Appendix Codicis Theodosiani nouis constitutionibus cumulatior. Cum epistolis aliquot veterum conciliorum & pontificum Romanorum, nunc primùm editis. Opera & studio Iacobi Sirmondi presbyteri Societatis Iesu

발행: 1631년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

ioo CONCILIORVM obsecrauimus sacerdotale Conci- 'lium, ut nemini liceret mendacium in absentem componere, & in Concilio discuteretur quid esset in Vero. Itaque non cadit in eos intentionis

vel facilitatis vlla suspicio, qui omnia praesentibus partibus obserua

runt. Sane allegata texuimus, non

definiendi, sed instruendi gratia.& qui iudicium petiuimus, non deferimus praeiudicium. Neque ullum eorum aestimandum conuitium filii, cum rogarentur ad Concilium sacerdotes, quorum frequenter praesentior abientia fuit , quando incommune consuluit. Neque enim vel nos aestimavimus esse conuitium, Cum Vnus Constantinopoli

tanae Ecclesiae presbyter, Paulus nomine, intra Achaiam synodum Orientalium iuxta atque Occidentalium postulauerit. Aduertit esemen

i Diuili so by Cooste

132쪽

tia tua, non fuisse irrationabile po stulatum, quod etiam ab Orientali bus est petitum. Sed quia Illyrici suspecta mouetur, ideo maritima ac tutiora quaesita sunt. Neque plane nos tanquam ex forma aliquid in nouauimus : sed sanctae memoriae

Athanasij, qui quasi columen fidei

fuit, & veteris sanctitatis patrum nostrorum in Conciliis definita seruantes , non euellimus terminos quos posuerunt patres nostri, nec hereditariae communionis iura Vio lamus, sed debitam vestro imperio honorificentiam reseruantes, studiosos nos pacis & quietis ostendimuS.

133쪽

CONCI LIORVM

EPISTOLA V.

Concilij Italiae ad Theodosium

perato rem.

Pe Episcopo sentiochiae subrogatio post mom tem Meleti'. Et ψNecta ψ Constantinopoli post Maximum ordinatu oco cedat, aut Romae superurelinque redinatione Concilium habeatur.

clementissimo principi Theodosio Ambrosius & ceteri Epi-

scopi Italiae.

SAnctum animum tuum Deo Omnipotenti pura & sincera fide deditum sciebamus: sed recentibus cumulasti beneficiis, quod catholi cos Ecclesiis reddidisti, Imperator

Auguste. At te utinam catholicos ipsos reuerentiae veteri reddidisse, ut nihil nouarent contra praescripta

134쪽

. EPISTOLAE.. Cymaiorum, nec temere vel seruanda

rescinderint, vel rescindenda serua rent. Itaque dolentius forte quam inconsultius ingemiscimus, Impera tor, facilius expelli potuisse haereti cos, quam inter catholicos conuenire. Quanta enim nuper cofusio facta sit, explicari no potest. Scripseramus dudum, ut quoniam Antiochena ci uitas duos haberet Episcopos, Paulinum atque Melitium,quos fidei coim cinere putabamus,aut inter ipsos pax dc concordia saluo ordine Ecclesia stico conueniret,aut certe, si quis eorum altero superstite decessisset, nulla subrogatio in defuncti locu super stite altero gigneretur. At nunc Me litio defuncto , Paulino superstite,

quem In communione nostra man

sisse consortia quae a maioribus in ostense ducta testantur, contra fas atque Ecclesiasticum ordinem , in

135쪽

locum Meliiij, non tam subrogatus, quam superpositus asseritur. Atque hoc factum allegatur consensione &consilio Nectarij, cinus ordinatio quem ordinem habuerit non vide mus. Namque in Concilio nuper, cum Maximus Episcopus Alexandrinae Ecclesiae communion m m

nere secum lectis Petri sanctae memoriae viri literis prodidisset, eius que intra priuatas aedes, quia Arriani basilicas adhuc tenebant, secretum csic, mandatoribus Episcopis ordi nantibus, dilucida testificatione dosecuisset, nihil habuimus , beatissime Principum, in quo de Episcopatu

eius dubitare possemus. cum vim si- bi repugnanti a plerisque etiam do populo & clero testatus esset illatam Tamen ne absentibus partibus prae sumpto aliquid definisse videremur, clementiam tuam datis literis p

136쪽

tauimus instruendam, ut ei consuleretur ex usu publicae pacis atque com cordiae. Quia reuera aduertebamus Gregorium nequaquam secundum traditionem patrum Constantinopolitanae Ecclesiae sibi facerdotium vindicare. Nos igitur in Synodo ea, quae totius orbis Episcopis videbatur esse praescripta, nihil temere statuendum esse censuinitis. Adeo ipso tempore qui generale Concilium declinauerunt Constantinopolique gessisse dicuntur. Nam cum cognouissent ad hoc partium venisse Maximum, ut causam in Synodo ageret suam, quod etiamsi indictum Coci liu non fuisset, iure & more maior sicut& sanctae memoriae Athanasius, didudum Petrus Alexandrinae Effle

siae Episcopi, & Orientalium pleri

que fecerunt, ut ad Ecclesiae Romanae, Ii aliae, & totius Occidentis cun-

137쪽

1o6 C ONCILI QRVM sugisse iudicium viderentur. cum eum, sicut diximus,experiri velle aduersum eos qui Episcopatum eius abnuerant comperissent, praestolarivrique etiam nostram si er eo sententiam debuerunt. Non praeroga tiuam vindicamus examinis, sed consortium tamen debuit esse communis arbitrii. Postremo prius comstare oportuit, utrum huic abrogandum, quam alij conferendum sacer dotium videretur. ab his praesertim, a quibus se Maximus vel destit tium, vel appetitum iniuria quere batur. Itaque cum Maximum Episcopum receperunt in communio nem nostra consortia, quoniam eum a catholicis constitit Episcopis ordinotum, nec ab Episcopatus Constantinopolitani putauimus petitione remouendunυ Cuius allegationem prauentibus partibvi aestima-

138쪽

uimus esse pendendam. Necharium autem cum nuper nostra mediocritas Constantinopoli cognouerit Or dinatum, cohaerere Commuhionem nostram chm Orientalibus: partibus non videmus Praesertim cum ab iis-

dem Nectarius: dicitur 1 illaeosne communionis consortio destitutus, a quibus fuerat ordinatus. Non mediocris igitur i hic scrupulus. Nec quaedam nos angit de domestico studio & ambitione contentio, sed communio soluta & dissociata perturbat. Nec videmus eam posse at ter conuenire, nisi aut is reddatur Constantinopoli, qui prior est ordinatus, aut certe super duorum ordinatione sit in urbe Roma nostrum

Orientaliumque Concilium. Neque enim indignum videtur, Auguste, Ut Romanae Ecclesiae Antistitis, fimilia

morumque & Italoru Episco rum

139쪽

rog CONCILIORUM EPIST.

debeant subire tractatum, qui unius Acholh Episcopi ita expectandum .esse putauerunt iudicium, ut de Occidentalibus partibus Constantinopolim euocandum putarent. Si quid uni huic reseruatum est, quanto magis pluribus reseruandum est Nos autem a beatissimo principe fratre

tuae pietatis admoniti, Ut tuae cle . mentiae scriberemus imperio, postmiamus , ut ubi una communio est, . Commune Velit esse iudicium, concordantemque consensum.

140쪽

FELICIS III. GEL ASII, ET VIGILII,

EPISTOLAE X.

QE IBUS PRAEFIXA SUNT

GESTA DE NOMINE ACACII.

SEARCH

MENU NAVIGATION