare infinitae propemodum dissimilitudines in hominibus sunt, sive sanguineo, sive eholerico, sive virabiliari, sive ne eo, sive hypoeondriaco, Sive lymphatteo temperamento praeditis ; ut reliquas mittam, quae pro diversitate locorum, climatum, educationis, aetatis valetudinis etc. existunt varietates si). Itaque magnopere interest ad malas animi perturbationes praeveniendas ac temperandas, et ad virtutis semitam complanandam, ut bonam sui corporis habitudinem et a quilibrium quisque servet. Qua in re prosundiora ac peculiaria medici, phrsiologi, et quisquis animi georgica ex pr
sesso tractaverit, remedia et documenta dabunt. Nobis satis sit genericum maximae quidem utilitatis praeceptum trad re. Quem ad optimam corporis valetudinem habendam Hrppocrates dedit, idem ad passionum quoque impetum retardandum et comprimendum optimus aphorismus censeri debet. Nunquam satiari eois et impigrum esse ad laborem. Temperantia scilicet et activitas sicut corporis, ita etiam animi sanitatem et vires apprime nutriunt i 2 . Experientia namque certum est, iracundiam, libidinem , ceteras animi perturba-s1ὶ Vide Genuensem. Lettere Aeea tene praesertim. 4. 2ὶ Vide Celsum l. 1. e. 2. et praeelarum Plutarchi traetatum de
50쪽
liones ex intemperantia maximopere furere et debaccari: quisquis autem vel ad bonam senectutem pervenerit, vel in bonis artibus ac disciplinis excelluerit, vel optimis moribus stor uerit, nonnisi parce, continenter, severe, sobrie vivendo adoam laudem pervenisse. Praeterea desidiam et inertiam abjicero oportet, et impigrum esse ad laborem, non solum animum, verum etiam corpus continenter exercendo, nisi membra ac nervos tabescere velimus, animumque valetudinis imbecillitate, et humorum nimietate ac perversitate aegre assectum deficere et ad deteriora trahi. Omnis namque virtus et vita hominis in aetione consistit. Vide Genuensem ep. 10. ex academicis . Id autem cavere summo studio ii potissimum
debent, qui scientiis aliisque liberalibus disciplinis sese dediderunt , ne discendi desiderio nimis illecti corporis desidiam et inertiam foveant: sed mechanicas corporis exercit tiones seligere sibi accommodatas et amplecti curent, vel in aliqua arte certo tempore exercenda, vel etiam in Iudo aejoco. Ludo enim et joco, inquiebat Tullius, uti illo quidem
licet sicut somno et quietibus ceteris: et quemadmodum hγγpocraticum aphorismum senibus applicans aiebat habendan est ratio valetudinis, utendum εXerestationibus modisis, tanis tum cibi et potionis utendum, ut reficiantur vires non ut is opprimantur u ; ita juvenibus proponebat et studia venandi, et Campum Martium ubi pila, disco, currendo, Iuctando, jaculando, equitando, aurigaudo, et natando corpora
Haec et similia praecepta servantem maximas animi pe turbationes antevertere, vel rationi obedientes sacere licebit. Attamen aliquando fixo casu aliquo et infortunio, sive hominum malitia, rerumque adversitate, sive nimia phantasiae vi abrepti improviso ac praeter opinionem impotentes ac turbidi animi motus excitantur ac vehementer angimur vel de amissis bonis, vel de imminentibus et praesentibus malis. Ad hunc miserum maeroris et prementis aegritudinis statum relevandum duo medicamentorum genera traduntur, alia rati